Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XIII
Timotheus
[13.1]
(1) Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam
gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impiger,
laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae. (2)
multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria.
Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit, in quo oppugnando
superiori bello Atheniensis mille et ducenta talenta consumpserant:
id ille sine ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum
bella gessit ab eoque mille et ducenta talenta praedae in publicum
rettulit. Cyzicum obsidione liberavit. (3) Ariobarzani simul cum
Agesilao auxilio profectus est, a quo cum Laco pecuniam numeratam
accepisset, ille civis suos agro atque urbibus augeri maluit quam id
sumere, cuius partem domum suam ferre posset. itaque accepit
Crithoten et Sestum.
[13.2]
(1) idem classi praefectus
circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum
fugavit, Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque idem
adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare
illud adiacent. (2) quo facto Lacedaemonii de diutina contentione
destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum
concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari
duces essent. quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum
primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit
institutum. (3) cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice
statuam in foro posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus
contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque
daret. sic iuxta posita recens filii veterem patris renovavit
memoriam.
[13.3]
(1) hic cum esset magno natu et
magistratus gerere desisset, bello Athenienses undique premi sunt
coepti. defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus iam tum
valens, Macedo, multa moliebatur: cui oppositus Chares cum esset, non
satis in eo praesidii putabatur. (2) fit Menestheus praetor, filius
Iphicratis, gener Timothei, et, ut ad bellum proficiscatur,
decernitur. huic in consilium dantur duo usu sapientiaque
praestantes, pater et socer, quod in his tanta erat auctoritas, ut
magna spes esset per eos amissa posse recuperari. (3) hi cum Samum
profecti essent et eodem Chares illorum adventu cognito cum suis
copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum videretur, accidit,
cum ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oriretur: quam
evitare duo veteres imperatores utile arbitrati suam classem
suppresserunt. (4) at ille temeraria usus ratione non cessit maiorum
natu auctoritati, et, ut si in sua manu esset fortuna, quo
contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et
Iphicraten nuntium misit. hinc male re gesta, compluribus amissis
navibus eo, unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas
publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et
Iphicrate desertus esset. (5) populus acer, suspicax ob eamque rem
mobilis, adversarius, invidus - etiam potentiae in crimen vocabantur
- domum revocat: accusantur proditionis. hoc iudicio damnatur
Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. ille odio ingratae
civitatis coactus Chalcidem se contulit.
[13.4]
(1) huius
post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partis
detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam
partem reficiendam iussit dare. in quo fortunae varietas est
animadversa. nam quos avus Conon muros ex hostium praeda patriae
restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re
familiari reficere coactus est. (2) Timothei autem moderatae
sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno
erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis
fuerit. cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici
privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis
Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium
potentissimus. (3) hic cum in patria sine satellitibus se tutum non
arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem
fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama
dimicanti deesse. hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu
bellum gessit: patriae sanctiora iura quam hospitii esse duxit.
(4)
haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis,
Chabriae, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa
urbe fuit dignus memoria.
(5) venio nunc ad fortissimum virum
maximique consilii omnium barbarorum, exceptis duobus
Carthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. (6) de quo hoc plura
referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae
prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo
tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit,
res apparere non poterunt.