P.
Ovidi Nasonis Heroides
-
XIV.
Hypermestra Lynceo
-
-
Mittit
Hypermestra de tot modo fratribus uni;
-
cetera
nuptarum crimine turba iacet.
-
clausa
domo teneor gravibusque coercita vinclis;
-
est
mihi supplicii causa fuisse piam.
-
quod
manus extimuit iugulo demittere ferrum,
-
sum
rea; laudarer, si scelus ausa forem.
-
esse ream
praestat, quam sic placuisse parenti;
-
non
piget immunes caedis habere manus.
-
me pater
igne licet, quem non violavimus, urat,
-
quaeque
aderant sacris, tendat in ora faces
-
aut illo
iugulet, quem non bene tradidit ensem,
-
ut
qua non cecidit vir nece, nupta cadam,--
-
non tamen
ut dicant morientia "paenitet!" ora,
-
efficiet.
non est, quam piget esse piam!
-
paeniteat
sceleris Danaum saevasque sorores;
-
hic
solet eventus facta nefanda sequi.
-
Cor pavet
admonitu temeratae sanguine noctis
-
et
subitus dextrae praepedit ossa tremor.
-
quam tu
caede putes fungi potuisse mariti,
-
scribere
de facta non sibi caede timet!
-
Sed tamen
experiar. modo facta crepuscula terris,
-
ultima
pars lucis primaque noctis erat.
-
ducimur
Inachides magni sub tecta Pelasgi
-
et
socer armatas accipit ipse nurus.
-
undique
conlucent praecinctae lampades auro;
-
dantur
in invitos impia tura focos.
-
vulgus
"Hymen, Hymenaee!" vocant. fugit ille vocantes;
-
ipsa
Iovis coniunx cessit ab urbe sua.
-
ecce mero
dubii comitum clamore frequentes
-
flore
novo madidas impediente comas,
-
in
thalamos laeti--thalamos sua busta--feruntur
-
strataque
corporibus funere digna premunt.
-
Iamque
cibo vinoque graves somnoque iacebant
-
securumque
quies alta per Argos erat.
-
circum me
gemitus morientum audire videbar
-
et
tamen audibam quodque verebar, erat.
-
sanguis
abit, mentemque calor corpusque relinquit
-
inque
novo iacui frigida facta toro.
-
ut leni
Zephyro graciles vibrantur aristae,
-
frigida
populeas ut quatit aura comas,
-
aut sic,
aut etiam tremui magis. ipse iacebas
-
quaeque
tibi dederant vina, soporis eras.
-
Excussere
metum violenti iussa parentis;
-
erigor
et capio tela tremente manu.
-
non ego
falsa loquar. ter acutum sustulit ensem,
-
ter
male sublato reccidit ense manus.
-
admovi
iugulo sine me tibi vera fateri;
-
[tandem
victa mei saeva formidine patris]
-
admovi
iugulo tela paterna tuo;
-
sed timor
et pietas crudelibus obstitit ausis
-
castaque
mandatum dextra refugit opus.
-
purpureos
laniata sinus, laniata capillos
-
exiguo
dixi talia verba sono:
-
"saevus,
Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
-
effice;
germanis sit comes iste suis!
-
femina
sum et virgo, natura mitis et annis;
-
non
faciunt molles ad fera tela manus.
-
quin age
dumque iacet, fortis imitare sorores;
-
credibile
est caesos omnibus esse viros.
-
-
si manus
haec aliquam posset committere caedem,
-
morte
foret dominae sanguinolenta suae.
-
at
meruere necem patruelia regna tenendo;
-
quae
tamen externis danda forent generis
-
finge
viros meruisse mori: quid fecimus ipsae?
-
quo
mihi commisso non licet esse piae?
-
quid mihi
cum ferro? quo bellica tela puellae?
-
aptior
est digitis lana colusque meis."
-
Haec ego.
dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
-
deque
meis oculis in tua membra cadunt.
-
dum petis
amplexus sopitaque bracchia iactas,
-
paene
manus telo saucia facta tua est.
-
iamque
patrem famulosque patris lucemque timebam.
-
expulerunt
somnos haec mea dicta tuos:
-
"surge
age, Belide, de tot modo fratribus unus!
-
nox
tibi, ni properas, ista perennis erit!"
-
territus
exsurgis, fugit omnis inertia somni,
-
adspicis
in timida fortia tela manu.
-
quaerenti
causam "dum nox sinit, effuge!" dixi,
-
dum
nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
-
Mane erat
et Danaus generos ex caede iacentes
-
dinumerat.
summae criminis unus abes.
-
fert male
cognatae iacturam mortis in uno
-
et
queritur facti sanguinis esse parum.
-
abstrahor
a patriis pedibus raptamque capillis
-
--haec
meruit pietas praemia?--carcer habet.
-
Scilicet
ex illo Iunonia permanet ira,
-
cum
bos ex homine est, ex bove facta dea--
-
at satis
est poenae teneram mugisse puellam
-
nec
modo formosam posse placere Iovi.
-
adstitit
in ripa liquidi nova vacca parentis
-
cornuaque
in patriis non sua vidit aquis
-
conatoque
queri mugitus edidit ore
-
territaque
est forma, territa voce sua.
-
quid
furis, infelix? quid te miraris in unda?
-
quid
numeras factos ad nova membra pedes?
-
illa
Iovis magni paelex metuenda sorori
-
fronde
levas nimiam caespitibusque famem;
-
fonte
bibis spectasque tuam stupefacta figuram
-
et,
te ne feriant quae geris arma, times.
-
quaeque
modo, ut posses etiam Iove digna videri,
-
dives
eras, nuda nuda recumbis humo.
-
per mare,
per terras cognataque flumina curris;
-
dat
mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
-
quae tibi
causa fugae? quid, io! freta longa pererras?
-
non
poteris vultus effugere ipsa tuos.
-
Inachi,
quo properas? eadem sequerisque fugisque;
-
tu
tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
-
Per
septem Nilus portus emissus in aequor
-
exuit
insana paelicis ora bove.
-
ultima
quid referam, quorum mihi cana senectus
-
auctor?
dant anni quod querar, ecce, mei.
-
bella
pater patruusque gerunt; regnoque domoque
-
pellimur;
eiectos ultimus orbis habet.
-
Ille
ferox solus solio sceptroque potitur;
-
cum
sene nos inopi turba vagamur inops.
-
de
fratrum populo pars exiguissima restat;
-
quique
dati leto, quaeque dedere, fleo.
-
nam mihi
quot fratres, totidem periere sorores;
-
accipiat
lacrimas utraque turba meas.
-
en ego,
quod vivis, poenae crucianda reservor:
-
quid
fiet sonti, cum rea laudis agar?
-
et
consanguineae quondam centesima turbae
-
infelix
uno fratre manente cadam.
-
At tu,
siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis
-
quaeque
tibi tribui munera, dignus habes,
-
vel fer
opem vel dede neci; defunctaque vita
-
corpora
furtivis insuper adde rogis
-
et sepeli
lacrimis perfusa fidelibus ossa
-
sculptaque
sint titulo nostra sepulcra brevi:
-
"exul
Hypermestra, pretium pietatis iniquum,
-
quam
mortem fratri depulit, ipsa tulit."
-
Scribere
plura libet, sed pondere lapsa catenae
-
est
manus et vires subtrahit ipse timor.