Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XIX
Phocion
[19.1]
(1) Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque
magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas vitae quam rei
militaris labor. itaque huius memoria est nulla, illius autem magna
fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. (2) fuit enim perpetuo
pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentis delatos
honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. (3) hic cum
a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique
hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret,
liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa
paupertate tantam paternam tueri gloriam, (4) his ille «si mei
similes erunt, idem hic» inquit «agellus illos alet, qui
me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis
impensis illorum ali augerique luxuriam».
[19.2]
(1)
idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna,
extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium, (2) primo
quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque
consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti
existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi. neque in eo
solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod
amicitiae fidem non praestiterat. (3) namque auctus adiutusque a
Demosthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum, cum adversus
Charetem eum subornaret: ab eodem in iudiciis, cum capitis causam
diceret, defensus aliquotiens, liberatus discesserat. hunc non solum
in periculis non defendit, sed etiam prodidit. (4) concidit autem
maxime uno crimine, quod, cum apud eum summum esset imperium populi
et Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo Atheniensium a
Dercylo moneretur idemque postularet, ut provideret, ne commeatibus
civitas privaretur, huic audiente populo Phocion negavit esse
periculum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. (5) neque ita
multo post Nicanor Piraeo est potitus, sine quo Athenae omnino esse
non possunt. ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset,
ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem praeesse
voluit.
[19.3]
(1) erant eo tempore Athenis duae
factiones, quarum una populi causam agebat, altera optimatium. in hac
erat Phocion et Demetrius Phalereus. harum utraque Macedonum
patrociniis utebatur: nam populares Polyperchonti favebant, optimates
cum Cassandro sentiebant. (2) interim a Polyperchonte Cassandrus
Macedonia pulsus est. quo facto populus superior factus statim duces
adversariae factionis capitis damnatos patria propulit, in his
Phocionem et Demetrium Phalereum, deque ea re legatos ad
Polyperchontem misit, qui ab eo peterent, ut sua decreta confirmaret.
(3) huc eodem profectus est Phocion. quo ut venit, causam apud
Philippum regem verbo, re ipsa quidem apud Polyperchontem iussus est
dicere: namque is tum regis rebus praeerat. (4) hic ab Agnone
accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia
in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus
fieret iudicium.
[19.4]
(1) huc ut perventum est, cum
propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur, magni
concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes veteris famae, aetatis
misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis
suspicionem Piraei maximeque quod adversus populi commoda in
senectute steterat. (2) quam ob rem ne perorandi quidem ei data est
facultas et dicendi causam. inde iudicio, legitimis quibusdam
confectis, damnatus, traditus est undecimviris, quibus ad supplicium
more Atheniensium publice damnati tradi solent. (3) hic cum ad mortem
duceretur, obvius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus.
is cum lacrimans dixisset: «o quam indigna perpeteris,
Phocion!» huic ille «at non inopinata» inquit:
«hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses».
in hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber
sepelire. itaque a servis sepultus est.