Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XX
Timoleon
[20.1]
(1) Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium iudicio hic vir
exstitit. namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et
patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a
Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem
depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a
barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum restitueret. (2) sed
in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod
difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam
fortunam. (3) nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis
delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque
regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit
civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam
imperare patriae satius duxerit. (4) hac mente per haruspicem
communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat,
fratrem tyrannum interficiundum curavit. ipse non modo manus non
attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. nam dum
res conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset
succurrere. (5) hoc praeclarissimum eius factum non pari modo
probatum est ab omnibus: nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant
et invidia laudem virtutis obterebant. mater vero post id factum
neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam
impiumque detestans compellaret. (6) quibus rebus ille adeo est
commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex
ingratorum hominum conspectu morte decedere.
[20.2]
(1)
interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum
potitus est. cuius adversarii opem a Corinthiis petierunt ducemque,
quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili
felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. (2) cum interficere
posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret, effecit, quod
utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius
benignitatis memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam
ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo, ut
non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex
quanto regno ad quam fortunam detulisset. (3) post Dionysii decessum
cum Hiceta bellavit, qui adversatus erat Dionysio: quem non odio
tyrannidis dissensisse, sed cupiditate indicio fuit, quod ipse
expulso Dionysio imperium dimittere noluit. (4) hoc superato Timoleon
maximas copias Carthaginiensium apud Crinissum flumen fugavit ac
satis habere coegit, si liceret Africam obtinere, qui iam complures
annos possessionem Siciliae tenebant. cepit etiam Mamercum, Italicum
ducem, hominem bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in
Siciliam venerat.
[20.3]
(1) quibus rebus confectis cum
propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes
desertas videret, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein
Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant
conditae. (2) civibus veteribus sua restituit, novis bello
vacuefactas possessiones divisit, urbium moenia disiecta fanaque
deserta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit; ex maximo
bello tantum otium totae insulae conciliavit, ut hic conditor urbium
earum, non illi qui initio deduxerant, videretur. (3) arcem
Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis
disiecit, cetera tyrannidis propugnacula demolitus est deditque
operam, ut quam minime multa vestigia servitutis manerent. (4) cum
tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare posset, tantum autem
amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere,
maluit se diligi quam metui. itaque, cum primum potuit, imperium
deposuit ac privatus Syracusis, quod reliquum vitae fuit, vixit. (5)
neque vero id imperite fecit: nam quod ceteri reges imperio
potuerunt, hic benevolentia tenuit. nullus honos huic defuit, neque
postea res ulla Syracusis gesta est publice, de qua prius sit
decretum quam Timoleontis sententia cognita. (6) nullius umquam
consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem est. neque id
magis benevolentia factum est quam prudentia.
[20.4]
(1)
hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum
amisit. quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem
quisquam audierit neque eo minus privatis publicisque rebus
interfuerit. (2) veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi
haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de
vehiculo, quae videbantur, dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat
superbiae: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore
eius exiit. (3) qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari,
numquam aliud dixit quam se in ea re maxime deis agere gratias atque
habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum
ducem esse voluissent. nihil enim rerum humanarum sine deorum numine
geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque
sanctissime colebat.
[20.5]
(1) ad hanc hominis
excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam proelia maxima
natali suo die fecit omnia: quo factum est, ut eius diem natalem
festum haberet universa Sicilia. (2) huic quidam Laphystius, homo
petulans et ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo
se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem
hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit omnes, ne id
facerent. namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos
labores summaque adisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse,
si omnibus, quod quisque vellet, legibus experiri liceret. (3) idem,
cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi
de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in
Timoleonta, dixit nunc demum se voti esse damnatum: namque hoc a deis
immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret
Syracusanis, in qua cuivis liceret, de quo vellet, impune dicere.
(4) hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in
gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia
sepultus est.
[21.1]
(1) hi fere fuerunt Graecae gentis
duces, qui memoria digni videantur, praeter reges: namque eos
attingere noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt relatae.
neque tamen ii admodum sunt multi.
[13.4]
(5) venio nunc
ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarorum, exceptis
duobus Carthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. de quo hoc plura
referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae
prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo
tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit,
res apparere non poterunt.