P. Ovidi Nasonis
Liber Primus
Amores
Secundus Amores
I
Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
ille ego nequitiae Naso poeta meae.
hoc quoque iussit Amor -- procul hinc, procul este, severae!
non estis teneris apta theatra modis.
me legat in sponsi facie non frigida virgo,
et rudis ignoto tactus amore puer;
atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
agnoscat flammae conscia signa suae,
miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
conposuit casus iste poeta meos?'
Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
centimanumque Gyen -- et satis oris erat --
cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
ardua devexum Pelion Ossa tulit.
in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,
quod bene pro caelo mitteret ille suo --
Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;
excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;
clausa tuo maius ianua fulmen habet.
blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;
mollierunt duras lenia verba fores.
carmina sanguineae deducunt cornua lunae,
et revocant niveos solis euntis equos;
carmine dissiliunt abruptis faucibus angues,
inque suos fontes versa recurrit aqua.
carminibus cessere fores, insertaque posti,
quamvis robur erat, carmine victa sera est.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
quid pro me Atrides alter et alter agent,
quique tot errando, quot bello, perdidit annos,
raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
at facie tenerae laudata saepe puellae,
ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
magna datur merces! heroum clara valete
nomina; non apta est gratia vestra mihi!
ad mea formosos vultus adhibete, puellae,
carmina, purpureus quae mihi dictat Amor!
II
Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
hesterna vidi spatiantem luce puellam
illa, quae Danai porticus agmen habet.
protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
quod nimium dominae cura molesta tua est.
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
unde nihil, quamvis non tueare, perit?
sed gerat ille suo morem furiosus amori
et castum, multis quod placet, esse putet;
huic furtiva tuo libertas munere detur,
quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
conscius esse velis -- domina est obnoxia servo;
conscius esse times -- dissimulare licet.
scripta leget secum -- matrem misisse putato!
venerit ignotus -- postmodo notus erit.
ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
inposita gremio stertere fronte potes.
nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
quaesieris nec tu curva theatra time!
conscius adsiduos commissi tollet honores --
quis minor est autem quam tacuisse labor?
ille placet versatque domum neque verbera sentit;
ille potens -- alii, sordida turba, iacent.
huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
atque ambo domini, quod probat una, probant.
cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
quod voluit fieri blanda puella, facit.
Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
et simulet lacrimas carnificemque vocet.
tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
et veris falso crimine deme fidem.
sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
haec fac, in exiguo tempore liber eris.
Adspicis indicibus nexas per colla catenas?
squalidus orba fide pectora carcer habet.
quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
Tantalus -- hoc illi garrula lingua dedit.
dum nimium servat custos Iunonius Io,
ante suos annos occidit; illa dea est!
vidi ego conpedibus liventia crura gerentem,
unde vir incestum scire coactus erat.
poena minor merito. nocuit mala lingua duobus;
vir doluit, famae damna puella tulit.
crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,
nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant.
seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
sive amat, officio fit miser ille tuo.
Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;
iudicis illa sui tuta favore venit.
viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
damnabitque oculos et sibi verba dabit.
adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse,
et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
toxica, non stricto fulminat ense manus.
quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
quid precibus nostris mollius esse potest?
III
Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
qui primus pueris genitalia membra recidit,
vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
si tuus in quavis praetepuisset amor.
non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
bellica non dextrae convenit hasta tuae.
ista mares tractent; tu spes depone viriles.
sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
si careas illa, quis tuus usus erit?
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
indigna est pigro forma perire situ.
fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
non caret effectu, quod voluere duo.
aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,
dum bene ponendi munera tempus habes.
IV
Non ego mendosos ausim defendere mores
falsaque pro vitiis arma movere meis.
confiteor -- siquid prodest delicta fateri;
in mea nunc demens crimina fassus eo.
odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
auferor ut rapida concita puppis aqua.
non est certa meos quae forma invitet amores --
centum sunt causae, cur ego semper amem.
sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
spemque dat in molli mobilis esse toro.
aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
velle, sed ex alto dissimulare puto.
sive es docta, places raras dotata per artes;
sive rudis, placita es simplicitate tua.
est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
carmina -- cui placeo, protinus ipsa placet.
est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet --
culpantis cupiam sustinuisse femur.
molliter incedit -- motu capit; altera dura est --
at poterit tacto mollior esse viro.
haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
oscula cantanti rapta dedisse velim;
haec querulas habili percurrit pollice chordas --
tam doctas quis non possit amare manus?
illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
et tenerum molli torquet ab arte latus --
ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
illic Hippolytum pone, Priapus erit!
tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
et potes in toto multa iacere toro.
haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;
conveniunt voto longa brevisque meo.
non est culta -- subit, quid cultae accedere possit;
ornata est -- dotes exhibet ipsa suas.
candida me capiet, capiet me flava puella,
est etiam in fusco grata colore Venus.
seu pendent nivea pulli cervice capilli,
Leda fuit nigra conspicienda coma;
seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
omnibus historiis se meus aptat amor.
me nova sollicitat, me tangit serior aetas;
haec melior, specie corporis illa placet.
Denique quas tota quisquam probet urbe puellas,
noster in has omnis ambitiosus amor.
V
Nullus amor tanti est -- abeas, pharetrate Cupido! --
ut mihi sint totiens maxima vota mori.
vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
o mihi perpetuum nata puella malum!
Non male deletae nudant tua facta tabellae,
nec data furtive munera crimen habent.
o utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
me miserum! quare tam bona causa mea est?
felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
cui petitur victa palma cruenta rea.
Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
sobrius adposito crimina vestra mero.
multa supercilio vidi vibrante loquentes;
nutibus in vestris pars bona vocis erat.
non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
verbaque pro certis iussa valere notis.
iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
conpositi iuvenes unus et alter erant.
inproba tum vero iungentes oscula vidi --
illa mihi lingua nexa fuisse liquet --
qualia non fratri tulerit germana severo,
sed tulerit cupido mollis amica viro;
qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
iniciam dominas in mea iura manus!
haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum --
in bona cur quisquam tertius ista venit?'
Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
conscia purpureus venit in ora pudor,
quale coloratum Tithoni coniuge caelum
subrubet, aut sponso visa puella novo;
quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
aut ubi cantatis Luna laborat equis,
aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
et numquam visu pulchrior illa fuit.
spectabat terram -- terram spectare decebat;
maesta erat in vultu -- maesta decenter erat.
sicut erant, et erant culti, laniare capillos
et fuit in teneras impetus ire genas --
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
defensa est armis nostra puella suis.
qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
oscula ne nobis deteriora daret.
risit et ex animo dedit optima -- qualia possent
excutere irato tela trisulca Iovi;
torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
et volo non ex hac illa fuisse nota.
haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
et quiddam visa est addidicisse novi.
quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
nec tamen hoc unum doleo -- non oscula tantum
iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
nescio quis pretium grande magister habet.
VI
Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
occidit -- exequias ite frequenter, aves!
ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
et rigido teneras ungue notate genas;
horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
pro longa resonent carmina vestra tuba!
quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
expleta est annis ista querela suis;
alitis in rarae miserum devertere funus --
magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
plena fuit vobis omni concordia vita,
et stetit ad finem longa tenaxque fides.
quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
quid vox mutandis ingeniosa sonis,
quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? --
infelix, avium gloria, nempe iaces!
tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
tincta gerens rubro Punica rostra croco.
non fuit in terris vocum simulantior ales --
reddebas blaeso tam bene verba sono!
Raptus es invidia -- non tu fera bella movebas;
garrulus et placidae pacis amator eras.
ecce, coturnices inter sua proelia vivunt;
forsitan et fiunt inde frequenter anus.
plenus eras minimo, nec prae sermonis amore
in multos poteras ora vacare cibos.
nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,
pellebatque sitim simplicis umor aquae.
vivit edax vultur ducensque per aera gyros
miluus et pluviae graculus auctor aquae;
vivit et armiferae cornix invisa Minervae --
illa quidem saeclis vix moritura novem;
occidit illa loquax humanae vocis imago,
psittacus, extremo munus ab orbe datum!
optima prima fere manibus rapiuntur avaris;
inplentur numeris deteriora suis.
tristia Phylacidae Thersites funera vidit,
iamque cinis vivis fratribus Hector erat.
Quid referam timidae pro te pia vota puellae --
vota procelloso per mare rapta Noto?
septima lux venit non exhibitura sequentem,
et stabat vacuo iam tibi Parca colo.
nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;
clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!'
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,
udaque perpetuo gramine terra viret.
siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum
dicitur, obscenae quo prohibentur aves.
illic innocui late pascuntur olores
et vivax phoenix, unica semper avis;
explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,
oscula dat cupido blanda columba mari.
psittacus has inter nemorali sede receptus
convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus -- tumulus pro corpore magnus --
quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
"colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro;
ora fuere mihi plus ave docta loqui".
VII
Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?
ut vincam, totiens dimicuisse piget.
sive ego marmorei respexi summa theatri,
eligis e multis, unde dolere velis;
candida seu tacito vidit me femina vultu,
in vultu tacitas arguis esse notas.
siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
si culpo, crimen dissimulare putas.
sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
seu malus, alterius dicor amore mori.
Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;
nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
ipsa vetas iram pondus habere tuam.
adspice, ut auritus miserandae sortis asellus
adsiduo domitus verbere lentus eat!
Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
obicitur dominae contemerasse torum.
di melius, quam me, si sit peccasse libido,
sordida contemptae sortis amica iuvet!
quis Veneris famulae conubia liber inire
tergaque conplecti verbere secta velit?
adde, quod ornandis illa est operata capillis
et tibi perdocta est grata ministra manu --
scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
per Venerem iuro puerique volatilis arcus,
me non admissi criminis esse reum!
VIII
Ponendis in mille modos perfecta capillis,
comere sed solas digna, Cypassi, deas,
et mihi iucundo non rustica cognita furto,
apta quidem dominae, sed magis apta mihi --
quis fuit inter nos sociati corporis index?
sensit concubitus unde Corinna tuos?
num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
furtivae Veneris conscia signa dedi?
Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
illum ego contendi mente carere bona?
Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
serva Mycenaeo Phoebas amata duci.
nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
vidi te totis erubuisse genis;
at quanto, si forte refers, praesentior ipse
per Veneris feci numina magna fidem!
tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
unum est e dominis emeruisse satis.
quod si stulta negas, index anteacta fatebor,
et veniam culpae proditor ipse meae,
quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,
narrabo dominae, quotque quibusque modis!
IXa
O numquam pro re satis indignande Cupido,
o in corde meo desidiose puer --
quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
laedis, et in castris vulneror ipse meis?
cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?
gloria pugnantes vincere maior erat.
Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros
confossum medica postmodo iuvit ope?
venator sequitur fugientia; capta relinquit
semper et inventis ulteriora petit.
nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma;
pigra reluctanti cessat in hoste manus.
quid iuvat in nudis hamata retundere tela
ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor.
tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae! --
hinc tibi cum magna laude triumphus eat.
Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem,
stramineis esset nunc quoque tecta casis.
Fessus in acceptos miles deducitur agros;
mittitur in saltus carcere liber equus;
longaque subductam celant navalia pinum,
tutaque deposito poscitur ense rudis.
me quoque, qui totiens merui sub amore puellae,
defunctum placide vivere tempus erat.
IXb
'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!'
deprecer -- usque adeo dulce puella malum est.
cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor,
nescio quo miserae turbine mentis agor.
ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra
frena retentantem durior oris equus;
ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam
tangentem portus ventus in alta rapit --
sic me saepe refert incerta Cupidinis aura,
notaque purpureus tela resumit Amor.
Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis;
hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit;
huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae --
vix illis prae me nota pharetra sua est!
infelix, tota quicumque quiescere nocte
sustinet et somnos praemia magna vocat!
stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago!
longa quiescendi tempora fata dabunt.
me modo decipiant voces fallacis amicae;
sperando certe gaudia magna feram.
et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat;
saepe fruar domina, saepe repulsus eam.
Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est;
et movet exemplo vitricus arma tuo.
tu levis es multoque tuis ventosior alis,
gaudiaque ambigua dasque negasque fide.
si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido,
indeserta meo pectore regna gere!
accedant regno, nimium vaga turba, puellae!
ambobus populis sic venerandus eris.
X
Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas
uno posse aliquem tempore amare duas.
per te ego decipior, per te deprensus inermis --
ecce, duas uno tempore turpis amo!
utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
artibus in dubio est haec sit an illa prior.
pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa;
et magis haec nobis, et magis illa placet!
erro, velut ventis discordibus acta phaselos,
dividuumque tenent alter et alter amor.
quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?
non erat in curas una puella satis?
quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,
in freta collectas alta quid addis aquas?
Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem --
hostibus eveniat vita severa meis!
hostibus eveniat viduo dormire cubili
et medio laxe ponere membra toro!
at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes,
simque mei lecti non ego solus onus!
me mea disperdat nullo prohibente puella --
si satis una potest, si minus una, duae!
sufficiam -- graciles, non sunt sine viribus artus;
pondere, non nervis corpora nostra carent;
et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
decepta est opera nulla puella mea;
saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
utilis et forti corpore mane fui.
felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
di faciant, leti causa sit ista mei!
Induat adversis contraria pectora telis
miles et aeternum sanguine nomen emat.
quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
aequora periuro naufragus ore bibat.
at mihi contingat Veneris languescere motu,
cum moriar, medium solvar et inter opus;
atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
'conveniens vitae mors fuit ista tuae!'
XI
Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
Peliaco pinus vertice caesa vias,
quae concurrentis inter temeraria cautes
conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
o utinam, nequis remo freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates
fallacisque vias ire Corinna parat.
quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
et gelidum Borean egelidumque Notum!
non illic urbes, non tu mirabere silvas;
una est iniusti caerula forma maris.
nec medius tenuis conchas pictosque lapillos
pontus habet; bibuli litoris illa mora est.
litora marmoreis pedibus signate, puellae;
hactenus est tutum -- cetera caeca via est.
et vobis alii ventorum proelia narrent;
quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;
et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;
quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur,
credite! credenti nulla procella nocet.
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto
currit in inmensum panda carina salum;
navita sollicitus cum ventos horret iniquos
et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
quod si concussas Triton exasperet undas,
quam tibi sit toto nullus in ore color!
tum generosa voces fecundae sidera Ledae
et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!'
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threiciam digitis increpuisse lyram.
at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
aequa tamen puppi sit Galatea tuae!
vestrum crimen erit talis iactura puellae,
Nereidesque deae Nereidumque pater.
vade memor nostri vento reditura secundo;
inpleat illa tuos fortior aura sinus!
tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus;
huc venti spirent, huc agat aestus aquas!
ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni,
ipsa tua moveas turgida vela manu!
primus ego adspiciam notam de litore puppim,
et dicam: 'nostros advehit illa deos!'
excipiamque umeris et multa sine ordine carpam
oscula. pro reditu victima vota cadet;
inque tori formam molles sternentur harenae,
et cumulus mensae quilibet esse potest.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo --
paene sit ut mediis obruta navis aquis;
dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis
nec te praecipites extimuisse Notos.
omnia pro veris credam, sint ficta licebit --
cur ego non votis blandiar ipse meis?
haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo!
XII
Ite triumphales circum mea tempora laurus!
vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu,
quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes,
servabant, nequa posset ab arte capi!
haec est praecipuo victoria digna triumpho,
in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret.
non humiles muri, non parvis oppida fossis
cincta, sed est ductu capta puella meo!
Pergama cum caderent bello superata bilustri,
ex tot in Atridis pars quota laudis erat?
at mea seposita est et ab omni milite dissors
gloria, nec titulum muneris alter habet.
me duce ad hanc voti finem, me milite veni;
ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
nec casum fortuna meis inmiscuit actis --
huc ades, o cura parte Triumphe mea!
Nec belli est nova causa mei. nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.
femina silvestris Lapithas populumque biformem
turpiter adposito vertit in arma mero;
femina Troianos iterum nova bella movere
inpulit in regno, iuste Latine, tuo;
femina Romanis etiamnunc urbe recenti
inmisit soceros armaque saeva dedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros;
spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.
me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido
iussit militiae signa movere suae.
XIII
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
in dubio vitae lassa Corinna iacet.
illa quidem clam me tantum molita pericli
ira digna mea; sed cadit ira metu.
sed tamen aut ex me conceperat -- aut ego credo;
est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
per septem portus in maris exit aquas,
per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi --
sic tua sacra pius semper Osiris amet,
pigraque labatur circa donaria serpens,
et comes in pompa corniger Apis eat!
huc adhibe vultus, et in una parce duobus!
nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.
saepe tibi sedit certis operata diebus,
qua cingit laurus Gallica turma tuas.
Tuque laborantes utero miserata puellas,
quarum tarda latens corpora tendit onus,
lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
digna est, quam iubeas muneris esse tui.
ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
ipse feram ante tuos munera vota pedes.
adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!'
tu modo fac titulo muneribusque locum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
hac tibi sit pugna dimicuisse satis!
XIV
Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
nec fera peltatas agmina velle sequi,
si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
et caecas armant in sua fata manus?
Quae prima instituit teneros convellere fetus,
militia fuerat digna perire sua.
scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
sternetur pugnae tristis harena tuae?
si mos antiquis placuisset matribus idem,
gens hominum vitio deperitura fuit,
quique iterum iaceret generis primordia nostri
in vacuo lapides orbe, parandus erat.
quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
iusta recusasset pondera ferre Thetis?
Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
casurus dominae conditor Urbis erat;
si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
Caesaribus tellus orba futura fuit.
tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
temptasset, quod tu, si tua mater opus;
ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
vidissem nullos matre negante dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
pomaque crudeli vellis acerba manu?
sponte fluant matura sua -- sine crescere nata;
est pretium parvae non leve vita morae.
vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
et nondum natis dira venena datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant
aque sua caesum matre queruntur Ityn;
utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis
iactura socii sanguinis ulta virum.
dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason
figere sollicita corpora vestra manu?
hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
perdere nec fetus ausa leaena suos.
at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;
saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.
ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos,
et clamant 'merito!' qui modo cumque vident.
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,
et sint ominibus pondera nulla meis!
di faciles, peccasse semel concedite tuto,
et satis est; poenam culpa secunda ferat!
XV
Anule, formosae digitum vincture puellae,
in quo censendum nil nisi dantis amor,
munus eas gratum! te laeta mente receptum
protinus articulis induat illa suis;
tam bene convenias, quam mecum convenit illi,
et digitum iusto commodus orbe teras!
Felix, a domina tractaberis, anule, nostra;
invideo donis iam miser ipse meis.
o utinam fieri subito mea munera possem
artibus Aeaeae Carpathiive senis!
tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas
et laevam tunicis inseruisse manum,
elabar digito quamvis angustus et haerens,
inque sinum mira laxus ab arte cadam.
idem ego, ut arcanas possim signare tabellas,
neve tenax ceram siccaque gemma trahat,
umida formosae tangam prius ora puellae --
tantum ne signem scripta dolenda mihi.
si dabor ut condar loculis, exire negabo,
adstringens digitos orbe minore tuos.
non ego dedecori tibi sum, mea vita, futurus,
quodve tener digitus ferre recuset, onus.
me gere, cum calidis perfundes imbribus artus,
damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae --
sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent,
et peragam partes anulus ille viri.
Inrita quid voveo? parvum proficiscere munus;
illa datam tecum sentiat esse fidem!
XVI
Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris --
parva, sed inriguis ora salubris aquis.
sol licet admoto tellurem sidere findat,
et micet Icarii stella proterva canis,
arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
et viret in tenero fertilis herba solo.
terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
perque resurgentes rivis labentibus herbas
gramineus madidam caespes obumbrat humum.
At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! --
quae movet ardores est procul; ardor adest.
non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
in caeli sine te parte fuisse velim.
solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
in longas orbem qui secuere vias! --
aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
si fuit in longas terra secanda vias!
tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
dummodo cum domina, molle fuisset iter.
cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
et dare non aequis vela ferenda Notis.
non quae virgineo portenta sub inguine latrant,
nec timeam vestros, curva Malea, sinus;
non quae submersis ratibus saturata Charybdis
fundit et effusas ore receptat aquas.
Quod si Neptuni ventosa potentia vincat,
et subventuros auferat unda deos,
tu nostris niveos umeris inpone lacertos;
corpore nos facili dulce feremus onus.
saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas;
tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.
At sine te, quamvis operosi vitibus agri
me teneant, quamvis amnibus arva natent,
et vocet in rivos currentem rusticus undam,
frigidaque arboreas mulceat aura comas,
non ego Paelignos videor celebrare salubres,
non ego natalem, rura paterna, locum --
sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos,
quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum;
separor a domina cur ego saepe mea?
at mihi te comitem iuraras usque futuram --
per me perque oculos, sidera nostra, tuos!
verba puellarum, foliis leviora caducis,
inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,
incipe pollicitis addere facta tuis,
parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
ipsa per admissas concute lora iubas!
at vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,
et faciles curvis vallibus este, viae!
XVII
Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
illo convincar iudice turpis ego!
sim licet infamis, dum me moderatius urat,
quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
formosae quoniam praeda futurus eram!
dat facies animos. facie violenta Corinna est --
me miserum! cur est tam bene nota sibi?
scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
nec nisi conpositam se prius illa videt!
Non, tibi si facies animum dat et omina regni --
o facies oculos nata tenere meos! --
collatum idcirco tibi me contemnere debes;
aptari magnis inferiora licet.
traditur et nymphe mortalis amore Calypso
capta recusantem detinuisse virum.
creditur aequoream Pthio Nereida regi,
Egeriam iusto concubuisse Numae,
Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
turpiter obliquo claudicet ille pede.
carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
iungitur herous cum breviore modo.
tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
te deceat medio iura dedisse foro.
Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
non erit hic nobis infitiandus amor.
sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
et multae per me nomen habere volunt;
novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
ut fiat, quid non illa dedisse velit?
sed neque diversi ripa labuntur eadem
frigidus Eurotas populiferque Padus,
nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
ingenio causas tu dabis una meo.
XVIII
Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
primaque iuratis induis arma viris,
nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
et tener ausuros grandia frangit Amor.
saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae --
in gremio sedit protinus illa meo.
saepe 'pudet!' dixi -- lacrimis vix illa retentis
'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
inplicuitque suos circum mea colla lacertos
et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
resque domi gestas et mea bella cano.
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
sceptraque privata tam cito sumpta manu.
hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
deque cothurnato vate triumphat Amor.
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris --
ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! --
aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
scriptaque diversis rettulit ille locis!
candida Penelope signum cognovit Ulixis;
legit ab Hippolyto scripta noverca suo.
iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.
tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit;
det votam Phoebo Lesbis amata lyram.
Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti
aureus in medio Marte tacetur Amor.
et Paris est illic et adultera, nobile crimen,
et comes extincto Laodamia viro.
si bene te novi, non bella libentius istis
dicis, et a vestris in mea castra venis.
XIX
Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
at mihi fac serves, quo magis ipse velim!
quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.
ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat
speremus pariter, pariter metuamus amantes,
et faciat voto rara repulsa locum.
quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
quaque capi possem, callida norat opem.
a, quotiens sani capitis mentita dolores
cunctantem tardo iussit abire pede!
a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
insonti, speciem praebuit esse nocens!
sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
rursus erat votis comis et apta meis.
quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
oscula, di magni, qualia quotque dabat!
Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
saepe time simulans, saepe rogata nega;
et sine me ante tuos proiectum in limine postis
longa pruinosa frigora nocte pati.
sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
si numquam Danaen habuisset aenea turris,
non esset Danae de Iove facta parens;
dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.
quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis
carpat et e magno flumine potet aquam.
siqua volet regnare diu, deludat amantem.
ei mihi, ne monitis torquear ipse meis!
quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis --
quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor.
At tu, formosae nimium secure puellae,
incipe iam prima claudere nocte forem.
incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,
quaerere, quid latrent nocte silente canes,
quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,
cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
mordeat ista tuas aliquando cura medullas,
daque locum nostris materiamque dolis.
ille potest vacuo furari litore harenas,
uxorem stulti siquis amare potest.
iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellam
incipis, incipiet desinere esse mea!
multa diuque tuli; speravi saepe futurum,
cum bene servasses, ut bene verba darem.
lentus es et pateris nulli patienda marito;
at mihi concessi finis amoris erit!
Scilicet infelix numquam prohibebor adire?
nox mihi sub nullo vindice semper erit?
nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?
nil facies, cur te iure perisse velim?
quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?
corrumpit vitio gaudia nostra suo.
quin alium, quem tanta iuvat patientia, quaeris?
me tibi rivalem si iuvat esse, veta!
Tertius Amores
I
Stat vetus et multos incaedua silva per annos;
credibile est illi numen inesse loco.
fons sacer in medio speluncaque pumice pendens,
et latere ex omni dulce queruntur aves.
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris --
quod mea, quaerebam, Musa moveret opus --
venit odoratos Elegia nexa capillos,
et, puto, pes illi longior alter erat.
forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis,
et pedibus vitium causa decoris erat.
venit et ingenti violenta Tragoedia passu:
fronte comae torva, palla iacebat humi;
laeva manus sceptrum late regale movebat,
Lydius alta pedum vincla cothurnus erat.
Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi,
O argumenti lente poeta tui?
nequitiam vinosa tuam convivia narrant,
narrant in multas conpita secta vias.
saepe aliquis digito vatem designat euntem,
atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!"
fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe,
dum tua praeterito facta pudore refers.
tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
cessatum satis est -- incipe maius opus!
materia premis ingenium. cane facta virorum.
"haec animo," dices, "area facta meo est!"
quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
primaque per numeros acta iuventa suos.
nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
inplebit leges spiritus iste meas.'
Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
densum caesarie terque quaterque caput.
altera, si memini, limis subrisit ocellis --
fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
'me premis? an numquam non gravis esse potes?
inparibus tamen es numeris dignata moveri;
in me pugnasti versibus usa meis.
non ego contulerim sublimia carmina nostris;
obruit exiguas regia vestra fores.
sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
non sum materia fortior ipsa mea.
rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
huic ego proveni lena comesque deae.
quam tu non poteris duro reserare cothurno,
haec est blanditiis ianua laxa meis;
et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
multa supercilio non patienda tuo.
per me decepto didicit custode Corinna
liminis adstricti sollicitare fidem,
delabique toro tunica velata soluta
atque inpercussos nocte movere pedes.
a quotiens foribus duris infixa pependi,
non verita a populo praetereunte legi!
quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
ancillae miseram delituisse sinu.
quid, cum me munus natali mittis, at illa
rumpit et adposita barbara mersat aqua?
prima tuae movi felicia semina mentis;
munus habes, quod te iam petit ista, meum.'
Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus,
in vacuas aures verba timentis eant.
altera me sceptro decoras altoque cothurno;
iam nunc contacto magnus in ore sonus.
altera das nostro victurum nomen amori --
ergo ades et longis versibus adde brevis!
exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!
tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.'
Mota dedit veniam -- teneri properentur Amores,
dum vacat; a tergo grandius urguet opus!
II
'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
ergo illi curae contigit esse tuae?
hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
insistam forti mente vehendus equis,
et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
nunc stringam metas interiore rota.
si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
deque meis manibus lora remissa fluent.
at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
vincamus dominae quisque favore suae!
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
haec in lege loci commoda circus habet --
tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
contactu lateris laeditur ista tui.
tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
si pudor est, rigido nec preme terga genu!
Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
collige -- vel digitis en ego tollo meis!
invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
quoque magis spectes -- invida vestis eras!
talia Milanion Atalantes crura fugacis
optavit manibus sustinuisse suis.
talia pinguntur succinctae crura Dianae
cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
in flammam flammas, in mare fundis aquas.
suspicor ex istis et cetera posse placere,
quae bene sub tenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
quos faciet nostra mota tabella manu.
an magis hic meus est animi, non aeris aestus,
captaque femineus pectora torret amor?
dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.
sordide de niveo corpore pulvis abi!
Sed iam pompa venit -- linguis animisque favete!
tempus adest plausus -- aurea pompa venit.
prima loco fertur passis Victoria pinnis --
huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!
plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!
nil mihi cum pelago; me mea terra capit.
plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;
pax iuvat et media pace repertus amor.
auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!
artifices in te verte, Minerva, manus!
ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
Pollucem pugiles, Castora placet eques!
nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu
plaudimus; inceptis adnue, diva, meis
daque novae mentem dominae! patiatur amari!
adnuit et motu signa secunda dedit.
quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus;
pace loquar Veneris, tu dea maior eris.
per tibi tot iuro testes pompamque deorum,
te dominam nobis tempus in omne peti!
Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit,
cancellis primos inseruisse pedes.
maxima iam vacuo praetor spectacula circo
quadriiugos aequo carcere misit equos.
cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis.
quid cupias, ipsi scire videntur equi.
me miserum, metam spatioso circuit orbe!
quid facis? admoto proxumus axe subit.
quid facis, infelix? perdis bona vota puellae.
tende, precor, valida lora sinistra manu!
favimus ignavo -- sed enim revocate, Quirites,
et date iactatis undique signa togis!
en, revocant! -- ac ne turbet toga mota capillos,
in nostros abdas te licet usque sinus.
Iamque patent iterum reserato carcere postes;
evolat admissis discolor agmen equis.
nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
sint mea, sint dominae fac rata vota meae!
Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'
III
Esse deos, i, crede -- fidem iurata fefellit,
et facies illi, quae fuit ante, manet!
quam longos habuit nondum periura capillos,
tam longos, postquam numina laesit, habet.
candida candorem roseo suffusa rubore
ante fuit -- niveo lucet in ore rubor.
pes erat exiguus -- pedis est artissima forma.
longa decensque fuit -- longa decensque manet.
argutos habuit -- radiant ut sidus ocelli,
per quos mentita est perfida saepe mihi.
scilicet aeterni falsum iurare puellis
di quoque concedunt, formaque numen habet.
perque suos illam nuper iurasse recordor
perque meos oculos: en doluere mei!
Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
alterius meriti cur ego damna tuli?
an non invidiae vobis Cepheia virgo est,
pro male formosa iussa parente mori?
non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
et mecum lusos ridet inulta deos?
ut sua per nostram redimat periuria poenam,
victima deceptus decipientis ero?
aut sine re nomen deus est frustraque timetur
et stulta populos credulitate movet;
aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
et nimium solas omnia posse iubet.
nobis fatifero Mavors accingitur ense;
nos petit invicta Palladis hasta manu.
nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
in nos alta Iovis dextera fulmen habet.
formosas superi metuunt offendere laesi
atque ultro, quae se non timuere, timent.
et quisquam pia tura focis inponere curat?
certe plus animi debet inesse viris!
Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
missaque periuras tela ferire vetat.
tot meruere peti -- Semele miserabilis arsit!
officio est illi poena reperta suo;
at si venturo se subduxisset amanti,
non pater in Baccho matris haberet opus.
Quid queror et toto facio convicia caelo?
di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
femina mendaci falleret ore meum;
ipse ego iurarem verum iurare puellas
et non de tetricis dicerer esse deus.
tu tamen illorum moderatius utere dono --
aut oculis certe parce, puella, meis!
IV
Dure vir, inposito tenerae custode puellae
nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
nec custodiri, ne velit, ulla potest.
nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
omnibus exclusis intus adulter erit.
cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
semina nequitiae languidiora facit.
desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
obsequio vinces aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
ore reluctanti fulminis ire modo;
constitit ut primum concessas sensit habenas
frenaque in effusa laxa iacere iuba!
nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
sic interdictis imminet aeger aquis.
centum fronte oculos, centum cervice gerebat
Argus -- et hos unus saepe fefellit Amor;
in thalamum Danae ferro saxoque perennem
quae fuerat virgo tradita, mater erat;
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
inter tot iuvenes intemerata procos.
Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
ipse timor pretium corpore maius habet.
indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
nec tamen ingenuam ius est servare puellam --
hic metus externae corpora gentis agat!
scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
in laudem servi casta sit illa tui?
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
et notos mores non satis urbis habet
in qua Martigenae non sunt sine crimine nati
Romulus Iliades Iliadesque Remus.
quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
non possunt ullis ista coire modis.
Si sapis, indulge dominae vultusque severos
exue, nec rigidi iura tuere viri,
et cole quos dederit -- multos dabit -- uxor amicos.
gratia sic minimo magna labore venit;
sic poteris iuvenum convivia semper inire
et, quae non dederis, multa videre domi.
V
'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
terruerunt animum talia visa meum:
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
stabat, et in ramis multa latebat avis.
area gramineo suberat viridissima prato,
umida de guttis lene sonantis aquae.
ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum --
fronde sub arborea sed tamen aestus erat --
ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
constitit ante oculos candida vacca meos,
candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
in liquidas nondum quas mora vertit aquas;
candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
cumque sua teneram coniuge pressit humum.
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
atque iterum pasto pascitur ante cibo,
visus erat, somno vires adimente ferendi,
cornigerum terra deposuisse caput.
huc levibus cornix pinnis delapsa per auras
venit et in viridi garrula sedit humo,
terque bovis niveae petulanti pectora rostro
fodit et albentis abstulit ore iubas.
illa locum taurumque diu cunctata relinquit --
sed niger in vaccae pectore livor erat;
utque procul vidit carpentes pabula tauros --
carpebant tauri pabula laeta procul --
illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis
et petiit herbae fertilioris humum.
Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,
siquid habent veri, visa quid ista ferant.'
Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur,
expendens animo singula dicta suo:
'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,
sed male vitabas, aestus amoris erat.
vacca puella tua est -- aptus color ille puellae;
tu vir et in vacca conpare taurus eras.
pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,
ingenium dominae lena movebat anus.
quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,
frigidus in viduo destituere toro.
livor et adverso maculae sub pectore nigrae
pectus adulterii labe carere negant.'
Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.
VI
Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
ad dominam propero -- siste parumper aquas!
nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
concava traiecto cumba rudente vehat.
parvus eras, memini, nec te transire refugi,
summaque vix talos contigit unda meos.
nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
et turpi crassas gurgite volvis aquas.
quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
tempora, quid nocti conseruisse diem,
si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
ulterior nostro ripa premenda pedi?
nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
terribili densum cum tulit angue caput,
nunc opto currum, de quo Cerealia primum
semina venerunt in rude missa solum.
prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis --
sic aeternus eas -- labere fine tuo!
non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
si dicar per te forte retentus amans.
flumina deberent iuvenes in amore iuvare;
flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
dicitur et gelidis incaluisse vadis.
nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
quid? non Alpheon diversis currere terris
virginis Arcadiae certus adegit amor?
te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
Pthiotum terris occuluisse ferunt.
quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
natarum Thebe quinque futura parens?
cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
Herculis irata fracta querere manu;
nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
una tamen tanti Deianira fuit.
ille fluens dives septena per ostia Nilus,
qui patriam tantae tam bene celat aquae,
fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
vincere gurgitibus non potuisse suis.
siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
Tiburis Argei pomifera arva rigas,
Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
ungue notata comas, ungue notata genas.
illa gemens patruique nefas delictaque Martis
errabat nudo per loca sola pede.
hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis
raucaque de mediis sustulit ora vadis
atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
quo cultus abiere tui? quid sola vagaris,
vitta nec evinctas inpedit alba comas?
quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
pectoraque insana plangis aperta manu?
ille habet et silices et vivum in pectore ferrum,
qui tenero lacrimas lentus in ore videt.
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
teque colent amnes. Ilia, pone metus!
tu centum aut plures inter dominabere nymphas;
nam centum aut plures flumina nostra tenent.
ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
munera promissis uberiora feres.'
Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
spargebat teneros flebilis imbre sinus.
ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
currendi vires eripiente metu.
sera tamen scindens inimico pollice crinem
edidit indignos ore tremente sonos:
'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
condita, cum poterant virginis ossa legi!
cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
turpis et Iliacis infitianda focis?
quid moror et digitis designor adultera vulgi?
desint famosus quae notet ora pudor!'
Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
dicitur et socii iura dedisse tori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
dum loquor, increvit latis spatiosior undis,
nec capit admissas alveus altus aquas.
quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
quid? si legitimum flueres, si nobile flumen,
si tibi per terras maxima fama foret --
nomen habes nullum, rivis collecte caducis,
nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,
quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;
aut lutulentus agis brumali tempore cursus,
aut premis arentem pulverulentus humum.
quis te tum potuit sitiens haurire viator?
quis dixit grata voce 'perennis eas'?
damnosus pecori curris, damnosior agris.
forsitan haec alios; me mea damna movent.
Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores!
iactasse indigne nomina tanta pudet.
nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
et potui nomen, Nile, referre tuum!
at tibi pro meritis, opto, non candide torrens,
sint rapidi soles siccaque semper hiemps!
VII
At non formosa est, at non bene culta puella,
at, puto, non votis saepe petita meis!
hanc tamen in nullos tenui male languidus usus,
sed iacui pigro crimen onusque toro;
nec potui cupiens, pariter cupiente puella,
inguinis effeti parte iuvante frui.
illa quidem nostro subiecit eburnea collo
bracchia Sithonia candidiora nive,
osculaque inseruit cupida luctantia lingua
lascivum femori supposuitque femur,
et mihi blanditias dixit dominumque vocavit,
et quae praeterea publica verba iuvant.
tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta
segnia propositum destituere meum;
truncus iners iacui, species et inutile pondus,
et non exactum, corpus an umbra forem.
Quae mihi ventura est, siquidem ventura, senectus,
cum desit numeris ipsa iuventa suis?
a, pudet annorum: quo me iuvenemque virumque?
nec iuvenem nec me sensit amica virum!
sic flammas aditura pias aeterna sacerdos
surgit et a caro fratre verenda soror.
at nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho,
ter Libas officio continuata meo est;
exigere a nobis angusta nocte Corinnam
me memini numeros sustinuisse novem.
Num mea Thessalico languent devota veneno
corpora? num misero carmen et herba nocent,
sagave poenicea defixit nomina cera
et medium tenuis in iecur egit acus?
carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam,
deficiunt laesi carmine fontis aquae,
ilicibus glandes cantataque vitibus uva
decidit, et nullo poma movente fluunt.
quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
forsitan inpatiens fit latus inde meum.
huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat;
ille fuit vitii causa secunda mei.
At qualem vidi tantum tetigique puellam!
sic etiam tunica tangitur illa sua.
illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
Tithonosque annis fortior esse suis.
haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
quas nunc concipiam per nova vota preces?
credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
muneris oblati paenituisse deos.
optabam certe recipi -- sum nempe receptus;
oscula ferre -- tuli; proximus esse -- fui.
quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
quid, nisi possedi dives avarus opes?
sic aret mediis taciti vulgator in undis
pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
a tenera quisquam sic surgit mane puella,
protinus ut sanctos possit adire deos?
Sed, puto, non blanda: non optima perdidit in me
oscula; non omni sollicitavit ope!
illa graves potuit quercus adamantaque durum
surdaque blanditiis saxa movere suis.
digna movere fuit certe vivosque virosque;
sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
At quae non tacita formavi gaudia mente!
quos ego non finxi disposuique modos!
nostra tamen iacuere velut praemortua membra
turpiter hesterna languidiora rosa --
quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,
nunc opus exposcunt militiamque suam.
quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?
sic sum pollicitis captus et ante tuis.
tu dominum fallis; per te deprensus inermis
tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiam non est mea dedignata puella
molliter admota sollicitare manu;
sed postquam nullas consurgere posse per artes
inmemoremque sui procubuisse videt,
'quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebat
invitum nostro ponere membra toro?
aut te traiectis Aeaea venefica lanis
devovet, aut alio lassus amore venis.'
nec mora, desiluit tunica velata soluta --
et decuit nudos proripuisse pedes! --
neve suae possent intactam scire ministrae,
dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.
VIII
Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,
aut tenerum dotes carmen habere putat?
ingenium quondam fuerat pretiosius auro;
at nunc barbaria est grandis, habere nihil.
cum pulchrae dominae nostri placuere libelli,
quo licuit libris, non licet ire mihi;
cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce, recens dives parto per vulnera censu
praefertur nobis sanguine pastus eques!
hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
huius in amplexu, vita, iacere potes?
si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
scuta tulit; dextram tange -- cruenta fuit!
qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
heu, ubi mollities pectoris illa tui?
cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae --
quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
ad rigidas canto carmen inane fores?
discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
sed trepidas acies et fera castra sequi
proque bono versu primum deducite pilum!
nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
corruptae pretium virginis ipse fuit.
dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
aerati postes, ferrea turris erat;
sed postquam sapiens in munere venit adulter,
praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
at cum regna senex caeli Saturnus haberet,
omne lucrum tenebris alta premebat humus.
aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
manibus admorat, nullaque massa fuit.
at meliora dabat -- curvo sine vomere fruges
pomaque et in quercu mella reperta cava.
nec valido quisquam terram scindebat aratro,
signabat nullo limite mensor humum,
non freta demisso verrebant eruta remo;
ultima mortali tum via litus erat.
Contra te sollers, hominum natura, fuisti
et nimium damnis ingeniosa tuis.
quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
quo tibi, discordes addere in arma manus?
quid tibi cum pelago -- terra contenta fuisses!
cur non et caelum, tertia regna, petis?
qua licet, adfectas caelum quoque -- templa Quirinus,
Liber et Alcides et modo Caesar habent.
eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
possidet inventas sanguine miles opes.
curia pauperibus clausa est -- dat census honores;
inde gravis iudex, inde severus eques!
Omnia possideant; illis Campusque forumque
serviat, hi pacem crudaque bella gerant --
tantum ne nostros avidi liceantur amores,
et -- satis est -- aliquid pauperis esse sinant!
at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
imperat ut captae qui dare multa potest;
me prohibet custos, in me timet illa maritum.
si dederim, tota cedet uterque domo!
o si neclecti quisquam deus ultor amantis
tam male quaesitas pulvere mutet opes!
IX
Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
a, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! --
ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
ardet in extructo, corpus inane, rogo.
ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram
et fractos arcus et sine luce facem;
adspice, demissis ut eat miserabilis alis
pectoraque infesta tundat aperta manu!
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
oraque singultu concutiente sonant.
fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,
quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.
at sacri vates et divum cura vocamur;
sunt etiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
omnibus obscuras inicit illa manus!
quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
carmine quid victas obstipuisse feras?
et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
dicitur invita concinuisse lyra.
adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
vatum Pieriis ora rigantur aquis --
hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
defugiunt avidos carmina sola rogos;
durant, vatis opus, Troiani fama laboris
tardaque nocturno tela retexta dolo.
sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos -- ignoscite fasso! --
sollicitor nullos esse putare deos.
vive pius -- moriere; pius cole sacra -- colentem
mors gravis a templis in cava busta trahet;
carminibus confide bonis -- iacet, ecce, Tibullus:
vix manet e toto, parva quod urna capit!
tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
pectoribus pasci nec timuere tuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
urere, quae tantum sustinuere nefas!
avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
ignotum vili supposuisset humo.
hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
mater et in cineres ultima dona tulit;
hinc soror in partem misera cum matre doloris
venit inornatas dilaniata comas,
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
oscula nec solos destituere rogos.
Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'
cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
me tenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
restat, in Elysia valle Tibullus erit.
obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus
tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
his comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,
auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
et sit humus cineri non onerosa tuo!
X
Annua venerunt Cerealis tempora sacri;
secubat in vacuo sola puella toro.
flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,
cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur,
nec minus humanis invidet ulla bonis.
ante nec hirsuti torrebant farra coloni,
nec notum terris area nomen erat,
sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
haec erat et teneri caespitis herba cibus.
prima Ceres docuit turgescere semen in agris
falce coloratas subsecuitque comas;
prima iugis tauros supponere colla coegit,
et veterem curvo dente revellit humum.
Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantum
et bene tormentis secubituque coli?
nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces,
rustica nec viduum pectus amoris habet.
Cretes erunt testes -- nec fingunt omnia Cretes.
Crete nutrito terra superba Iove.
illic, sideream mundi qui temperat arcem,
exiguus tenero lac bibit ore puer.
Magna fides testi: testis laudatur alumno.
fassuram Cererem crimina nostra puto.
viderat Iasium Cretaea diva sub Ida
figentem certa terga ferina manu.
vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae,
hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.
victus amore pudor; sulcos arere videres
et sata cum minima parte redire sui.
cum bene iactati pulsarant arva ligones,
ruperat et duram vomer aduncus humum,
seminaque in latos ierant aequaliter agros,
inrita decepti vota colentis erant.
diva potens frugum silvis cessabat in altis;
deciderant longae spicea serta comae.
sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
omnia, qua tulerat se dea, messis erat;
ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide,
et ferus in silva farra metebat aper.
optavit Minos similes sibi legifer annos;
optasset, Cereris longus ut esset amor.
Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,
hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?
cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta
regnaque quam Iuno sorte minore regat?
festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
haec decet ad dominos munera ferre deos.
XIa
Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;
cede fatigato pectore, turpis amor!
scilicet adserui iam me fugique catenas,
et quae non puduit ferre, tulisse pudet.
vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;
venerunt capiti cornua sera meo.
perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;
saepe tulit lassis sucus amarus opem.
Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
ingenuum dura ponere corpus humo?
ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,
excubui clausam servus ut ante domum?
vidi, cum foribus lassus prodiret amator,
invalidum referens emeritumque latus;
hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo --
eveniat nostris hostibus ille pudor!
Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
scilicet et populo per me comitata placebas;
causa fuit multis noster amoris amor.
turpia quid referam vanae mendacia linguae
et periuratos in mea damna deos?
quid iuvenum tacitos inter convivia nutus
verbaque conpositis dissimulata notis?
dicta erat aegra mihi -- praeceps amensque cucurri;
veni, et rivali non erat aegra meo!
His et quae taceo duravi saepe ferendis;
quaere alium pro me, qui queat ista pati.
iam mea votiva puppis redimita corona
lenta tumescentes aequoris audit aquas.
desine blanditias et verba, potentia quondam,
perdere -- non ego nunc stultus, ut ante fui!
XIb
Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
odero, si potero; si non, invitus amabo.
nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
nequitiam fugio -- fugientem forma reducit;
aversor morum crimina -- corpus amo.
sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
et videor voti nescius esse mei.
aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
non facit ad mores tam bona forma malos.
facta merent odium, facies exorat amorem --
me miserum, vitiis plus valet illa suis!
Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
qui dant fallendos se tibi saepe deos,
perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
perque tuos oculos, qui rapuere meos!
quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
me quoque velle velis, anne coactus amem!
lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.
XII
Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
omina non albae concinuistis aves?
quodve putem sidus nostris occurrere fatis,
quosve deos in me bella movere querar?
quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,
cum multis vereor ne sit habenda mihi.
Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?
sic erit -- ingenio prostitit illa meo.
et merito! quid enim formae praeconia feci?
vendibilis culpa facta puella mea est.
me lenone placet, duce me perductus amator,
ianua per nostras est adaperta manus.
An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper;
invidiae nostris illa fuere bonis.
cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta,
ingenium movit sola Corinna meum.
aversis utinam tetigissem carmina Musis,
Phoebus et inceptum destituisset opus!
Nec tamen ut testes mos est audire poetas;
malueram verbis pondus abesse meis.
per nos Scylla patri caros furata capillos
pube premit rabidos inguinibusque canes;
nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues;
victor Abantiades alite fertur equo.
idem per spatium Tityon porreximus ingens,
et tria vipereo fecimus ora cani;
fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis,
ambiguae captos virginis ore viros.
Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros;
proditor in medio Tantalus amne sitit.
de Niobe silicem, de virgine fecimus ursam.
concinit Odrysium Cecropis ales Ityn;
Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum
aut secat inposita virgine taurus aquas.
Protea quid referam Thebanaque semina, dentes;
qui vomerent flammas ore, fuisse boves;
flere genis electra tuas, Auriga, sorores;
quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas;
aversumque diem mensis furialibus Atrei,
duraque percussam saxa secuta lyram?
Exit in inmensum fecunda licentia vatum,
obligat historica nec sua verba fide.
et mea debuerat falso laudata videri
femina; credulitas nunc mihi vestra nocet.
XIII
Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis,
moenia contigimus victa, Camille, tibi.
casta sacerdotes Iunoni festa parabant
et celebres ludos indigenamque bovem;
grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis
difficilis clivis huc via praebet iter.
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus;
adspice -- concedas numen inesse loco.
accipit ara preces votivaque tura piorum --
ara per antiquas facta sine arte manus.
hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu,
it per velatas annua pompa vias;
ducuntur niveae populo plaudente iuvencae,
quas aluit campis herba Falisca suis,
et vituli nondum metuenda fronte minaces,
et minor ex humili victima porcus hara,
duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
invisa est dominae sola capella deae;
illius indicio silvis inventa sub altis
dicitur inceptam destituisse fugam.
nunc quoque per pueros iaculis incessitur index
et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Qua ventura dea est, iuvenes timidaeque puellae
praeverrunt latas veste iacente vias.
virginei crines auro gemmaque premuntur,
et tegit auratos palla superba pedes;
more patrum Graio velatae vestibus albis
tradita supposito vertice sacra ferunt.
ora favent populi tum cum venit aurea pompa,
ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiva est pompae facies; Agamemnone caeso
et scelus et patrias fugit Halaesus opes
iamque pererratis profugus terraque fretoque
moenia felici condidit alta manu.
ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos.
sint mihi, sint populo semper amica suo!
XIV
Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
sed ne sit misero scire necesse mihi;
nec te nostra iubet fieri censura pudicam,
sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
non peccat, quaecumque potest peccasse negare,
solaque famosam culpa professa facit.
quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,
et quae clam facias facta referre palam?
ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
opposita populum summovet ante sera;
tu tua prostitues famae peccata sinistrae
commissi perages indiciumque tui?
sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
teque probam, quamvis non eris, esse putem.
quae facis, haec facito; tantum fecisse negato,
nec pudeat coram verba modesta loqui!
Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
deliciis inple, stet procul inde pudor!
hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
absit, et in lecto crimina pone tuo.
illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori
nec femori inpositum sustinuisse femur;
illic purpureis condatur lingua labellis,
inque modos Venerem mille figuret amor;
illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
spondaque lasciva mobilitate tremat!
indue cum tunicis metuentem crimina vultum,
et pudor obscenum diffiteatur opus;
da populo, da verba mihi; sine nescius errem,
et liceat stulta credulitate frui!
Cur totiens video mitti recipique tabellas?
cur pressus prior est interiorque torus?
cur plus quam somno turbatos esse capillos
collaque conspicio dentis habere notam?
tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;
si dubitas famae parcere, parce mihi!
mens abit et morior quotiens peccasse fateris,
perque meos artus frigida gutta fluit.
tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
insequar, et falli muneris instar erit.
si tamen in media deprensa tenebere culpa,
et fuerint oculis probra videnda meis,
quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato --
concedent verbis lumina nostra tuis.
prona tibi vinci cupientem vincere palma est,
sit modo 'non feci!' dicere lingua memor.
cum tibi contingat verbis superare duobus,
etsi non causa, iudice vince tuo!
XV
Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum!
raditur hic elegis ultima meta meis;
quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus --
nec me deliciae dedecuere meae --
siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
non modo militiae turbine factus eques.
Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo;
Paelignae dicar gloria gentis ego,
quam sua libertas ad honesta coegerat arma,
cum timuit socias anxia Roma manus.
atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
moenia, quae campi iugera pauca tenent,
'Quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam,
quantulacumque estis, vos ego magna voco.'
Culte puer puerique parens Amathusia culti.
aurea de campo vellite signa meo!
corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus:
pulsanda est magnis area maior equis.
inbelles elegi, genialis Musa, valete,
post mea mansurum fata superstes opus.