P. Ovidi Nasonis Heroides






XXI. Cydippe Acontio

Littera pervenit tua quo consuevit, Aconti
     et paene est oculis insidiata meis.
Pertimui scriptumque tuum sine murmure legi,
     iuraret ne quos inscia lingua deos.
et, puto, captasses iterum, nisi ut ipse fateris,
     promissam scires me satis esse semel.
nec lectura fui, sed si tibi dura fuissem,
     aucta foret saevae forsitan ira deae.
omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
     illa tamen iusta plus tibi parte favet
utque cupis credi, memori te vindicat ira:
     talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
at melius virgo favisset virginis annis,
     quos vereor paucos ne velit esse mihi.
languor enim causis non apparentibus haeret,
     adiuvor et nulla fessa medentis ope.
quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
     pallida vix cubito membra levare putas?
nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
     colloquii nobis sentiat esse vices.
ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
     ut possim tuto scribere, 'dormit' ait.
mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
     credibilis tarda desinit esse mora,
iamque venire videt quos non admittere durum est,
     excreat et dicta dat mihi signa nota.
sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
     et tegitur trepido littera coepta sinu.
inde meos digitos iterum repetita fatigat;
     quantus sit nobis adspicis ipse labor.
quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
     sed melior iusto quamque mereris ego.

ergo te propter totiens incerta salutis
     commentis poenas doque dedique tuis?
haec nobis formae te laudatore superbae
     contingit merces et placuisse nocet?
si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
     culpatum nulla corpus egeret ope;
nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
     perditis et proprio vulneror ipsa bono.
dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
     tu votis obstas illius, ille tuis,
ipsa velut navis iactor, quam certus in altum
     propellit Boreas, aestus et unda refert.
cumque dies caris optata parentibus instat,
     immodicus pariter corporis ardor inest.
nunc mihi coniugii tempus crudelis ad ipsum
     Persephone nostras pulsat acerba fores.
iam pudet et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
     offensos videar ne meruisse deos.
accidere haec aliquis casu contendit, et alter
     acceptum superis hunc negat esse virum;
neve nihil credas in te quoque dicere famam,
     facta veneficiis pars putat ista tuis.
causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
     aspera submota proelia, plector ego.
dic mihi nunc, solitoque tibi ne decipe more;
     quid facies odio, sic ubi amore noces?
si laedis quod amas, hostem sapienter amabis;
     me, precor, ut serves, perdere velle velis!
aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,
     quam ferus indigna tabe perire sinis,
aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
     quid mihi te iactas? gratia nulla tua est.
elige, quid fingas: non vis placare Dianam.
     immemor es nostri; non potes--illa tui est.
vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo
     esset in Aegaeis cognita Delos aquis.
tunc mea difficili deducta est aequore navis
     et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
quo pede processi? quo me pede limine movi?
     picta citae tetigi quo pede texta ratis?
bis tamen adverso redierunt carbasa vento:
     mentior, a demens! ille secundus erat.
ille secundus erat qui me referebat euntem
     quique parum felix impediebat iter.
atque utinam constans contra mea vela fuisset!
     sed stultum est venti de levitate queri.
mota loci fama properabam visere Delon
     et facere ignava puppe videbar iter.
quam saepe ut tardis feci convicia remis
     questaque sum vento lintea parca dari.
et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,
     inque meis oculis candida Delos erat;
quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula' dixi
     'laberis in magno numquid ut ante mari?'
institeram terrae, cum iam prope luce peracta
     demere purpureis sol iuga vellet equis.
quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
     comuntur nostrae matre iubente comae.
ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum
     et vestes umeris induit ipsa meis.
protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
     flava salutatis tura merumque damus;
dumque parens aras votivo sanguine tingit
     sectaque fumosis ingerit exta focis,
sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes
     erramusque vago per loca sacra pede;
et modo porticibus spatior modo munera regum
     miror et in cunctis stantia signa locis.
miror et innumeris structam de cornibus aram
     et de qua pariens arbore nixa dea est
et quae praeterea--neque enim meminive libetve
     quidquid ibi vidi dicere--Delos habet.
forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
     visaque simplicitas est mea posse capi.
in templum redeo gradibus sublime Dianae--
     tutior hoc ecquis debuit esse locus?
mittitur ante pedes malum cum carmine tali--
     ei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi!
sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege' dixit.
     insidias legi, magne poeta, tuas.
nomine coniugii dicto confusa pudore,
     sensi me totis erubuisse genis,
luminaque in gremio veluti defixa tenebam,
     lumina propositi facta ministra tui.
improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est?
     quidve vir elusa virgine laudis habes?
non ego constiteram sumpta peltata securi,
     qualis in Iliaco Penthesilea solo;
nullus Amazonio caelatus balteus auro,
     sicut ab Hippolyta, praeda relata tibi est.
verba quid exultas tua si mihi verba dederunt
     sumque parum prudens capta puella dolis?
Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;
     tu nunc Hippomenes scilicet alter eris?
at fuerat melius, si te puer iste tenebat,
     quem tu nescio quas dicis habere faces,
more bonis solito spem non corrumpere fraude;
     exoranda tibi, non capienda fui.
cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,
     propter quae nobis ipse petendus eras?
cogere cur potius quam persuadere volebas,
     si poteram audita condicione capi?
quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris
     linguaque praesentem testificata deam?
quae iurat mens est. nil coniuravimus illa;
     illa fidem dictis addere sola potest.
consilium prudensque animi sententia iurat
     et nisi iudicii vincula nulla valent.
si tibi coniugium volui promittere nostrum,
     exige polliciti debita iura tori.
sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem,
     verba suis frustra viribus orba tenes.
non ego iuravi, legi iurantia verba;
     vir mihi non isto more legendus eras.
decipe sic alias, succedat epistula pomo;
     si valet hoc magnas ditibus aufer opes;
fac iurent reges sua se tibi regna daturos
     sitque tuum toto quidquid in orbe placet!
maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana,
     si tua tam praesens littera numen habet.
cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi,
     cum bene promissi causa peracta mei est,
confiteor, timeo saevae Latoidos iram
     et corpus laedi suspicor inde meum.
nam quare, quotiens socialia sacra parantur,
     nupturae totiens languida membra cadunt?
ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras
     fugit, et a thalami limine terga dedit
vixque manu pigra totiens infusa resurgunt
     lumina, vix moto corripit igne faces.
saepe coronatis stillant unguenta capillis
     et trahitur multo splendida palla croco.
cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem
     cernit et a cultu multa remota suo,
proicit ipse sua deductas fronte coronas
     spissaque de nitidis tergit amoma comis;
et pudet in tristi laetum consurgere turba,
     quique erat in palla, transit in ora rubor.
at mihi, vae miserae! torrentur febribus artus
     et gravius iusto pallia pondus habent.
nostraque plorantes video super ora parentes
     et face pro thalami fax mihi mortis adest.
parce laboranti, picta dea laeta pharetra,
     daque salutiferam iam mihi fratris opem.
turpe tibi est, illum causas depellere leti,
     te contra titulum mortis habere meae.
numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,
     imprudens vultus ad tua labra tuli?
praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
     ave mea spreta est vestra parente parens?
nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
     inque parum fausto carmine docta fui.
tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
     tura feras; prosint quae nocuere manus!
cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
     non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
     saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
     aegra superposita membra fovere manu.
adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi;
     sed meminit nostrum virginis esse torum.
iam quoque nescio quid de se sensisse videtur;
     nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
et minus audacter blanditur et oscula rara
     applicat et timido me vocat ore suam.
nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
     in dextrum vertor, cum venit ille, latus
nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus
     captantem tactus reicioque manum.
ingemit et tacito suspirat pectore, me quod
     offensam, quamvis non mereatur, habet.
ei mihi, quod gaudes et te iuvat ista voluntas!
     ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
tu mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
     qui mihi tendebas retia, dignus eras.
scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus:
     es procul a nobis, et tamen inde noces.
mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
     quod faciat longe vulnus, acumen habes.
certe ego convalui nondum de vulnere tali,
     ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
     ingenii videas magna tropaea tui!
concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
     in pomo refero mente fuisse tuo.
candida nec mixto sublucent ora rubore.
     forma novi talis marmoris esse solet;
argenti color est inter convivia talis,
     quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
si me nunc videas, visam prius esse negabis;
     'arte nec est' dices 'ista petita mea.'
promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes
     et cupies illud non meminisse deam.
forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
     quaeque legam mittes altera verba mihi.
sed tamen adspiceres vellem prout ipse rogabas,
     et discas sponsae languida membra tuae!
durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
     tu veniam nostris vocibus ipse petas.
ne tamen ignores: ope qua revalescere possim,
     quaeritur a Delphis fata canente deo.
is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
     neglectam queritur testis habere fidem.
hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt:
     a, desunt voto numina nulla tuo!
unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est,
     quae capiat magnos littera lecta deos.
teque tenente deos numen sequor ipsa deorum
     doque libens victas in tua vota manus;
fassaque sum matri deceptae foedera linguae
     lumina fixa tenens plena pudoris humo.
cetera cura tua est plus hoc quoque virgine factum;
     non timuit tecum quod mea charta loqui.
iam satis invalidos calamo lassavimus artus;
     et manus officium longius aegra negat.
quid nisi, si cupio mihi iam contingere tecum,
     restat, ut adscribat littera nostra "Vale!"