P.
Ovidi Nasonis Heroides
IV.
Phaedra Hippolyto
-
Qua, nisi
tu dederis, caritura est ipsa, salutem
-
mittit
Amazonio Cressa puella uiro.
-
perlege,
quodcumque est. quid epistula lecta nocebit?
-
te
quoque in hac aliquid quod iuuet esse potest.
-
his
arcana notis terra pelagoque feruntur;
-
inspicit
acceptas hostis ab hoste notas.
-
ter tecum
conata loqui, ter inutilis haesit
-
lingua,
ter in primo destitit ore sonus.
-
qua licet
et sequitur, pudor est miscendus amori;
-
10
-
dicere
quae puduit, scribere iussit amor.
-
quidquid
Amor iussit, non est contemnere tutum;
-
regnat
et in dominos ius habet ille deos.
-
ille mihi
primo dubitanti scribere dixit:
-
"scribe!
dabit uictas ferreus ille manus."
-
adsit et,
ut nostras auido fouet igne medullas,
-
figat
sic animos in mea uota tuos.
-
non ego
nequitia socialia foedera rumpam;
-
fama--uelim
quaeras--crimine nostra uacat.
-
uenit
amor grauius quo serior. urimur intus,
-
20
-
urimur,
et caecum pectora uulnus habent;
-
scilicet
ut teneros laedunt iuga prima iuuencos
-
frenaque
uix patitur de grege captus equus,
-
sic male
uixque subit primos rude pectus amores
-
sarcinaque
haec animo non sedet apta meo.
-
ars fit,
ubi a teneris crimen condiscitur annis;
-
quae
uenit exacto tempore, peius amat.
-
tu noua
seruatae carpes libamina famae,
-
et
pariter nostrum fiet uterque nocens.
-
est
aliquid plenis pomaria carpere ramis,
-
30
-
et tenui
primam delegere ungue rosam.
-
si tamen
ille prior, quo me sine crimine gessi,
-
candor
ab insolita labe notandus erat,
-
at bene
successit, digno quod adurimur igni;
-
peius
adulterio turpis adulter obest.
-
si mihi
concedat Iuno fratremque uirumque,
-
Hippolytum
uideor praepositura Ioui!
-
iam
quoque--uix credes--ignotas mutor in artes;
-
est
mihi per saeuas impetus ire feras.
-
iam mihi
prima dea est arcu praesignis adunco
-
40
-
Delia;
iudicium subsequor ipsa tuum;
-
in nemus
ire libet pressisque in retia ceruis
-
hortari
celeres per iuga summa canes
-
aut
tremulum excusso iaculum uibrare lacerto
-
aut
in graminea ponere corpus humo.
-
saepe
iuuat uersare leues in puluere currus
-
torquentem
frenis ora fugacis equi.
-
nunc
feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae
-
quaeque
sub Idaeo tympana colle mouent
-
aut quas
semideae Dryades Faunique bicornes
-
50
-
numine
contactas attonuere suo.
-
namque
mihi referunt, cum se furor ille remisit,
-
omnia;
me tacitam conscius urit amor.
-
forsitan
hunc generis fato reddamus amorem,
-
et
Venus ex tota gente tributa petat.
-
Iuppiter
Europen--prima est ea gentis origo--
-
dilexit
tauro dissimulante deum.
-
Pasiphae
mater decepto subdita tauro
-
enixa
est utero crimen onusque suo.
-
perfidus
Aegides ducentia fila secutus
-
60
-
curua
meae fugit tecta sororis ope.
-
en ego
nunc, ne forte parum Minoia credar,
-
in
socias leges ultima gentis eo.
-
hoc
quoque fatale est: placuit domus una duabus;
-
me
tua forma capit capta parente soror.
-
Thesides
Theseusque duas rapuere sorores;
-
ponite
de nostra bina tropaea domo!
-
tempore
quo nobis inita est Cerealis Eleusin
-
--Gnosia
me uellem detinuisset humus--
-
tunc mihi
praecipue (nec non tamen ante) placebas;
-
70
-
acer
in extremis ossibus haesit amor.
-
candida
uestis erat, praecincti flore capilli,
-
flaua
uerecundus tinxerat ora rubor;
-
quemque
uocant aliae uultum rigidumque trucemque,
-
pro
rigido Phaedra iudice fortis erat.
-
sint
procul a nobis iuuenes ut femina compti;
-
fine
coli modico forma uirilis amat.
-
te tuus
iste rigor positique sine arte capilli
-
et
leuis egregio puluis in ore decet.
-
siue
ferocis equi luctantia colla recuruas,
-
80
-
exiguo
flexos miror in orbe pedes;
-
seu
lentum ualido torques hastile lacerto,
-
ora
ferox in se uersa lacertus habet;
-
siue
tenes lato uenabula cornea ferro--
-
denique
nostra iuuat lumina quidquid agis.
-
tu modo
duritiam siluis depone iugosis;
-
non
sum materia digna perire tua.
-
quid
iuuat incinctae studia exercere Dianae
-
et
Veneri numeros eripuisse suos?
-
quod
caret alterna requie, durabile non est;
-
90
-
haec
reparat uires fessaque membra nouat.
-
arcus (et
arma tuae tibi sunt imitanda Dianae)
-
si
numquam cesses tendere, mollis erit.
-
clarus
erat siluis Cephalus, multaeque per herbam
-
conciderant
illo percutiente ferae;
-
nec tamen
Aurorae male se praebebat amandum;
-
ibat
ad hunc sapiens a sene diua uiro.
-
saepe sub
ilicibus Venerem Cinyraque creatum
-
sustinuit
positos quaelibet herba duos.
-
arsit et
Oenides in Maenalia Atalanta;
-
100
-
illa
ferae spolium pignus amoris habet.
-
nos
quoque quam primum turba numeremur in ista!
-
si
Venerem tollas, rustica silua tua est.
-
ipsa
comes ueniam, nec me latebrosa mouebunt
-
saxa
neque obliquo dente timendus aper.
-
aequora
bina suis oppugnant fluctibus Isthmon,
-
et
tenuis tellus audit utrumque mare.
-
hic tecum
Troezena colam, Pittheia regna;
-
iam
nunc est patria carior illa mea.
-
tempore
abest aberitque diu Neptunius heros;
-
110
-
illum
Pirithoi detinet ora sui.
-
praeposuit
Theseus, nisi si manifesta negamus,
-
Pirithoum
Phaedrae Pirithoumque tibi.
-
sola nec
haec ad nos iniuria uenit ab illo;
-
in
magnis laesi rebus uterque sumus.
-
ossa mei
fratris claua perfracta trinodi
-
sparsit
humi; soror est praeda relicta feris.
-
prima
securigeras inter uirtute puellas
-
te
peperit, nati digna uigore parens.
-
si
quaeras, ubi sit, Theseus latus ense peregit;
-
120
-
nec
tanto mater pignore tuta fuit!
-
at ne
nupta quidem taedaque accepta iugali--
-
cur,
nisi ne caperes regna paterna nothus?
-
addidit
et fratres ex me tibi. quos tamen omnes
-
non
ego tollendi causa, sed ille fuit.
-
o utinam
nocitura tibi, pulcherrime rerum,
-
in
medio nisu uiscera rupta forent!
-
i nunc,
sic meriti lectum reuerere parentis,
-
quem
fugit et factis abdicat ipse suis.
-
Nec, quia
priuigno uidear coitura nouerca,
-
130
-
terruerint
animos nomina uana tuos.
-
ista
uetus pietas, aeuo moritura futuro
-
rustica
Saturno regna tenente fuit.
-
Iuppiter
esse pium statuit quodcumque iuuaret,
-
et
fas omne facit fratre marita soror.
-
illa coit
firma generis iunctura catena,
-
inposuit
nodos cui Venus ipsa suos.
-
nec labor
est celare, licet! pete munus ab illa
-
cognato
poterit nomine culpa tegi.
-
uiderit
amplexos aliquis: laudabimur ambo,
-
140
-
dicar
priuigno fida nouerca meo.
-
non tibi
per tenebras duri reseranda mariti
-
ianua,
non custos decipiendus erit;
-
ut tenuit
domus una duos, domus una tenebit.
-
oscula
aperta dabas, oscula aperta dabis.
-
tutus
eris mecum laudemque merebere culpa,
-
tu
licet in lecto conspiciare meo.
-
tolle
moras tantum properataque foedera iunge!
-
qui
mihi nunc saeuit, sic tibi parcat amor!
-
non ego
dedignor supplex humilisque precari.
-
150
-
heu!
ubi nunc fastus altaque uerba? iacent!
-
et
pugnare diu nec me submittere culpae
-
certa
fui--certi siquid haberet Amor.
-
uicta
precor genibusque tuis regalia tendo
-
bracchia.
quid deceat non uidet ullus amans.
-
depuduit
profugusque pudor sua signa reliquit.
-
Da
ueniam fasse duraque corda doma!
-
quod mihi
sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
-
quod
ueniant proaui fulmina torta manu,
-
quod sit
auus radiis frontem uallatus acutis,
-
160
-
purpureo
tepidum qui mouet axe diem--
-
nobilitas
sub amore iacet: miserere priorum
-
et
mihi si non uis parcere, parce meis!
-
est mihi
dotalis tellus Iouis insula, Crete;
-
seruiat
Hippolyto regia tota meo.
-
flecte,
ferox, animos! potuit corrumpere taurum
-
mater;
eris tauro saeuior ipse truci?
-
per
Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est;
-
sic
numquam, quae te spernere possit, ames;
-
sic tibi
secretis agilis dea saltibus adsit,
-
170
-
siluaque
praedendas praebeat alta feras;
-
sic
faueant Satyri montanaque numina Panes
-
et
cadat aduersa cuspide fossus aper;
-
sic tibi
dent nymphae, quamuis odisse puellas
-
diceris,
arentem quae leuet unda sitim!
-
addimus
his precibus lacrimas quoque. uerba precantis
-
qui
legis, et lacrimas finge uidere meas!