Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XXII
Hamilcar
[22.1]
(1) Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca,
Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis,
admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. (2) cum
ante eius adventum et mari et terra male res gererentur
Carthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum
nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit
semperque superior discessit. quo facto, cum paene omnia in Sicilia
Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum
non videretur. (3) interim Carthaginienses classe apud insulas
Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli
facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. ille etsi
flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod
patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse
intellegebat, (4) sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo
res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi,
donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. (5) hoc
consilio pacem conciliavit. in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus
negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem
tenuerunt, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria
ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum
rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus
hostis adversariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus.
[22.2]
(1) at ille ut Carthaginem venit, multo aliter ac
sperarat rem publicam se habentem cognovit. namque diuturnitate
externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam pari
periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. (2) primo mercennarii
milites qui<bus usi> adversus Romanos fuerant desciverunt,
quorum numerus erat viginti milium. hi totam abalienarunt Africam,
ipsam Carthaginem oppugnarunt. (3) quibus malis adeo sunt Poeni
perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarint.
sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem
imperatorem fecerunt. (4) is non solum hostis a muris Carthaginis
removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam
eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro
interirent. omnia oppida abalienata, in his Uticam atque Hipponem,
valentissima totius Africae, restituit patriae. (5) neque eo fuit
contentus, sed etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum
otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
[22.3]
(1) rebus his ex sententia peractis fidenti animo
atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret,
effecit, ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque
secum duxit filium Hannibalem annorum novem. (2) erat praeterea cum
eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi
turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur: non enim maledici
tanto viro deese poterant. quo factum est, ut a praefecto morum
Hasdrubal cum eo vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium
dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero. (3) de
hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui
praefuit resque magnas gessit, et princeps largitione vetustos
pervertit mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab
exercitu accepit imperium.
[22.4]
(1) at Hamilcar,
posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda
gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis,
armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. (2) hic cum in
Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam
venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. (3) huius
perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse, videtur secundum
bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis patris
obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non
experiri mallet.