Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XVIII
Eumenes
[18.1]
(1) Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data esset fortuna,
non ille quidem maior, sed multo illustrior atque etiam honoratior,
quod magnos homines virtute metimur, non fortuna. (2) nam cum aetas
eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei
detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis, neque aliud
huic defuit quam generosa stirps. (3) etsi ille domestico summo
genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne
ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura,
vigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii.
(4)
hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii,
brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim
iam in adulescentulo indoles virtutis. (5) itaque eum habuit ad manum
scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud
Romanos. namque apud nos, re vera sicut sunt, mercennarii scribae
existimantur; at apud illos e contrario nemo ad id officium
admittitur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod
necesse est omnium consiliorum eum esse participem. (6) hunc locum
tenuit amicitiae apud Philippum annos septem. illo interfecto eodem
gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim. novissimo tempore praefuit
etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique
autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est
particeps.
[18.2]
(1) Alexandro Babylone mortuo, cum regna
singulis familiaribus dispertirentur et summa rerum tradita esset
tuenda eidem, (2) cui Alexander moriens anulum suum dederat,
Perdiccae - ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad
liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et
Antipater, qui antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio,
quem unum Alexander, quod facile intellegi posset, plurimi fecerat -,
hoc tempore data est Eumeni Cappadocia sive potius dicta: nam tum in
hostium erat potestate. (3) hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno
studio, quod in homine fidem et industriam magnam videbat, non
dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in iis rebus quas
apparabat. cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis
concupiscunt, omnium partis corripere atque complecti. (4) neque vero
hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui Alexandri fuerant
amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit. is multis
magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam
desereret ac secum faceret societatem. (5) cum perducere eum non
posset, interficere conatus est, et fecisset, nisi ille clam noctu ex
praesidiis eius effugisset.
[18.3]
(1) interim conflata
sunt illa bella, quae ad internecionem post Alexandri mortem gesta
sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem etsi
infirmum videbat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum
non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior. (2) praefecerat
hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque
Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis adversariis; ipse
Aegyptum oppugnatum adversum Ptolemaeum erat profectus. (3) Eumenes
cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae
et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur
Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu
Macedonum, (4) viri cum claritate tum usu belli praestantes -
Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur:
etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summam imperii potirentur
-: Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent, adversus quos
ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras. (5)
itaque hoc eius fuit prudentissimum, ut deviis itineribus milites
duceret, in quibus vera audire non possent, et iis persuaderet se
contra quosdam barbaros proficisci. (6) itaque tenuit hoc propositum
et prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites
sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam illud locorum
praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam
peditatu, quo erat deterior.
[18.4]
(1) quorum acerrimo
concursu cum magnam partem diei esset oppugnatum, cadit Crateros dux
et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc concurrit
ipse Eumenes. (2) qui cum inter se complexi in terram ex equis
decidissent, ut facile intellegi possent inimica mente contendisse
animoque magis etiam pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt,
quam alterum anima relinqueret. ab hoc aliquot plagis Eumenes
vulneratur, neque eo magis ex proelio excessit, sed acrius hostis
institit. (3) hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero,
multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod
in ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non posset, pacem ab
eo petit. quam cum impetrasset, in fide non mansit et se, simulac
potuit, ad Antipatrum recepit. (4) Eumenes Craterum ex acie semivivum
elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate
proque pristina amicitia - namque illo usus erat Alexandro vivo
familiariter - amplo funere extulit ossaque in Macedoniam uxori eius
ac liberis remisit.
[18.5]
(1) haec dum apud Hellespontum
geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur ab Seleuco et
Antigene, rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui deseruerant,
exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur, in his
Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius
bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non
frangebant, tamen minuebant. (2) hunc persequens Antigonus, cum omni
genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque
umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis
possent resistere. (3) sed extremo tempore, cum consilio capi non
posset, multitudine circumitus est. hinc tamen multis suis amissis se
expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.
(4) in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos
militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit
eius inventum, quem ad modum stans iumentum concalfieri exercerique
posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non
removeretur. (5) substringebat caput loro altius, quam ut prioribus
pedibus plane terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat
exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem
excutiebat, quam si in spatio decurreret. (6) quo factum est, quod
omnibus mirabile est visum, ut aeque iumenta nitida ex castello
educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in
campestribus ea locis habuisset. (7) in hac conclusione,
quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias
incendit, alias disiecit tenuit autem se uno loco, quamdiu hiems
fuit, quod castra sub divo habere non poterat. ver appropinquabat:
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni
imposuit seque ac suos omnis extraxit incolumis.
[18.6]
(1)
ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et
nuntios misisset in Asiam consultum, utrum repetitum in Macedoniam
veniret - nam tum in Epiro habitabat - et eas res occuparet, (2) huic
ille primum suasit, ne se moveret et exspectaret, quoad Alexandri
filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in
Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore
uteretur imperio. (3) horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam
profecta est et ibi crudelissime se gessit. petit autem ab Eumene
absente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos
stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri. (4) quam
veniam si daret, quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio
adduceret. id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in
officio manebant, misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis
uterentur. (5) his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita
tulisset fortuna, perire bene meritis referentem gratiam quam
ingratum vivere.
[18.7]
(1) itaque copias contraxit,
bellum adversus Antigonum comparavit. quod una erant Macedones
complures nobiles, in his Peucestes, qui corporis custos fuerat
Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub
imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens - quam tamen effugere
non potuit -, si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam
alii Macedonum, quorum ibi erat multitudo, (2) in principiis
Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum
sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut
ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia
fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum
videretur administrare. quod effecit. (3) nam cum non ad Eumenis
principia, sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus
deliberaretur, quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur
omnia.
[18.8]
(1) hic in Paraetacis cum Antigono
conflixit, non acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum
in Mediam hiematum coegit redire. ipse in finitima regione Persidis
hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat
voluntas. (2) namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam
peragrarat deviceratque Persas, inveterata cum gloria tum etiam
licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc
veterani faciunt nostri. itaque periculum est, ne faciant, quod illi
fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque
minus eos, cum quibus steterint, quam adversus quos fecerint. (3)
quod si quis illorum veteranorum legat facta, paria horum cognoscat
neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. sed ad illos revertar.
hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam,
longeque inter se discesserant. (4) haec Antigonus cum comperisset
intellegeretque se parem non esse paratis adversariis, statuit
aliquid sibi consilii novi esse capiendum. duae erant viae, qua ex
Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset
perveniri. (5) quarum brevior per loca deserta, quae nemo incolebat
propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa autem,
qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed
erat copiosa omniumque rerum abundans. (6) hac si proficisceretur,
intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu, quam ipse
tertiam partem confecisset itineris; sin per loca sola contenderet,
sperabat se imprudentem hostem oppressurum. (7) ad hanc rem
conficiendam imperavit quam plurimos utris atque etiam culleos
comparari, post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem,
ut quam minime fieret ignis in castris. iter quo habeat, omnis celat.
sic paratus, qua constituerat, proficiscitur.
[18.9]
(1)
dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio
allata est ad Eumenem hostem appropinquare. conveniunt duces:
quaeritur, quid opus sit facto. intellegebant omnes tam celeriter
copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus
videbatur. (2) hic omnibus titubantibus et de rebus summis
desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere et imperata
facere, quod antea non fecerint, se rem expediturum. nam quod diebus
quinque hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem
dierum spatio retardaretur: qua re circumirent, suas quisque
contraheret copias. (3) ad Antigoni autem refrenandum impetum tale
capit consilium. certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii
erant itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam
latissime possint, ignis faciant quam maximos atque hos secunda
vigilia minuant, tertia perexiguos reddant, (4) et assimulata
castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse
castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera nocte
faciant. (5) quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant.
Antigonus tenebris obortis ignis conspicatur: credit de suo adventu
esse auditum et adversarios illuc suas contraxisse copias. (6) mutat
consilium et, quoniam imprudentes adoriri non possit, flectit iter
suum et illum anfractum longiorem copiosae viae capit ibique diem
unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda
iumenta, quo integriore exercitu decerneret.
[18.10]
(1)
sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque
impedivit eius, neque tamen multum profecit. (2) nam invidia ducum,
cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior
proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter ante
separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam
deserturum. sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem
amittere mallent quam eum non perdere. (3) atque hunc Antigonus, cum
ei fuisset infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum,
quod a nullo se plus adiuvari posse intellegebat in iis rebus, quas
impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus,
Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus ei de summis
rebus erat dimicandum. (4) sed non passi sunt ii, qui circa erant,
quod videbant Eumene recepto omnis prae illo parvi futuros. ipse
autem Antigonus adeo erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum
leniri non posset.
[18.11]
(1) itaque cum eum in
custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum
servari vellet, «ut acerrimum» inquit «leonem aut
ferocissimum elephantum»: nondum enim statuerat, conservaret
eum necne. (2) veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et
qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui
propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi
etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam
diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem
habuissent victoriae. (3) at Eumenes, cum diutius in vinclis esset,
ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari,
qua re iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire
Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo: quin aut interfici aut
missum fieri iuberet. (4) hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur,
«quid? tu» inquit «animo si isto eras, cur non in
proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?»
(5) huic Eumenes «utinam quidem istuc evenisset! sed eo non
accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum
quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. non enim virtute
hostium, sed amicorum perfidia decidi». neque id erat falsum.
*** nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum
firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.
[18.12]
(1) de hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad
consilium rettulit. hic cum omnes primo perturbati admirarentur non
iam de eo sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo essent male
habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos
duces interfecisset, (2) denique in quo uno tantum esset, ut, quoad
ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri
negotii essent: postremo, si illi redderet salutem, quaerebant,
quibus amicis esset usurus: sese enim cum Eumene apud eum non
futuros. (3) hic cognita consilii voluntate tamen usque ad septimum
diem deliberandi sibi spatium reliquit. tum autem, cum iam vereretur
ne qua seditio exercitus oriretur, vetuit quemquam ad eum admitti et
cottidianum victum removeri iussit: nam negabat se ei vim allaturum,
qui aliquando fuisset amicus. (4) hic tamen non amplius quam triduum
fame fatigatus, cum castra moverentur, insciente Antigono iugulatus
est a custodibus.
[18.13]
(1) sic Eumenes annorum quinque
et quadraginta, cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem
annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum
obtinuisset, in his unum equitum alae praefuisset, post autem
Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces
partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni
virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae. (2) in quo
quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges
sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod, <quorum>
nemo Eumene vivo rex appellatus est, (3) sed praefectus, eidem post
huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod
initio praedicarant, se Alexandri liberis regnum servare, praestare
voluerunt et uno propugnatore sublato, quid sentirent, aperuerunt.
huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus,
Lysimachus, Cassandrus. (4) Antigonus autem Eumenem mortuum
propinquis eius sepeliundum tradidit. hi militari honestoque funere,
comitante toto exercitu, humaverunt ossaque eius in Cappadociam ad
matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.