Cnaei Naevii



fabularum cothurnatarum

fragmenta





1.
Aesiona

1.01
ne mihi gerere morem videar lingua, verum lingula.

1a.
Andromacha

1a.01
quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum
demittas tamquam in fiscinam vindemitor.

2.
Danae

2.01
omnes formidant hominis eius valentiam.
2.02
contempla placide formam et faciem virginis.
2.03
excidit orationis omnis confidentia.
2.04
etiam nunc esse inventam probris compotem scis.
2.05
_ . auri rubeo fonte lavere me memini manum.
2.06
desubito famam tollunt, si quam solam videre in via.
2.07
quin, ut quisque est meritus, praesens pretium pro factis ferat.
2.08
_ . _ . _ indigne exigor patria innocens.
2.09
_ . _ . _ quae quondam fulmine icit Iuppiter
2.10
. _ manubias subpetat pro me . _
2.11
suo sonitu claro fulgorivit Iuppiter.

3.
equos Troianus

3.01
numquam hodie effugies quin mea moriaris manu.

4.
Hector proficiscens

4.01
tunc ipsos adoriant, ne qui hinc Spartam referat nuntium.
4.02
laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro.

5.
Iphigenia

5.01
passo velod vicinum, Aquilo, me in portum fer foras.

6.
Lycurgus

6.01
tuos qui celsos terminos tutant . _
6.02
alte iugatos angues in sese gerunt.
6.03
i quaque incedunt omnis arvas opterunt.
6.04
. _ . _ . _ . suavisonum melos
6.05
vos qui regalis corporis custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsitu.
6.06
ducite eo tum argutis linguis mutas quadrupedis . _
6.07
_ . _ . _ alis sublimes saltus alites
inlicite, ubi bipedes volucres lino linquant lumina.
6.08
ut in venatu vitulantis ex suis
locis nos mittant poenis decoratas feris?
6.09
pergite, thyrsigerae Bacchae modo, Bacchico cum schemate.
6.10
ignoti iteris sumus; tute scis
6.11
dic quo pacto eum potiti: pugnan an dolis?
6.12
ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.
6.13
cave sis tuam contendas iram contra cum ira Liberi.
6.14
A: oderunt di homines iniuros. B: egone an ille iniurie
facimus?
6.15
sed quasi amnis cita rapit, sed tamen inflexu flectitur.
6.16
iam ibi nos duplicat advenientis timos pavos.
6.17
namque ludere ut laetantes inter sese vidimus
propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte _ . _
6.18
pallis, patagiis, crocotis, malacis mortualibus.
6.19
sine ferro pecua manibus ut ad mortem meant.
6.20 ut videam, Volcani opera, haec flammis flora fieri.
6.21
proinde huc Dryante regem prognatum patre
Lycurgum cette.
6.22
iam solis aestu candor cui liquesceret.
6.23
longe lateque Thraces nostros fervere.
6.24
vos qui astatis obstinati _ . _ . _ . _


7.
incerti nominis reliquiae

7.01
male parta male dilabuntur
7.02
mare interbibere
7.03
dubii faventem per fretum intro currimus.
7.04
diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.
7.05
in montes ubi venti confrangebant locum
7.06
circumvenire video ferme iniuria.
7.07
struix malorum
7.08
neminem vidi, qui numero sciret quicquid scito opust.
7.09
trionum hic moderator rusticus
7.10
odi summussos: proinde aperte dice quid sit, quod times.
7.11
quam numquam vobis Grai atque barbari
7.12
vos qui adcolitis Histrum fluvium atque algidam
7.13
conferre queant ratem aeratam,
qui per liquidum mare sudantes
eunt atque sedentes - - -
7.14
cum tu arquitenens sagittis pollens dea.