Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XXIII
Hannibal
[23.1]
(1) Hannibal, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. si verum est,
quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit,
non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores
prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas
nationes. (2) nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia,
semper discessit superior. quod nisi domi civium suorum invidia
debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. sed multorum
obtrectatio devicit unius virtutem.
(3) hic autem velut
hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut
prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset
et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum
Romanis.
[23.2]
(1) nam ut omittam Philippum, quem absens
hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex
Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a
rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. (2) ad quem cum legati
venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam
consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent,
tamquam ab ipsis corruptum alia atque antea sentire, neque id frustra
fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis
segregari vidisset, (3) tempore dato adiit ad regem, eique cum multa
de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: «pater
meus,» inquit «Hamilcar puerulo me, utpote non amplius
novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine Iovi
optimo maximo hostias immolavit. (4) quae divina res dum
conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. id
cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret
ducere, tum ille, «faciam,» inquit «si mihi fidem,
quam postulo, dederis». simul me ad aram adduxit, apud quam
sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare
iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. (5) id ego ius
iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini
dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. (6)
qua re, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris,
si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si
non me in eo principem posueris».
[23.3]
(1) hac
igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est,
cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni
praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum
detulit. id Carthaginem delatum publice comprobatum est. (2) sic
Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus
proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum,
foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos
comparavit. (3) ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale
fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. saltum
Pyrenaeum transiit. quacumque iter fecit, cum omnibus incolis
conflixit: neminem nisi victum dimisit. (4) ad Alpes posteaquam
venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum
exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat - quo facto is
hodie saltus Graius appellatur -, Alpicos conantes prohibere transitu
concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea elephantus
ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere.
hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
[23.4]
(1)
conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque
pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque
inde ac fugatum dimittit. (2) tertio idem Scipio cum collega Tiberio
Longo apud Trebiam adversus eum venit. cum iis manum conseruit,
utrosque profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens
Etruriam. (3) hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut
postea numquam dextro aeque bene usus sit. qua valetudine cum
etiamtum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud
Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo
post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. hinc
in Apuliam pervenit. (4) ibi obviam ei venerunt duo consules, C.
Terentius et L. Aemilius. utriusque exercitus uno proelio fugavit,
Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn.
Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
[23.5]
(1) hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. in
propinquis urbi montibus moratus est. cum aliquot ibi dies castra
habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator
Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. (2) hic clausus locorum
angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque,
callidissimo imperatori, dedit verba. namque obducta nocte sarmenta
in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem
magnam dispalatam immisit. quo repentino obiecto visu tantum terrorem
iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.
(3) hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum,
magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in
proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in
Lucanis adsens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum,
quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. (4) longum
est omnia enumerare proelia. qua re hoc unum satis erit dictum, ex
quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quam diu in Italia fuit,
nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in
campo castra posuit.
[23.6]
(1) hinc invictus patriam
defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius
Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio
apud Trebiam fugarat. (2) cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus
cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea
congrederetur. in colloquium convenit, condiciones non convenerunt.
(3) post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit;
pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumetum
pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. (4) in
hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati
sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti
reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos
contraxit.
[23.7]
(1) cum in apparando acerrime esset
occupatus, Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. ille
nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit
[itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium
consules. (2) his enim magistratibus legati Carthaginienses Romam
venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis
pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent, simulque
peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
(3) his ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum
acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captivos non
remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret,
inimicissimum nomini Romano, etiam nunc cum imperio apud exercitum
haberent itemque fratrem eius Magonem. (4) hoc responso
Carthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc
ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et
vicesimo: ut enim Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini
reges creabantur. (5) in eo magistratu pari diligentia se Hannibal
praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex novis vectigalibus
non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed
etiam superesset, quae in aerario reponeretur. (6) deinde anno post
[praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Carthaginem
venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam
iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum
perfugit. (7) hac re palam facta Poeni navis duas, quae eum
comprehenderent, si possent consequi, miserun, bona eius publicarunt,
domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
[23.8]
(1) at Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L.
Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit
in finibus Cyrenaeorum, si forte Carthaginienses ad bellum Antiochi
spe fiduciaque inducere posset, cui iam persuaserat, ut cum
exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit.
(2) id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem
affecerunt poena. illi desperatis rebus cum solvissent navis ac vela
ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu
duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis
ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. (3) Antiochus autem si
tam in agendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in
suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa
imperii dimicasset. quem etsi multa stulte conari videbat, tamen
nulla deseruit in re. (4) praefuit paucis navibus, quas ex Syria
iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in
Pamphylio mari conflixit. [quo] cum multitudine adversariorum sui
superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.
[23.9]
(1) Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio
accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut
ibi, quo se conferret, consideraret. (2) vidit autem vir omnium
callidissimus magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter
avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua
sciebat exisse famam. (3) itaque capit tale consilium. amphoras
complures complet plumbo, summas operit auro et argento. has
praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas
fortunas illorum fidei credere. his in errorem inductis statuas
aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in
propatulo domi abicit. (4) Gortynii templum magna cura custodiunt,
non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis
tolleret sua secumque duceret.
[23.10]
(1) sic
conservatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam
in Pontum pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque
aliud quicquam egit, quam regem armavit et exercuit adversus Romanos.
(2) quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum,
conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. dissidebat
ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter
eos gerebatur et mari et terra: quo magis cupiebat eum Hannibal
opprimi. (3) sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum
societatem: quem si removisset, faciliora sibi cetera fore
arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit rationem. (4) classe
paucis diebus erant decreturi. superabatur navium multitudine: dolo
erat pugnandum, cum par non esset armis. imperavit quam plurimas
venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. (5)
harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat
navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in
unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant
se defendere. id illos facile serpentium multitudine consecuturos.
(6) rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si
aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore.
[23.11]
(1) tali cohortatione militum facta classis ab
utrisque in proelium deducitur. quarum acie constituta, priusquam
signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco
Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. (2) qui ubi
ad navis adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem
professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo
dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis nave
declarata suis, eodem, unde erat egressus se recepit. (3) at Eumenes
soluta epistula nihil in ea repperit, nisi quae ad irridendum eum
pertinerent. cuius etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen
proelium statim committere non dubitavit. (4) horum in concursu
Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur.
quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam
consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in
proximo litore erant collocata. (5) reliquae Pergamenae naves cum
adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus
supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae iacta initio risum
pugnantibus concitarunt, neque qua re id fieret poterat intellegi.
(6) postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova
re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes
averterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. (7) sic Hannibal
consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe
alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
[23.12]
(1) quae dum in Asia geruntur, accidit casu, ut
legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent,
atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in
Prusiae regno esse. id postero die Flamininus senatui detulit. (2)
patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis
futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his
Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet
sibique dederet. (3) iis Prusia negare ausus non est; illud
recusavit, ne id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii
esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile
inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a
rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus
aedificii exitus haberet, scilicet verens, ne usu veniret, quod
accidit. (4) huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum
eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit
plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut
omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem
modo undique obsideretur. (5) puer cum celeriter, quid esset,
renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non
fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse
retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum
virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
[23.13]
(1) sic vir fortissimus, multis variisque
perfunctus laboribus, anno adquievit septuagesimo. quibus consulibus
interierit, non convenit. namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio
Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at
Polybius L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem
Blitho, P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo. (2) atque hic tantus
vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris.
namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in iis ad
Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. (3) huius belli
gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex iis duo, qui cum eo in
castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus
et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum
Graecarum usus est doctore.
(4) sed nos tempus est huius
libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo facilius
collatis utrorumque factis, qui viri praeferendi sint, possit
iudicari.