Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XVII
Agesilaus
[17.1]
(1) Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie
a Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est
familiarissime. (2) hic primum de regno cum Leotychide, fratris
filio, habuit contentionem. mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus
traditus, ut duos haberent semper reges, nomine magis quam imperio,
ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie
Herculis Spartae reges fuerunt. (3) horum ex altera in alterius
familiae locum fieri non licebat: ita utraque suum retinebat ordinem.
primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui
regnans decessisset; sin is virilem sexum non reliquisset, tum
deligebatur, qui proximus esset propinquitate. (4) mortuus erat Agis
rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem. quem ille natum
non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de honore regni cum
Agesilao, patruo suo, contendit neque id, quod petivit, consecutus
est. (5) nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra,
factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
[17.2]
(1) hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis,
ut exercitum emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens
satius esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat
Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam
mitteret. (2) data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in
Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent
profectum. quo factum est, ut omnis imparatos imprudentesque
offenderet. (3) id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum
inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans
se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conveniret, re autem vera
ad copias comparandas, easque impetravit trimenstris. (4) iuravit
autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione
summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam
bellum comparavit. (5) id etsi sentiebat Laco, tamen ius iurandum
servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes
periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos
redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum
animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare
amiciores, quod iis studere consuessent, quos conservare fidem
viderent.
[17.3]
(1) postquam indutiarum praeteriit dies,
barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria
et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo
potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo contraxerat.
(2) at Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus
est, quam Tissaphernes usquam se moveret. magna praeda militibus
locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis
armorum institutis magna industria bellum apparavit. et quo
studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit,
quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria. (3)
fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris
praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his igitur rebus
effecit, ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum.
(4) huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis,
vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non
credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos
aliud eum facturum ac pronuntiasset. (5) itaque cum ille Sardis
iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit.
in quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio,
sero suis praesidio profectus est. nam cum illo venisset, iam
Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. (6) Laco
autem cum videret hostis equitatu superare, numquam in campo sui
fecit potestatem et iis locis manum conseruit, quibus plus pedestres
copiae valerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo
maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est ut omnium
opinione victor duceretur.
[17.4]
(1) hic cum iam animo
meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei
domo venit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse
Lacedaemoniis; qua re venire ne dubitaret. (2) in hoc non minus eius
pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset
exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta
modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si
privatus in comitio esset Spartae. cuius exemplum utinam imperatores
nostri sequi voluissent! sed illuc redeamus. (3) Agesilaus
opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque
gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello
superasset Asiam. (4) hac igitur mente Hellespontum copias traiecit
tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno vertente
confecerat, hic transierit triginta diebus. (5) cum iam haud ita
longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et
Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnis gravi proelio
vicit. (6) huius victoriae vel maxima fuit laus, quod cum plerique ex
fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid
iis vellet fieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et iratus
videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae
religionem et eos vetuit violari. (7) neque vero hoc solum in Graecia
fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa
religione omnia simulacra arasque conservavit. (8) itaque praedicabat
mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum
nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem
minuerent, quam qui fana spoliarent.
[17.5]
(1) post hoc
proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium
est appellatum. (2) hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao
duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae
viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit
fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum
concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae
supplicium Persas dare potuisse. (3) idem cum adversarios intra
moenia compulisset et, ut Corinthum oppugnaret, multi hortarentur,
negavit id suae virtuti convenire: se enim eum esse dixit, qui ad
officium peccantis redire cogeret, non qui urbes nobilissimas
expugnaret Graeciae. (4) «nam si» inquit «eos
exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt,
nosmet ipsi nos expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine
negotio, cum voluerint, nos oppriment».
[17.6]
(1)
interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne
proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de
exitu divinaret, exire noluit. idem, cum Epaminondas Spartam
oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem
praebuit, ut eo tempore omnbus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam
futuram non fuisse. (2) in quo quidem discrimine celeritas eius
consili saluti fuit universis. nam cum quidam adulescentuli hostium
adventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra
urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret,
si animadversum esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis
eo venit atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum,
quod eum locum occupassent: [et] se quoque id fieri debere
animadvertisse. (3) sic adulescentis simulata laudatione recuperavit
et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque illi
aucto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non
sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae
cogitaverant.
[17.7]
(1) sine dubio post Leuctricam
pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium
recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit, quibuscumque
rebus posset, patriam iuvare. (2) nam cum praecipue Lacedaemonii
indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio
fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. (3) atque in
hoc illud in primis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus
ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam
contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. (4) domo
eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum,
fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum
luxuriae videre poterat, contra ea plurima patentiae atque
abstinentiae. sic enim erat instructa, ut in nulla re differret a
cuiusvis inopis atque privati.
[17.8]
(1) atque hic
tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi
virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo. nam et
statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quae
res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem eius
cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non
poterant admirari satis. (2) quod ei usu venit, cum annorum octoginta
subsidio Tacho in Aegyptum iisset et in acta cum suis accubuisset
sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset
stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodemque
comites omnes accubuissent vestitu humili atque obsoleto, ut eorum
ornatus non modo in his regem neminem significaret, sed homines esse
non beatissimos suspicionem praeberet. (3) huius de adventu fama cum
ad regios esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt
adlata. his quaerentibus Agesilaum vix fides facta est, unum esse ex
iis, qui tum accubabant. (4) qui cum regis verbis, quae attulerant,
dedissent, ille praeter vitulinam et eius modi genera obsonii, quae
praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas
secundamque mensam servis dispertiit, cetera referri iussit. (5) quo
facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia
bonarum rerum illa potissimum sumpsisse arbitrabantur.
(6)
hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis
viginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, venissetque in
portum, qui Menelai vocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in
morbum implicitus decessit. (7) ibi eum amici, quo Spartam facilius
perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque
ita domum rettulerunt.