Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XIV
Datames
[14.1]
(1) Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus,
primum in militum numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam
tuebantur. pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello
strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit
provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt
Leucosyri. (2) Datames militare munus fungens primum, qualis esset,
aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. namque hic
multis milibus regiorum interfectis, magni fuit eius opera. quo
factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, paterna ei <ut>
traderetur provincia.
[14.2]
(1) pari se virtute postea
praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello persequeretur eos, qui
defecerant. namque huius opera hostes, cum castra iam intrassent,
profligati sunt exercitusque reliquus conservatus regis est: qua ex
re maioribus rebus praeesse coepit. (2) erat eo tempore Thuys
dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylaemene illo, quem
Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. (3) is regi dicto
audiens non erat. quam ob causam bello eum persequi constituit eique
rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque ex fratre et
sorore erant nati. quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut
sine armis propinquum ad officium reduceret. ad quem cum venisset
sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur insidias, paene
interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit. (4) erat mater cum
Datame, amita Paphlagonis. ea quid ageretur resciit filiumque monuit.
(5) ille fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni. in quo cum
ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae,
desertus esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum
uxore et liberis.
[14.3]
(1) cuius facti ne prius fama ad
regem quam ipse perveniret, dedit operam. itaque omnibus insciis eo,
ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis
terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat
promissa, optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant,
ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu, (2)
ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in
capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, qua
vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret.
(3) quem cum omnes conspicerent propter novitatem ornatus ignotamque
formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui
agnosceret Thuyn regique nuntiaret. (4) primo non accredidit; itaque
Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim
admitti iussit, magnopere delectatus cum facto tum ornatu, in primis
quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat. (5) itaque
magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur
duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum atque
illos imperio esse iussit. postea vero quam Pharnabazum rex
revocavit, illi summa imperii tradita est.
[14.4]
(1) hic
cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci
pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim
aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam,
confinis Cappadociae. (2) namque Aspis, saltuosam regionem
castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat,
sed etiam finitimas regiones vexabat et, quae regi portarentur,
abripiebat. (3) Datames etsi longe aberat ab his regionibus et a
maiore re abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum
putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem conscendit,
existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu
oppressurum quam paratum quamvis magno exercitu. (4) hac delatus in
Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transiit
eoque, quo studuerat, venit. quaerit quibus locis sit Aspis:
cognoscit haud longe abesse profectumque eum venatum. quem dum
speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum eis, quos
secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. (5) id Datames ubi
audivit, arma sumit, suos sequi iubet; ipse equo concitato ad hostem
vehitur. quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit
atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit. hunc Datames
vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
[14.5]
(1)
haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad quam
parvam rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et nuntium
ad exercitum Acen misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui
diceret, ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo
erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant. (2) qua
celeritate cum magnam benivolentiam regis Datames consecutus esset,
non minorem invidiam aulicorum excepit, quod illum unum pluris quam
se omnes fieri videbant. quo facto cuncti ad eum opprimendum
consenserunt. (3) haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami,
perscripta ei mittit, in quibus docet eum magno fore periculo, si
quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset. (4) namque eam
esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant,
secundos fortunae suae: quo fieri ut facile impellantur ad eorum
perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc maiore
fore in discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat
inimicissimos. (5) talibus ille litteris cognitis, cum iam ad
exercitum Acen venisset, quod non ignorabat ea vere scripta,
desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide
sua esset indignum. (6) nam Mandroclen Magnetem exercitui praefecit;
ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam
occupat, celans, qua voluntate esset in regem. clam cum Ariobarzane
facit amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.
[14.6]
(1) sed haec propter hiemale tempus minus prospere
procedebant. audit Pisidas quasdam copias adversus se parare. filium
eo Arsideum cum exercitu mittit; cadit in proelio adulescens.
proficiscitur eo pater non ita cum magna manu, celans, quantum vulnus
accepisset, quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam de male re
gesta fama ad suos perveniret, ne cognita filii morte animi
debilitarentur militum. (2) quo contenderat, pervenit iisque locis
castra ponit, ut neque circumiri multitudine adversariorum posset
neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet expeditam.
(3) erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius, praefectus equitum. is
desperatis generi rebus ad hostes transfugit. id Datames ut audivit,
sensit, si in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum,
futurum ut ceteri consilium sequerentur. (4) in vulgus edit suo iussu
Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus
interficeret hostes: qua re relinqui eum par non esse et omnes
confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, futurum ut
adversarii non possent resistere, cum et intra vallum et foris
caederentur. (5) hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem
persequitur tantum; qui cum ad hostes pervenerat, Datames signa
inferri iubet. (6) Pisidae nova re commoti in opinionem adducuntur
perfugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent
calamitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut qua re
fieret, ignorarent, coacti sunt cum eis pugnare, ad quos transierant,
ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum neutri parcerent,
celeriter sunt concisi. (7) reliquos Pisidas resistentis Datames
invadit: primo impetu pellit, fugientis persequitur, multos
interficit, castra hostium capit. (8) tali consilio uno tempore et
proditores perculit et hostis profligavit, et, quod ad perniciem suam
fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque acutius ullius
imperatoris cogitatum neque celerius factum usquam legimus.
[14.7]
(1) ab hoc tamen viro Sysinas, maximo natu filius, desciit adque
regem transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes
commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium
esse, qui cum cogitasset, facere auderet et prius cogitare quam
conari consuesset, Autophrodatem in Cappadociam mittit. (2) hic ne
intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames
praeoccupare studuit. (3) sed tam subito copias contrahere non
potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum
delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret
adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare eo
vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
[14.8]
(1) haec etsi Autophrodates videbat, tamen statuit
congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere.
(2) habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos
illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum,
praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum
quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia,
Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia,
Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis
armaturae maximum numerum. (3) has adversus copias spes omnis
consistebat Datami in se locique natura: namque huius partem non
habebat vicesimam militum. quibus fretus conflixit adversariorumque
multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum
mille cecidisset. quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo
loco pridie pugnatum erat. (4) hinc cum castra movisset semperque
inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam
manum consereret, nisi cum adversarios locorum angustiis clausisset,
quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat, (5)
Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam
adversariorum videret, pacem amicitiamque hortatus est, ut cum rege
in gratiam rediret. (6) quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen
condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. sic
bellum, quod rex adversus Datamen susceperat, sedatum est.
Autophrodates in Phrygiam se recepit.
[14.9]
(1) at rex,
quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum
opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas
ille plerasque vitavit. (2) sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam
sibi insidiari, qui in amicorum erant numero - de quibus, quod
inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit -,
experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. (3) itaque eo
profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit
corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo
loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque
militari inter corporis custodes iter facere coepit. (4) at
insidiatores, postquam in eum locum agmen pervenit, decepti ordine
atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat.
praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati
essent facere, quod ipsum vidissent. (5) ipse, ut concurrentis
insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum
universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggredi
volebant, confixi conciderunt.
[14.10]
(1) hic tamen tam
callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis
filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si
ei rex permitteret, ut, quodcumque vellet, liceret impune facere,
fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. (2) hanc ut accepit
a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame facit,
regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit,
quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo
complura castella ei tradit. (3) haec diu faciendo persuasit homini
se infinitum adversus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne
quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius
petivit neque in conspectum venire studuit. sic absens amicitiam
gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem
susceperant, contineri viderentur.
[14.11]
(1) id cum
satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen, tempus
esse maioris exercitus parari et bellum cum ipso rege suscipi, deque
ea re, si ei videretur, quo loco vellet, in colloquium veniret.
probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conveniretur. (2)
huc Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante aliquot dies
venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca
diligenter notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui
explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt
congressi. (3) hic cum aliquamdiu in colloquio fuissent et diverse
discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam
ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum
revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si
lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque revocavit, simulans se
quiddam in colloquio esse oblitum. (4) interim telum, quod latebat,
protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait,
digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat in conspectu,
ad castra ponenda esse idoneum. (5) quem cum digito demonstraret et
ille respiceret, aversum ferro transfixit priusque, quam quisquam
posset succurrere, interfecit. ita ille vir, qui multos consilio,
neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.
[21.3]
(5) ... non incommodum videtur non praeterire Hamilcarem et
Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate omnes in Africa
natos praestitisse constat.