Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XVI
Pelopidas
[16.1]
(1) Pelopidas Thebanus, magis historicis quam vulgo notus. cuius
de virtutibus dubito quem ad modum exponam, quod vereor, si res
explicare incipiam, ne non vitam eius enarrare, sed historiam videar
scribere, si tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum
litterarum minus dilucide appareat, quantus fuerit ille vir. itaque
utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum
ignorantiae lectorum.
(2) Phoebidas Lacedaemonius cum
exercitum Olynthum duceret iterque per Thebas faceret, arcem oppidi,
quae Cadmea nominatur, occupavit impulsu paucorum Thebanorum, qui
adversariae factioni quo facilius resisterent, Laconum rebus
studebant, idque suo privato, non publico fecit consilio. (3) quo
facto eum Lacedaemonii ab exercitu removerunt pecuniaque multarunt,
neque eo magis arcem Thebanis reddiderunt, quod susceptis inimicitiis
satius ducebant eos obsideri quam liberari. nam post Peloponnesium
bellum Athenasque devictas cum Thebanis sibi rem esse existimabant et
eos esse solos, qui adversus resistere auderent. (4) hac mente amicis
suis summas potestates dederant alteriusque factionis principes
partim interfecerant, alios in exilium eiecerant: in quibus Pelopidas
hic, de quo scribere exorsi sumus, pulsus patria carebat.
[16.2]
(1) hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur
otium, sed ut quemque ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam
recuperare niterentur. (2) itaque cum tempus est visum rei gerendae,
communiter cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad
inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum, quo maximi
magistratus simul consuerant epulari. (3) magnae saepe res non ita
magnis copiis sunt gestae, sed profecto numquam tam ab tenui initio
tantae opes sunt profligatae. nam duodecim adulescentuli coierunt ex
iis, qui exilio erant multati, cum omnino non essent amplius centum,
qui tanto se offerrent periculo. qua paucitate percussa est
Lacedaemoniorum potentia. (4) hi enim non magis adversariorum
factioni quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui principes
erant totius Graeciae: quorum imperii maiestas, neque ita multo post,
Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa concidit. (5) illi igitur
duodecim, quorum dux erat Pelopidas, cum Athenis interdiu exissent,
ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus
venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore
suspicione facerent iter. qui cum tempore ipso, quo studuerant,
pervenissent, domum Charonis deverterunt, a quo et tempus et dies
erat datus.
[16.3]
(1) hoc loco libet interponere, etsi
seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae calamitati
soleat esse. nam magistratuum Thebanorum statim ad auris pervenit
exules in urbem venisse. id illi vino epulisque dediti usque eo
despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. (2)
accessit etiam, quod magis aperiret eorum dementiam. allata est enim
epistula Athenis ab Archino uni ex his Archiae, qui tum maximum
magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum
perscripta erant. quae cum iam accubanti in convivio esset data,
sicut erat signata, sub pulvinum subiciens «in crastinum»
inquit «differo res severas». (3) at illi omnes, cum iam
nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt
interfecti. quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque
vocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris
concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam
obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt,
partim in exilium eiecerunt.
[16.4]
(1) hoc tam turbido
tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, quoad cum civibus
dimicatum est, domi quietus fuit. itaque haec liberatarum Thebarum
propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes cum Epaminonda. (2)
namque Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae
manus, quae prima phalangem prostravit Laconum. (3) omnibus praeterea
periculis affuit - sicut, Spartam cum oppugnavit, alterum tenuit
cornu -, quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est
profectus. denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda
ita, ut proxima esset Epaminondae.
[16.5]
(1)
conflictatus autem est cum adversa fortuna. nam et initio, sicut
ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem
Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se
arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a
tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in vincla
coniectus est. (2) hunc Epaminondas recuperavit, bello persequens
Alexandrum. post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo
erat violatus. itaque persuasit Thebanis, ut subsidio Thessaliae
proficiscerentur tyrannosque eius expellerent. (3) cuius belli cum ei
summa esset data eoque cum exercitu profectus esset, non dubitavit,
simulac conspexit hostem, confligere. (4) in quo proelio Alexandrum
ut animadvertit, incensus ira equum in eum concitavit proculque
digressus a suis coniectu telorum confossus concidit. atque hoc
secunda victoria accidit: nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae.
(5) quo facto omnes Thessaliae civitates interfectum Pelopidam
coronis aureis et statuis aeneis liberosque eius multo agro donarunt.