P. Ovidi Nasonis
Remedia
Amoris
- Legerat
huius Amor titulum nomenque libelli:
-
'Bella
mihi, video, bella parantur' ait.
-
'Parce tuum
vatem sceleris damnare, Cupido,
-
Tradita qui
toties te duce signa tuli.
-
Non ego
Tydides, a quo tua saucia mater
-
In liquidum
rediit aethera Martis equis.
-
Saepe
tepent alii iuvenes: ego semper amavi,
-
Et si, quid
faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
-
Quin etiam
docui, qua posses arte parari,
-
Et quod
nunc ratio est, impetus ante fuit.
-
Nec te,
blande puer, nec nostras prodimus artes,
-
Nec nova
praeteritum Musa retexit opus.
-
Siquis amat
quod amare iuvat, feliciter ardens
-
Gaudeat, et
vento naviget ille suo.
-
At siquis
male fert indignae regna puellae,
-
Ne pereat,
nostrae sentiat artis opem.
-
Cur aliquis
laqueo collum nodatus amator
-
A trabe
sublimi triste pependit onus?
-
Cur aliquis
rigido fodit sua pectora ferro?
-
Invidiam
caedis, pacis amator, habes.
-
Qui, nisi
desierit, misero periturus amore est,
-
Desinat; et
nulli funeris auctor eris.
-
Et puer es,
nec te quicquam nisi ludere oportet:
-
Lude;
decent annos mollia regna tuos.
-
[Nam
poteras uti nudis ad bella sagittis:
-
Sed tua
mortifero sanguine tela carent.]
-
Vitricus et
gladiis et acuta dimicet hasta,
-
Et victor
multa caede cruentus eat:
-
Tu cole
maternas, tuto quibus utimur, artes,
-
Et quarum
vitio nulla fit orba parens.
-
Effice
nocturna frangatur ianua rixa,
-
Et tegat
ornatas multa corona fores:
-
Fac coeant
furtim iuvenes timidaeque puellae,
-
Verbaque
dent cauto qualibet arte viro:
-
Et modo
blanditias rigido, modo iurgia posti
-
Dicat et
exclusus flebile cantet amans.
-
His
lacrimis contentus eris sine crimine mortis;
-
Non tua fax
avidos digna subire rogos.'
-
Haec ego:
movit Amor gemmatas aureus alas,
-
Et mihi
'propositum perfice' dixit 'opus.'
-
Ad mea,
decepti iuvenes, praecepta venite,
-
Quos suus
ex omni parte fefellit amor.
-
Discite
sanari, per quem didicistis amare:
-
Una manus
vobis vulnus opemque feret.
-
Terra
salutares herbas, eademque nocentes
-
Nutrit, et
urticae proxima saepe rosa est;
-
Vulnus in
Herculeo quae quondam fecerat hoste,
-
Vulneris
auxilium Pelias hasta tulit.
-
Sed
quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae,
-
Credite:
diversis partibus arma damus,
-
E quibus ad
vestros siquid non pertinet usus,
-
Attamen
exemplo multa docere potest.
-
Utile
propositum est saevas extinguere flammas,
-
Nec servum
vitii pectus habere sui.
-
Vixisset
Phyllis, si me foret usa magistro,
-
Et per quod
novies, saepius isset iter;
-
Nec moriens
Dido summa vidisset ab arce
-
Dardanias
vento vela dedisse rates;
-
Nec dolor
armasset contra sua viscera matrem,
-
Quae socii
damno sanguinis ulta virum est.
-
Arte mea
Tereus, quamvis Philomela placeret,
-
Per facinus
fieri non meruisset avis.
-
Da mihi
Pasiphaën, iam tauri ponet amorem:
-
Da
Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.
-
Crede Parim
nobis, Helenen Menelaus habebit,
-
Nec manibus
Danais Pergama victa cadent.
-
Impia si
nostros legisset Scylla libellos,
-
Haesisset
capiti purpura, Nise, tuo.
-
Me duce
damnosas, homines, conpescite curas,
-
Rectaque
cum sociis me duce navis eat.
-
Naso
legendus erat tum, cum didicistis amare:
-
Idem nunc
vobis Naso legendus erit.
-
Publicus
assertor dominis suppressa levabo
-
Pectora:
vindictae quisque favete suae.
-
Te precor
incipiens, adsit tua laurea nobis,
-
Carminis et
medicae, Phoebe, repertor opis.
-
Tu pariter
vati, pariter succurre medenti:
-
Utraque
tutelae subdita cura tua est.
-
Dum licet,
et modici tangunt praecordia motus,
-
Si piget,
in primo limine siste pedem.
-
Opprime,
dum nova sunt, subiti mala semina morbi,
-
Et tuus
incipiens ire resistat equus.
-
Nam mora
dat vires, teneras mora percoquit uvas,
-
Et validas
segetes quae fuit herba, facit.
-
Quae
praebet latas arbor spatiantibus umbras,
-
Quo posita
est primum tempore virga fuit;
-
Tum poterat
manibus summa tellure revelli:
-
Nunc stat
in inmensum viribus aucta suis.
-
Quale sit
id, quod amas, celeri circumspice mente,
-
Et tua
laesuro subtrahe colla iugo.
-
Principiis
obsta; sero medicina paratur,
-
Cum mala
per longas convaluere moras.
-
Sed
propera, nec te venturas differ in horas;
-
Qui non est
hodie, cras minus aptus erit:
-
Verba dat
omnis amor, reperitque alimenta morando;
-
Optima
vindictae proxima quaeque dies.
-
Flumina
pauca vides de magnis fontibus orta:
-
Plurima
collectis multiplicantur aquis.
-
Si cito
sensisses, quantum peccare parares,
-
Non tegeres
vultus cortice, Myrrha, tuos.
-
Vidi ego,
quod fuerat primo sanabile, vulnus
-
Dilatum
longae damna tulisse morae.
-
Sed quia
delectat Veneris decerpere fructum,
-
Dicimus
adsidue 'cras quoque fiet idem.'
-
Interea
tacitae serpunt in viscera flammae,
-
Et mala
radices altius arbor agit.
-
Si tamen
auxilii perierunt tempora primi,
-
Et vetus in
capto pectore sedit amor,
-
Maius opus
superest: sed non, quia serior aegro
-
Advocor,
ille mihi destituendus erit.
-
Quam laesus
fuerat, partem Poeantius heros
-
Certa
debuerat praesecuisse manu;
-
Post tamen
hic multos sanatus creditur annos
-
Supremam
bellis imposuisse manum.
-
Qui modo
nascentes properabam pellere morbos,
-
Admoveo
tardam nunc tibi lentus opem.
-
Aut nova,
si possis, sedare incendia temptes,
-
Aut ubi per
vires procubuere suas:
-
Dum furor
in cursu est, currenti cede furori;
-
Difficiles
aditus impetus omnis habet.
-
Stultus, ab
obliquo qui cum descendere possit,
-
Pugnat in
adversas ire natator aquas.
-
Impatiens
animus nec adhuc tractabilis artem
-
Respuit,
atque odio verba monentis habet.
-
Adgrediar
melius tum, cum sua vulnera tangi
-
Iam sinet,
et veris vocibus aptus erit.
-
Quis
matrem, nisi mentis inops, in funere nati
-
Flere
vetet? non hoc illa monenda loco est.
-
Cum dederit
lacrimas animumque impleverit aegrum,
-
Ille dolor
verbis emoderandus erit.
-
Temporis
ars medicina fere est: data tempore prosunt,
-
Et data non
apto tempore vina nocent.
-
Quin etiam
accendas vitia inritesque vetando,
-
Temporibus
si non adgrediare suis.
-
Ergo ubi
visus eris nostra medicabilis arte,
-
Fac monitis
fugias otia prima meis.
-
Haec, ut
ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;
-
Haec sunt
iucundi causa cibusque mali.
-
Otia si
tollas, periere Cupidinis arcus,
-
Contemptaeque
iacent et sine luce faces.
-
Quam
platanus vino gaudet, quam populus unda,
-
Et quam
limosa canna palustris humo,
-
Tam Venus
otia amat; qui finem quaeris amoris,
-
Cedit amor
rebus: res age, tutus eris.
-
Languor, et
inmodici sub nullo vindice somni,
-
Aleaque, et
multo tempora quassa mero
-
Eripiunt
omnes animo sine vulnere nervos:
-
Adfluit
incautis insidiosus Amor.
-
Desidiam
puer ille sequi solet, odit agentes:
-
Da vacuae
menti, quo teneatur, opus.
-
Sunt fora,
sunt leges, sunt, quos tuearis, amici:
-
Vade per
urbanae splendida castra togae.
-
Vel tu
sanguinei iuvenalia munera Martis
-
Suspice:
deliciae iam tibi terga dabunt.
-
Ecce, fugax
Parthus, magni nova causa triumphi,
-
Iam videt
in campis Caesaris arma suis:
-
Vince
Cupidineas pariter Parthasque sagittas,
-
Et refer ad
patrios bina tropaea deos.
-
Ut semel
Aetola Venus est a cuspide laesa,
-
Mandat
amatori bella gerenda suo.
-
Quaeritur,
Aegisthus quare sit factus adulter?
-
In promptu
causa est: desidiosus erat.
-
Pugnabant
alii tardis apud Ilion armis:
-
Transtulerat
vires Graecia tota suas.
-
Sive operam
bellis vellet dare, nulla gerebat:
-
Sive foro,
vacuum litibus Argos erat.
-
Quod
potuit, ne nil illic ageretur, amavit.
-
Sic venit
ille puer, sic puer ille manet.
-
Rura quoque
oblectant animos studiumque colendi:
-
Quaelibet
huic curae cedere cura potest.
-
Colla iube
domitos oneri supponere tauros,
-
Sauciet ut
duram vomer aduncus humum:
-
Obrue
versata Cerialia semina terra,
-
Quae tibi
cum multo faenore reddat ager.
-
Aspice
curvatos pomorum pondere ramos,
-
Ut sua,
quod peperit, vix ferat arbor onus;
-
Aspice
labentes iucundo murmure rivos;
-
Aspice
tondentes fertile gramen oves.
-
Ecce,
petunt rupes praeruptaque saxa capellae:
-
Iam
referent haedis ubera plena suis;
-
Pastor
inaequali modulatur harundine carmen,
-
Nec desunt
comites, sedula turba, canes;
-
Parte
sonant alia silvae mugitibus altae,
-
Et queritur
vitulum mater abesse suum.
-
Quid, cum
suppositos fugiunt examina fumos,
-
Ut relevent
dempti vimina curva favi?
-
Poma dat
autumnus: formosa est messibus aestas:
-
Ver praebet
flores: igne levatur hiems.
-
Temporibus
certis maturam rusticus uvam
-
Deligit, et
nudo sub pede musta fluunt;
-
Temporibus
certis desectas alligat herbas,
-
Et tonsam
raro pectine verrit humum.
-
Ipse potes
riguis plantam deponere in hortis,
-
Ipse potes
rivos ducere lenis aquae.
-
Venerit
insitio; fac ramum ramus adoptet,
-
Stetque
peregrinis arbor operta comis.
-
Cum semel
haec animum coepit mulcere voluptas,
-
Debilibus
pinnis inritus exit Amor.
-
Vel tu
venandi studium cole: saepe recessit
-
Turpiter a
Phoebi victa sorore Venus.
-
Nunc
leporem pronum catulo sectare sagaci,
-
Nunc tua
frondosis retia tende iugis,
-
Aut pavidos
terre varia formidine cervos,
-
Aut cadat
adversa cuspide fossus aper.
-
Nocte
fatigatum somnus, non cura puellae,
-
Excipit et
pingui membra quiete levat.
-
Lenius est
studium, studium tamen, alite capta
-
Aut lino
aut calamis praemia parva sequi,
-
Vel, quae
piscis edax avido male devoret ore,
-
Abdere sub
parvis aera recurva cibis.
-
Aut his aut
aliis, donec dediscis amare,
-
Ipse tibi
furtim decipiendus eris.
-
Tu tantum
quamvis firmis retinebere vinclis,
-
I procul,
et longas carpere perge vias;
-
Flebis, et
occurret desertae nomen amicae,
-
Stabit et
in media pes tibi saepe via:
-
Sed quanto
minus ire voles, magis ire memento;
-
Perfer, et
invitos currere coge pedes.
-
Nec pluvias
opta, nec te peregrina morentur
-
Sabbata,
nec damnis Allia nota suis.
-
Nec quot
transieris et quot tibi, quaere, supersint
-
Milia; nec,
maneas ut prope, finge moras:
-
Tempora nec
numera, nec crebro respice Romam,
-
Sed fuge:
tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est.
-
Dura
aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur
-
Esse; sed
ut valeas, multa dolenda feres.
-
Saepe bibi
sucos, quamvis invitus, amaros
-
Aeger, et
oranti mensa negata mihi.
-
Ut corpus
redimas, ferrum patieris et ignes,
-
Arida nec
sitiens ora levabis aqua:
-
Ut valeas
animo, quicquam tolerare negabis?
-
At pretium
pars haec corpore maius habet.
-
Sed tamen
est artis tristissima ianua nostrae,
-
Et labor
est unus tempora prima pati.
-
Aspicis, ut
prensos urant iuga prima iuvencos,
-
Et nova
velocem cingula laedat equum?
-
Forsitan a
laribus patriis exire pigebit:
-
Sed tamen
exibis: deinde redire voles;
-
Nec te Lar
patrius, sed amor revocabit amicae,
-
Praetendens
culpae splendida verba tuae.
-
Cum semel
exieris, centum solatia curae
-
Et rus et
comites et via longa dabit.
-
Nec satis
esse putes discedere; lentus abesto,
-
Dum perdat
vires sitque sine igne cinis.
-
Quod nisi
firmata properaris mente reverti,
-
Inferet
arma tibi saeva rebellis Amor.
-
Quidquid et
afueris, avidus sitiensque redibis,
-
Et spatium
damno cesserit omne tuo.
-
Viderit,
Haemoniae siquis mala pabula terrae
-
Et magicas
artes posse iuvare putat.
-
Ista
veneficii vetus est via; noster Apollo
-
Innocuam
sacro carmine monstrat opem.
-
Me duce non
tumulo prodire iubebitur umbra,
-
Non anus
infami carmine rumpet humum;
-
Non seges
ex aliis alios transibit in agros,
-
Nec subito
Phoebi pallidus orbis erit.
-
Ut solet,
aequoreas ibit Tiberinus in undas:
-
Ut solet,
in niveis Luna vehetur equis.
-
Nulla
recantatas deponent pectora curas,
-
Nec fugiet
vivo sulpure victus amor.
-
Quid te
Phasiacae iuverunt gramina terrae,
-
Cum cuperes
patria, Colchi, manere domo?
-
Quid tibi
profuerunt, Circe, Perseïdes herbae,
-
Cum sua
Neritias abstulit aura rates?
-
Omnia
fecisti, ne callidus hospes abiret:
-
Ille dedit
certae lintea plena fugae.
-
Omnia
fecisti, ne te ferus ureret ignis:
-
Longus in
invito pectore sedit amor.
-
Vertere tu
poteras homines in mille figuras,
-
Non poteras
animi vertere iura tui.
-
Diceris his
etiam, cum iam discedere vellet,
-
Dulichium
verbis detinuisse ducem:
-
'Non ego,
quod primo, memini, sperare solebam,
-
Iam precor,
ut coniunx tu meus esse velis;
-
Et tamen,
ut coniunx essem tua, digna videbar,
-
Quod dea,
quod magni filia Solis eram.
-
Ne
properes, oro; spatium pro munere posco:
-
Quid minus
optari per mea vota potest?
-
Et freta
mota vides, et debes illa timere:
-
Utilior
velis postmodo ventus erit.
-
Quae tibi
causa fugae? non hic nova Troia resurgit,
-
Non aliquis
socios rursus ad arma vocat.
-
Hic amor et
pax est, in qua male vulneror una,
-
Tutaque sub
regno terra futura tuo est.'
-
Illa
loquebatur, navem solvebat Ulixes:
-
Inrita cum
velis verba tulere noti.
-
Ardet et
adsuetas Circe decurrit ad artes,
-
Nec tamen
est illis adtenuatus amor.
-
Ergo
quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,
-
Deme
veneficiis carminibusque fidem.
-
Si te causa
potens domina retinebit in Urbe,
-
Accipe,
consilium quod sit in Urbe meum.
-
Optimus
ille sui vindex, laedentia pectus
-
Vincula qui
rupit, dedoluitque semel.
-
Sed cui
tantum animi est, illum mirabor et ipse,
-
Et dicam
'monitis non eget iste meis.'
-
Tu mihi,
qui, quod amas, aegre dediscis amare,
-
Nec potes,
et velles posse, docendus eris.
-
Saepe refer
tecum sceleratae facta puellae,
-
Et pone
ante oculos omnia damna tuos.
-
'Illud et
illud habet, nec ea contenta rapina est:
-
Sub titulum
nostros misit avara lares.
-
Sic mihi
iuravit, sic me iurata fefellit,
-
Ante suas
quotiens passa iacere fores!
-
Diligit
ipsa alios, a me fastidit amari;
-
Institor,
heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'
-
Haec tibi
per totos inacescant omnia sensus:
-
Haec refer,
hinc odii semina quaere tui.
-
Atque
utinam possis etiam facundus in illis
-
Esse! dole
tantum, sponte disertus eris.
-
Haeserat in
quadam nuper mea cura puella:
-
Conveniens
animo non erat illa meo:
-
Curabar
propriis aeger Podalirius herbis,
-
Et, fateor,
medicus turpiter aeger eram.
-
Profuit
adsidue vitiis insistere amicae,
-
Idque mihi
factum saepe salubre fuit.
-
'Quam mala'
dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'
-
Nec tamen,
ut vere confiteamur, erant.
-
'Brachia
quam non sunt nostrae formosa puellae!'
-
Et tamen,
ut vere confiteamur, erant.
-
'Quam
brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
-
Haec odio
venit maxima causa meo.
-
Et mala
sunt vicina bonis; errore sub illo
-
Pro vitio
virtus crimina saepe tulit.
-
Qua potes,
in peius dotes deflecte puellae,
-
Iudiciumque
brevi limite falle tuum.
-
Turgida, si
plena est, si fusca est, nigra vocetur:
-
In gracili
macies crimen habere potest.
-
Et poterit
dici petulans, quae rustica non est:
-
Et poterit
dici rustica, siqua proba est.
-
Quin etiam,
quacumque caret tua femina dote,
-
Hanc
moveat, blandis usque precare sonis.
-
Exige uti
cantet, siqua est sine voce puella:
-
Fac saltet,
nescit siqua movere manum.
-
Barbara
sermone est? fac tecum multa loquatur;
-
Non didicit
chordas tangere? posce lyram.
-
Durius
incedit? fac inambulet; omne papillae
-
Pectus
habent? vitium fascia nulla tegat.
-
Si male
dentata est, narra, quod rideat, illi;
-
Mollibus
est oculis? quod fleat illa, refer.
-
Proderit et
subito, cum se non finxerit ulli,
-
Ad dominam
celeres mane tulisse gradus.
-
Auferimur
cultu; gemmis auroque teguntur
-
Omnia; pars
minima est ipsa puella sui.
-
Saepe ubi
sit, quod ames, inter tam multa requiras;
-
Decipit hac
oculos aegide dives Amor.
-
Improvisus
ades, deprendes tutus inermem:
-
Infelix
vitiis excidet illa suis.
-
Non tamen
huic nimium praecepto credere tutum est:
-
Fallit enim
multos forma sine arte decens.
-
Tum quoque,
compositis cum collinet ora venenis,
-
Ad dominae
vultus (nec pudor obstet) eas.
-
Pyxidas
invenies et rerum mille colores,
-
Et fluere
in tepidos oesypa lapsa sinus.
-
Illa tuas
redolent, Phineu, medicamina mensas:
-
Non semel
hinc stomacho nausea facta meo est.
-
Nunc tibi,
quae medio veneris praestemus in usu,
-
Eloquar: ex
omni est parte fugandus amor.
-
Multa
quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
-
Ingenio
verbis concipe plura meis.
-
Nuper enim
nostros quidam carpsere libellos,
-
Quorum
censura Musa proterva mea est.
-
Dummodo sic
placeam, dum toto canter in orbe,
-
Quamlibet
impugnent unus et alter opus.
-
Ingenium
magni livor detractat Homeri:
-
Quisquis
es, ex illo, Zoile, nomen habes.
-
Et tua
sacrilegae laniarunt carmina linguae,
-
Pertulit
huc victos quo duce Troia deos.
-
Summa petit
livor; perflant altissima venti:
-
Summa
petunt dextra fulmina missa Iovis.
-
At tu,
quicumque es, quem nostra licentia laedit,
-
Si sapis,
ad numeros exige quidque suos.
-
Fortia
Maeonio gaudent pede bella referri;
-
Deliciis
illic quis locus esse potest?
-
Grande
sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos:
-
Usibus e
mediis soccus habendus erit.
-
Liber in
adversos hostes stringatur iambus,
-
Seu celer,
extremum seu trahat ille pedem.
-
Blanda
pharetratos Elegia cantet Amores,
-
Et levis
arbitrio ludat amica suo.
-
Callimachi
numeris non est dicendus Achilles,
-
Cydippe non
est oris, Homere, tui.
-
Quis feret
Andromaches peragentem Thaida partes?
-
Peccet, in
Andromache Thaida quisquis agat.
-
Thais in
arte mea est; lascivia libera nostra est;
-
Nil mihi
cum vitta; Thais in arte mea est.
-
Si mea
materiae respondet Musa iocosae,
-
Vicimus, et
falsi criminis acta rea est.
-
Rumpere,
Livor edax: magnum iam nomen habemus;
-
Maius erit,
tantum quo pede coepit eat.
-
Sed nimium
properas: vivam modo, plura dolebis;
-
Et capiunt
animi carmina multa mei.
-
Nam iuvat
et studium famae mihi crevit honore;
-
Principio
clivi noster anhelat equus.
-
Tantum se
nobis elegi debere fatentur,
-
Quantum
Vergilio nobile debet epos.
-
Hactenus
invidiae respondimus: attrahe lora
-
Fortius, et
gyro curre, poeta, tuo.
-
Ergo ubi
concubitus et opus iuvenale petetur,
-
Et prope
promissae tempora noctis erunt,
-
Gaudia ne
dominae, pleno si corpore sumes,
-
Te capiant,
ineas quamlibet ante velim;
-
Quamlibet
invenias, in qua tua prima voluptas
-
Desinat: a
prima proxima segnis erit.
-
Sustentata
venus gratissima; frigore soles,
-
Sole iuvant
umbrae, grata fit unda siti.
-
Et pudet,
et dicam: venerem quoque iunge figura,
-
Qua minime
iungi quamque decere putas.
-
Nec labor
efficere est: rarae sibi vera fatentur,
-
Et nihil
est, quod se dedecuisse putent.
-
Tunc etiam
iubeo totas aperire fenestras,
-
Turpiaque
admisso membra notare die.
-
At simul ad
metas venit finita voluptas,
-
Lassaque
cum tota corpora mente iacent,
-
Dum piget,
et malis nullam tetigisse puellam,
-
Tacturusque
tibi non videare diu,
-
Tunc animo
signa, quaecumque in corpore menda est,
-
Luminaque
in vitiis illius usque tene.
-
Forsitan
haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit,
-
Sed, quae
non prosunt singula, multa iuvant.
-
Parva necat
morsu spatiosum vipera taurum:
-
A cane non
magno saepe tenetur aper.
-
Tu tantum
numero pugna, praeceptaque in unum
-
Contrahe:
de multis grandis acervus erit.
-
Sed quoniam
totidem mores totidemque figurae,
-
Non sunt
iudiciis omnia danda meis.
-
Quo tua non
possunt offendi pectora facto,
-
Forsitan
hoc alio iudice crimen erit.
-
Ille quod
obscenas in aperto corpore partes
-
Viderat, in
cursu qui fuit, haesit amor:
-
Ille quod a
Veneris rebus surgente puella
-
Vidit in
inmundo signa pudenda toro.
-
Luditis, o
siquos potuerunt ista movere:
-
Adflarant
tepidae pectora vestra faces.
-
Adtrahat
ille puer contentos fortius arcus:
-
Saucia
maiorem turba petetis opem.
-
Quid, qui
clam latuit reddente obscena puella,
-
Et vidit,
quae mos ipse videre vetat?
-
Di melius,
quam nos moneamus talia quemquam!
-
Ut prosint,
non sunt expedienda tamen.
-
Hortor et,
ut pariter binas habeatis amicas
-
(Fortior
est, plures siquis habere potest):
-
Secta
bipertito cum mens discurrit utroque,
-
Alterius
vires subtrahit alter amor.
-
Grandia per
multos tenuantur flumina rivos,
-
Saevaque
diducto stipite flamma perit.
-
Non satis
una tenet ceratas ancora puppes,
-
Nec satis
est liquidis unicus hamus aquis:
-
Qui sibi
iam pridem solacia bina paravit,
-
Iam pridem
summa victor in arce fuit.
-
At tibi,
qui fueris dominae male creditus uni,
-
Nunc saltem
novus est inveniendus amor.
-
Pasiphaës
Minos in Procride perdidit ignes:
-
Cessit ab
Idaea coniuge victa prior.
-
Amphilochi
frater ne Phegida semper amaret,
-
Calliroë
fecit parte recepta tori.
-
Et Parin
Oenone summos tenuisset ad annos,
-
Si non
Oebalia paelice laesa foret.
-
Coniugis
Odrysio placuisset forma tyranno:
-
Sed melior
clausae forma sororis erat.
-
Quid moror
exemplis, quorum me turba fatigat?
-
Successore
novo vincitur omnis amor.
-
Fortius e
multis mater desiderat unum,
-
Quam quem
flens clamat 'tu mihi solus eras.'
-
Ac ne forte
putes nova me tibi condere iura
-
(Atque
utinam inventi gloria nostra foret!),
-
Vidit ut
Atrides (quid enim non ille videret,
-
Cuius in
arbitrio Graecia tota fuit?)
-
Marte suo
captam Chryseïda, victor amabat:
-
At senior
stulte flebat ubique pater.
-
Quid
lacrimas, odiose senex? bene convenit illis:
-
Officio
natam laedis, inepte, tuo.
-
Quam
postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,
-
Iusserat,
et patria est illa recepta domo,
-
'Est' ait
Atrides 'illius proxima forma,
-
Et, si
prima sinat syllaba, nomen idem:
-
Hanc mihi,
si sapiat, per se concedat Achilles:
-
Si minus,
imperium sentiat ille meum.
-
Quod siquis
vestrum factum hoc incusat, Achivi,
-
Est aliquid
valida sceptra tenere manu.
-
Nam si rex
ego sum, nec mecum dormiat ulla,
-
In mea
Thersites regna, licebit, eat.'
-
Dixit, et
hanc habuit solacia magna prioris,
-
Et posita
est cura cura repulsa nova.
-
Ergo adsume
novas auctore Agamemnone flammas,
-
Ut tuus in
bivio distineatur amor.
-
Quaeris,
ubi invenias? artes tu perlege nostras:
-
Plena
puellarum iam tibi navis erit.
-
Quod siquid
praecepta valent mea, siquid Apollo
-
Utile
mortales perdocet ore meo,
-
Quamvis
infelix media torreberis Aetna,
-
Frigidior
glacie fac videare tuae:
-
Et sanum
simula, ne, siquid forte dolebis,
-
Sentiat; et
ride, cum tibi flendus eris.
-
Non ego te
iubeo medias abrumpere curas:
-
Non sunt
imperii tam fera iussa mei.
-
Quod non
es, simula, positosque imitare furores:
-
Sic facies
vere, quod meditatus eris.
-
Saepe ego,
ne biberem, volui dormire videri:
-
Dum videor,
somno lumina victa dedi:
-
Deceptum
risi, qui se simularat amare,
-
In laqueos
auceps decideratque suos.
-
Intrat amor
mentes usu, dediscitur usu:
-
Qui poterit
sanum fingere, sanus erit.
-
Dixerit, ut
venias: pacta tibi nocte venito;
-
Veneris, et
fuerit ianua clausa: feres.
-
Nec dic
blanditias, nec fac convicia posti,
-
Nec latus
in duro limine pone tuum.
-
Postera lux
aderit: careant tua verba querellis,
-
Et nulla in
vultu signa dolentis habe.
-
Iam ponet
fastus, cum te languere videbit:
-
Hoc etiam
nostra munus ab arte feres.
-
Te quoque
falle tamen, nec sit tibi finis amandi
-
Propositus:
frenis saepe repugnat equus.
-
Utilitas
lateat; quod non profitebere, fiet:
-
Quae nimis
apparent retia, vitat avis.
-
Nec sibi
tam placeat, nec te contemnere possit;
-
Sume
animos, animis cedat ut illa tuis.
-
Ianua forte
patet? quamvis revocabere, transi.
-
Est data
nox? dubita nocte venire data.
-
Posse pati
facile est, ubi, si patientia desit,
-
Protinus ex
facili gaudia ferre licet.
-
Et quisquam
praecepta potest mea dura vocare?
-
En, etiam
partes conciliantis ago.
-
Nam quoniam
variant animi, variabimus artes;
-
Mille mali
species, mille salutis erunt.
-
Corpora vix
ferro quaedam sanantur acuto:
-
Auxilium
multis sucus et herba fuit.
-
Mollior es,
neque abire potes, vinctusque teneris,
-
Et tua
saevus Amor sub pede colla premit?
-
Desine
luctari: referant tua carbasa venti,
-
Quaque
vocant fluctus, hac tibi remus eat.
-
Explenda
est sitis ista tibi, quo perditus ardes;
-
Cedimus; e
medio iam licet amne bibas:
-
Sed bibe
plus etiam, quam quod praecordia poscunt,
-
Gutture fac
pleno sumpta redundet aqua.
-
I, fruere
usque tua, nullo prohibente, puella:
-
Illa tibi
noctes auferat, illa dies.
-
Taedia
quaere mali: faciunt et taedia finem.
-
Iam quoque,
cum credes posse carere, mane,
-
Dum bene te
cumules et copia tollat amorem,
-
Et
fastidita non iuvet esse domo.
-
Fit quoque
longus amor, quem diffidentia nutrit:
-
Hunc tu si
quaeres ponere, pone metum.
-
Qui timet,
ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,
-
Ille
Machaonia vix ope sanus erit.
-
Plus amat e
natis mater plerumque duobus,
-
Pro cuius
reditu, quod gerit arma, timet.
-
Est prope
Collinam templum venerabile portam;
-
Inposuit
templo nomina celsus Eryx:
-
Est illic
Lethaeus Amor, qui pectora sanat,
-
Inque suas
gelidam lampadas addit aquam.
-
Illic et
iuvenes votis oblivia poscunt,
-
Et siqua
est duro capta puella viro.
-
Is mihi sic
dixit (dubito, verusne Cupido,
-
An somnus
fuerit: sed puto, somnus erat)
-
'O qui
sollicitos modo das, modo demis amores,
-
Adice
praeceptis hoc quoque, Naso, tuis.
-
Ad mala
quisque animum referat sua, ponet amorem;
-
Omnibus
illa deus plusve minusve dedit.
-
Qui Puteal
Ianumque timet celeresque Kalendas,
-
Torqueat
hunc aeris mutua summa sui;
-
Cui durus
pater est, ut voto cetera cedant,
-
Huic pater
ante oculos durus habendus erit;
-
Hic male
dotata pauper cum coniuge vivit,
-
Uxorem fato
credat obesse suo.
-
Est tibi
rure bono generosae fertilis uvae
-
Vinea? ne
nascens usta sit uva, time.
-
Ille habet
in reditu navim: mare semper iniquum
-
Cogitet et
damno litora foeda suo.
-
Filius hunc
miles, te filia nubilis angat;
-
Et quis non
causas mille doloris habet?
-
Ut posses
odisse tuam, Pari, funera fratrum
-
Debueras
oculis substituisse tuis.'
-
Plura
loquebatur: placidum puerilis imago
-
Destituit
somnum, si modo somnus erat.
-
Quid
faciam? media navem Palinurus in unda
-
Deserit;
ignotas cogor inire vias.
-
Quisquis
amas, loca sola nocent, loca sola caveto!
-
Quo fugis?
in populo tutior esse potes.
-
Non tibi
secretis (augent secreta furores)
-
Est opus:
auxilio turba futura tibi est.
-
Tristis
eris, si solus eris, dominaeque relictae
-
Ante oculos
facies stabit, ut ipsa, tuos.
-
Tristior
idcirco nox est quam tempora Phoebi;
-
Quae
relevet luctus, turba sodalis abest.
-
Nec fuge
conloquium, nec sit tibi ianua clausa,
-
Nec
tenebris vultus flebilis abde tuos.
-
Semper habe
Pyladen aliquem, qui curet Oresten:
-
Hic quoque
amicitiae non levis usus erit.
-
Quid, nisi
secretae laeserunt Phyllida silvae?
-
Certa necis
causa est: incomitata fuit.
-
Ibat, ut
Edono referens trieterica Baccho
-
Ire solet
fusis barbara turba comis,
-
Et modo,
qua poterat, longum spectabat in aequor,
-
Nunc in
harenosa lassa iacebat humo.
-
'Perfide
Demophoon!' surdas clamabat ad undas,
-
Ruptaque
singultu verba loquentis erant.
-
Limes erat
tenuis longa subnubilus umbra,
-
Quo tulit
illa suos ad mare saepe pedes.
-
Nona
terebatur miserae via: 'viderit!' inquit,
-
Et spectat
zonam pallida facta suam,
-
Aspicit et
ramos; dubitat, refugitque quod audet
-
Et timet,
et digitos ad sua colla refert.
-
Sithoni,
tum certe vellem non sola fuisses:
-
Non flesset
positis Phyllida silva comis.
-
Phyllidis
exemplo nimium secreta timete,
-
Laese vir a
domina, laesa puella viro.
-
Praestiterat
iuvenis quidquid mea Musa iubebat,
-
Inque suae
portu paene salutis erat:
-
Reccidit,
ut cupidos inter devenit amantes,
-
Et, quae
condiderat, tela resumpsit Amor.
-
Siquis
amas, nec vis, facito contagia vites;
-
Haec etiam
pecori saepe nocere solent.
-
Dum
spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi,
-
Multaque
corporibus transitione nocent.
-
In loca
nonnumquam siccis arentia glebis
-
De prope
currenti flumine manat aqua:
-
Manat amor
tectus, si non ab amante recedas;
-
Turbaque in
hoc omnes ingeniosa sumus.
-
Alter item
iam sanus erat; vicinia laesit:
-
Occursum
dominae non tulit ille suae.
-
Vulnus in
antiquum rediit male firma cicatrix,
-
Successumque
artes non habuere meae.
-
Proximus a
tectis ignis defenditur aegre;
-
Utile
finitimis abstinuisse locis.
-
Nec quae
ferre solet spatiantem porticus illam,
-
Te ferat,
officium neve colatur idem.
-
Quid iuvat
admonitu tepidam recalescere mentem?
-
Alter, si
possis, orbis habendus erit.
-
Non facile
esuriens posita retinebere mensa,
-
Et multam
saliens incitat unda sitim.
-
Non facile
est taurum visa retinere iuvenca,
-
Fortis
equus visae semper adhinnit equae.
-
Haec ubi
praestiteris, ut tandem litora tangas,
-
Non ipsam
satis est deseruisse tibi.
-
Et soror et
mater valeant et conscia nutrix,
-
Et quisquis
dominae pars erit ulla tuae.
-
Nec veniat
servus, nec flens ancillula fictum
-
Suppliciter
dominae nomine dicat 'ave!'
-
Nec si
scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;
-
Perfer!
erit lucro lingua retenta tuo.
-
Tu quoque,
qui causam finiti reddis amoris,
-
Deque tua
domina multa querenda refers,
-
Parce
queri; melius sic ulciscere tacendo,
-
Ut
desideriis effluat illa tuis.
-
Et malim
taceas quam te desisse loquaris:
-
Qui nimium
multis 'non amo' dicit, amat.
-
Sed meliore
fide paulatim extinguitur ignis
-
Quam
subito; lente desine, tutus eris.
-
Flumine
perpetuo torrens solet altior ire:
-
Sed tamen
haec brevis est, illa perennis aqua.
-
Fallat, et
in tenues evanidus exeat auras,
-
Perque
gradus molles emoriatur amor.
-
Sed modo
dilectam scelus est odisse puellam:
-
Exitus
ingeniis convenit iste feris.
-
Non curare
sat est: odio qui finit amorem,
-
Aut amat,
aut aegre desinet esse miser.
-
Turpe vir
et mulier, iuncti modo, protinus hostes;
-
Non illas
lites Appias ipsa probat.
-
Saepe reas
faciunt, et amant; ubi nulla simultas
-
Incidit,
admonitu liber aberrat amor.
-
Forte
aderam iuveni; dominam lectica tenebat:
-
Horrebant
saevis omnia verba minis.
-
Iamque
vadaturus 'lectica prodeat' inquit;
-
Prodierat:
visa coniuge mutus erat.
-
Et manus et
manibus duplices cecidere tabellae,
-
Venit in
amplexus, atque 'ita vincis' ait.
-
Tutius est
aptumque magis discedere pace,
-
Nec petere
a thalamis litigiosa fora.
-
Munera quae
dederas, habeat sine lite, iubeto:
-
Esse solent
magno damna minora bono.
-
Quod si vos
aliquis casus conducet in unum,
-
Mente memor
tota quae damus arma, tene.
-
Nunc opus
est armis; hic, o fortissime, pugna:
-
Vincenda
est telo Penthesilea tuo.
-
Nunc tibi
rivalis, nunc durum limen amanti,
-
Nunc
subeant mediis inrita verba deis.
-
Nec compone
comas, quia sis venturus ad illam,
-
Nec toga
sit laxo conspicienda sinu.
-
Nulla sit,
ut placeas alienae cura puellae;
-
Iam facito
e multis una sit illa tibi.
-
Sed quid
praecipue nostris conatibus obstet
-
Eloquar,
exemplo quemque docente suo.
-
Desinimus
tarde, quia nos speramus amari:
-
Dum sibi
quisque placet, credula turba sumus.
-
At tu nec
voces (quid enim fallacius illis?)
-
Crede, nec
aeternos pondus habere deos.
-
Neve
puellarum lacrimis moveare, caveto:
-
Ut flerent,
oculos erudiere suos.
-
Artibus
innumeris mens oppugnatur amantum,
-
Ut lapis
aequoreis undique pulsus aquis.
-
Nec causas
aperi, quare divortia malis:
-
Nec dic,
quid doleas: clam tamen usque dole.
-
Nec peccata
refer, ne diluat: ipse favebis,
-
Ut melior
causa causa sit illa tua.
-
Qui silet,
est firmus; qui dicit multa puellae
-
Probra,
satisfieri postulat ille sibi.
-
Non ego
Dulichio furari more sagittas,
-
Nec raptas
ausim tinguere in amne faces:
-
Nec nos
purpureas pueri resecabimus alas,
-
Nec sacer
arte mea laxior arcus erit.
-
Consilium
est, quodcumque cano: parete canenti,
-
Tuque,
favens coeptis, Phoebe saluber, ades.
-
Phoebus
adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;
-
Signa deum
nosco per sua: Phoebus adest.
-
Confer
Amyclaeis medicatum vellus aënis
-
Murice cum
Tyrio; turpius illud erit:
-
Vos quoque
formosis vestras conferte puellas;
-
Incipiet
dominae quemque pudere suae:
-
Utraque
formosae Paridi potuere videri,
-
Sed sibi
conlatam vicit utramque Venus.
-
Nec solam
faciem, mores quoque confer et artes:
-
Tantum
iudicio ne tuus obsit amor.
-
Exiguum
est, quod deinde canam; sed profuit illud
-
Exiguum
multis: in quibus ipse fui.
-
Scripta
cave relegas blandae servata puellae:
-
Constantes
animos scripta relecta movent.
-
Omnia pone
feros (pones invitus) in ignes,
-
Et dic
'ardoris sit rogus iste mei.'
-
Thestias
absentem succendit stipite natum:
-
Tu timide
flammae perfida verba dabis?
-
Si potes,
et ceras remove: quid imagine muta
-
Carperis?
hoc periit Laodamia modo.
-
Et loca
saepe nocent; fugito loca conscia vestri
-
Concubitus;
causas illa doloris habent.
-
'Hic fuit,
hic cubuit; thalamo dormivimus illo:
-
Hic mihi
lasciva gaudia nocte dedit.'
-
Admonitu
refricatur amor, vulnusque novatum
-
Scinditur:
infirmis culpa pusilla nocet.
-
Ut, paene
extinctum cinerem si sulpure tangas,
-
Vivet et e
minimo maximus ignis erit,
-
Sic, nisi
vitaris quidquid renovabit amorem,
-
Flamma
redardescet, quae modo nulla fuit.
-
Argolides
cuperent fugisse Capherea puppes,
-
Teque,
senex, luctus ignibus ulte tuos.
-
Praeterita
cautus Niseïde navita gaudet:
-
Tu loca,
quae nimium grata fuere, cave.
-
Haec tibi
sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:
-
Hic vomit
epotas dira Charybdis aquas.
-
Sunt quae
non possunt aliquo cogente iuberi,
-
Saepe tamen
casu facta iuvare solent.
-
Perdat opes
Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
-
Nec faciet
pavidos taurus avitus equos.
-
Cnosida
fecisses inopem, sapienter amasset:
-
Divitiis
alitur luxuriosus amor.
-
Cur nemo
est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
-
Nempe quod
alter egens, altera pauper erat.
-
Non habet,
unde suum paupertas pascat amorem:
-
Non tamen
hoc tanti est, pauper ut esse velis.
-
At tanti
tibi sit non indulgere theatris,
-
Dum bene de
vacuo pectore cedat amor.
-
Enervant
animos citharae lotosque lyraeque
-
Et vox et
numeris brachia mota suis.
-
Illic
adsidue ficti saltantur amantes:
-
Quod
caveas, actor, quam iuvet, arte docet.
-
Eloquar
invitus: teneros ne tange poetas!
-
Summoveo
dotes impius ipse meas.
-
Callimachum
fugito: non est inimicus Amori:
-
Et cum
Callimacho tu quoque, Coë, noces.
-
Me certe
Sappho meliorem fecit amicae,
-
Nec rigidos
mores Teïa Musa dedit.
-
Carmina
quis potuit tuto legisse Tibulli,
-
Vel tua,
cuius opus Cynthia sola fuit?
-
Quis
poterit lecto durus discedere Gallo?
-
Et mea
nescio quid carmina tale sonant.
-
Quod nisi
dux operis vatem frustratur Apollo,
-
Aemulus est
nostri maxima causa mali:
-
At tu
rivalem noli tibi fingere quemquam,
-
Inque suo
solam crede iacere toro.
-
Acrius
Hermionen ideo dilexit Orestes,
-
Esse quod
alterius coeperat illa viri.
-
Quid,
Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,
-
Et poteras
nupta lentus abesse tua.
-
Ut Paris
hanc rapuit, nunc demum uxore carere
-
Non potes:
alterius crevit amore tuus.
-
Hoc et in
abducta Briseide flebat Achilles,
-
Illam
Plisthenio gaudia ferre viro;
-
Nec frustra
flebat, mihi credite: fecit Atrides,
-
Quod si non
faceret, turpiter esset iners.
-
Certe ego
fecissem, nec sum sapientior illo:
-
Invidiae
fructus maximus ille fuit.
-
Nam sibi
quod numquam tactam Briseida iurat
-
Per
sceptrum, sceptrum non putat esse deos.
-
Di faciant,
possis dominae transire relictae
-
Limina,
proposito sufficiantque pedes.
-
Et poteris;
modo velle tene: nunc fortiter ire,
-
Nunc opus
est celeri subdere calcar equo.
-
Illo
Lotophagos, illo Sirenas in antro
-
Esse puta;
remis adice vela tuis.
-
Hunc
quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,
-
Vellem
desineres hostis habere loco.
-
At certe,
quamvis odio remanente, saluta;
-
Oscula cum
poteris iam dare, sanus eris.
-
Ecce, cibos
etiam, medicinae fungar ut omni
-
Munere,
quos fugias quosque sequare, dabo.
-
Daunius, an
Libycis bulbus tibi missus ab oris,
-
An veniat
Megaris, noxius omnis erit.
-
Nec minus
erucas aptum vitare salaces,
-
Et quicquid
Veneri corpora nostra parat.
-
Utilius
sumas acuentes lumina rutas,
-
Et quidquid
Veneri corpora nostra negat.
-
Quid tibi
praecipiam de Bacchi munere, quaeris?
-
Spe brevius
monitis expediere meis.
-
Vina parant
animum Veneri, nisi plurima sumas
-
Et stupeant
multo corda sepulta mero.
-
Nutritur
vento, vento restinguitur ignis:
-
Lenis alit
flammas, grandior aura necat.
-
Aut nulla
ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
-
Eripiat;
siqua est inter utrumque, nocet.
-
Hoc opus
exegi: fessae date serta carinae;
-
Contigimus
portus, quo mihi cursus erat.
-
Postmodo
reddetis sacro pia vota poetae,
-
Carmine
sanati femina virque meo.