Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
praefatio
(1)
non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et
non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum
legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus
commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. (2)
sed ii erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum,
nisi quod ipsorum moribus conveniat, putabunt. (3) hi si didicerint
non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum
institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus
exponendis mores eorum secutos. (4) neque enim Cimoni fuit turpe,
Atheniensium summo viro, sororem germanam habere in matrimonio,
quippe cum cives eius eodem uterentur instituto. at id quidem nostris
moribus nefas habetur. laudi in Creta ducitur adulescentulis quam
plurimos habuisse amatores. nulla Lacedaemoni vidua tam est nobilis,
quae non ad cenam eat mercede conducta. (5) magnis in laudibus tota
fere fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero prodire
ac populo esse spectaculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini.
quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate
remota ponuntur. (6) contra ea pleraque nostris moribus sunt decora
quae apud illos turpia putantur. quem enim Romanorum pudet uxorem
ducere in convivium? aut cuius non mater familias primum locum tenet
aedium atque in celebritate versatur? (7) quod multo fit aliter in
Graecia. nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum, neque
sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur,
quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus. (8) sed hic
plura persequi cum magnitudo voluminis prohibet, tum festinatio ut ea
explicem quae exorsus sum. qua re ad propositum veniemus, et in hoc
exponemus libro de vita excellentium imperatorum.