Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XV
Epaminondas
[15.1]
(1) Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus. de hoc priusquam
scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad
suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt, pari modo apud
ceteros fuisse arbitrentur. (2) scimus enim musicen nostris moribus
abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni: quae
omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. (3) cum autem
exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae,
nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam
declarandam. (4) qua re dicemus primum de genere eius, deinde quibus
disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique
facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus
gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.
[15.2]
(1) natus igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a
maioribus relictus, eruditus autem sic, ut nemo Thebanus magis. nam
et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio,
qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum
pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a
Calliphrone. (2) at philosophiae praeceptorem habuit Lysim
Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens
tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate
anteposuerit; neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto
antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo
superaturum omnis in ceteris artibus. (3) atque haec ad nostram
consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia, utique
olim, magnae laudi erant. (4) postquam ephebus est factus et
palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit
quam velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli
existimabat utilitatem pertinere. (5) itaque exercebatur plurimum
currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque
contendere. in armis vero plurimum studi consumebat.
[15.3]
(1) ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona
accesserant. erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus
sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo
veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. (2) idem continens,
clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam
amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quod interdum
non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc
enim facillime disci arbitrabatur. (3) itaque cum in circulum
venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia
sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo
esset adductus. (4) paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re
publica nihil praeter gloriam ceperit. amicorum in se tuendo caruit
facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe sic usus est, ut
iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. (5) nam cum aut
civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo amici
nubilis quae propter paupertatem collocari non posset, amicorum
concilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus
imperabat: (6) eamque summam cum fecerat, priusquam acciperet
pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant,
eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res
perveniebat, sciret, quantum cuique deberet.
[15.4]
(1)
tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is
rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat.
hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum
quinque talentis ad suam perduxit voluntatem, quem tum Epaminondas
plurimum diligebat. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus
Diomedontis ostendit. (2) at ille Diomedonti coram «nihil,»
inquit «opus pecunia est: nam si rex ea vult, quae Thebanis
sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non
habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum divitias
accipere nolo pro patriae caritate. (3) tu quod me incognitum
tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed
egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. et tu,
Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te
tradam magistratui». (4) hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto
exiret suaque, quae attulerat, liceret effere, «istud quidem»
inquit «faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit
pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse, quod
delatum accipere noluissem». (5) a quo cum quaesisset, quo se
deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut tuto
perveniret. neque vero id satis habuit, sed etiam, ut inviolatus in
navem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem
fecimus, effecit. abstinentiae erit hoc satis testimonium. (6)
plurima quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est, quoniam
uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere
constituimus, quorum separatim multis milibus versuum complures
scriptores ante nos explicarunt.
[15.5]
(1) fuit etiam
disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus
concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus.
(2) habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et
adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in
dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest virium
quam ingenii. (3) is, quod in re militari florere Epaminondam
videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne
illius imperatoris opera desideraretur. huic ille «fallis»
inquit «verbo civis tuos, quod hos a bello avocas: otii enim
nomine servitutem concilias. (4) nam paritur pax bello. itaque qui ea
diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. qua re si
principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non
palaestra». (5) idem ille Meneclides cum huic obiceret,quod
liberos non haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam,
quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus: at ille
«desine», inquit, «Meneclida, de uxore mihi
exprobrare: nam nullius in ista re minus uti consilio volo» -
habebat enim Meneclides suspicionem adulteri -; (2) «quod autem
me Agamemnonem aemulari putas, falleris. namque ille cum universa
Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe
nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi».
[15.6]
(1) idem cum in conventum venisset Arcadum, petens
ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque
Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnis eo
praestabat tempore, postularet, ut potius amicitiam sequerentur
Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et
Argivos in eisque hoc posuisset, (2) animum advertere debere Arcadas,
qualis utraque civitas civis procreasset, ex quibus de ceteris
possent iudicare: Argivos enim fuisse Orestem et Alcmaeonem
matricidas, Thebis Oedipum natum, qui cum patrem suum interfecisset,
ex matre liberos procreasse: (3) huic in respondendo Epaminondas, cum
de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit,
admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverterit,
innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent
expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. (4) sed maxime eius
eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. quo cum
omnium sociorum convenissent legati, coram frequentissimo legationum
conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa
oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. tum enim
perfecit, quod post apparuit, ut auxilio Lacedaemonii sociorum
privarentur.
[15.7]
(1) fuisse patientem suorumque
iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse duceret,
haec sunt testimonia. cum eum propter invidiam cives sui praeficere
exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius
errore res eo esset deducta illa multitudo militum, ut omnes de
salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus
obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia: erat enim
ibi privatus numero militis. (2) a quo cum peterent opem, nullam
adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum
reduxit incolumem. nec vero hoc semel fecit, sed saepius. (3) maxime
autem fuit illustre, cum Peloponnesum exercitum duxisset adversus
Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas,
vir fortis ac strenuus. hi cum criminibus adversariorum omnes in
invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque
in eorum locum alii praetores successissent, (4) Epaminondas populi
scito non paruit idemque ut facerent, persuasit collegis et bellum,
quod susceperat, gessit. namque animadvertebat, nisi id fecisset,
totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli
periturum. (5) lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium
diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc Epaminondas
cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem
civitatis conferre noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus
iusserat, gessit imperium.
[15.8]
(1) postquam domum
reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille
permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum
contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensione illis periculo
liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod, quid diceret,
non haberet. (2) at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae
adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant,
confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum
ab iis petivit, ut in periculo suo inscriberent: «Epaminondas a
Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare
Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus fuit
aspicere in acie, (4) quodque uno proelio non solum Thebas ad
interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem
vindicavit, eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam
oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent, (5)
neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum
obsidione clausit». haec cum dixisset, risus omnium cum
hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre
suffragium. sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
[15.9]
(1) hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie
instructa audacius instaret hostis, cognitus a Lacedaemoniis, quod in
unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum
impetum fecerunt, neque prius abscesserunt, quam magna caede
multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo
eminus percussum, concidere viderunt. (2) huius casu aliquantum
retardati sunt Boeotii neque tamen prius pugna excesserunt, quam
repugnantis profligarunt. (3) at Epaminondas, cum animadverteret
mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili
in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo
retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotios. (4) id postquam
audivit, «satis» inquit «vixi: invictus enim
morior». tum ferro extracto confestim exanimatus est.
[15.10]
(1) hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur, quod
liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem,
maleque eum in eo patriae consulere diceret «vide» inquit
«ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis.
(2) neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo
pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis
sit necesse est». (3) quo tempore duce Pelopida exsules Thebas
occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt,
Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod
neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum
sanguine cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat.
idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in
primis stetit.
(4) huius de virtutibus vitaque satis erit
dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et
ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno
paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae,
caput fuisse totius Graeciae. ex quo intellegi potest unum hominem
pluris quam civitatem fuisse.