Metamorphoseon
Liber II
-
Regia
Solis erat sublimibus alta columnis,
-
clara
micante auro flammasque imitante pyropo,
-
cuius
ebur nitidum fastigia summa tegebat,
-
argenti
bifores radiabant lumine valvae.
-
5
-
materiam
superabat opus: nam Mulciber illic
-
aequora
caelarat medias cingentia terras
-
terrarumque
orbem caelumque, quod imminet orbi.
-
caeruleos
habet unda deos, Tritona canorum
-
Proteaque
ambiguum ballaenarumque prementem
-
10
-
Aegaeona
suis inmania terga lacertis
-
Doridaque
et natas, quarum pars nare videtur,
-
pars
in mole sedens viridis siccare capillos,
-
pisce
vehi quaedam: facies non omnibus una,
-
non
diversa tamen, qualem decet esse sororum.
-
15
-
terra
viros urbesque gerit silvasque ferasque
-
fluminaque
et nymphas et cetera numina ruris.
-
haec
super inposita est caeli fulgentis imago,
-
signaque
sex foribus dextris totidemque sinistris.
-
Quo
simul adclivi Clymeneia limite proles
-
20
-
venit
et intravit dubitati tecta parentis,
-
protinus
ad patrios sua fert vestigia vultus
-
consistitque
procul; neque enim propiora ferebat
-
lumina:
purpurea velatus veste sedebat
-
in
solio Phoebus claris lucente smaragdis.
-
25
-
a
dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
-
Saeculaque
et positae spatiis aequalibus Horae
-
Verque
novum stabat cinctum florente corona,
-
stabat
nuda Aestas et spicea serta gerebat,
-
stabat
et Autumnus calcatis sordidus uvis
-
30
-
et
glacialis Hiems canos hirsuta capillos.
-
Ipse
loco medius rerum novitate paventem
-
Sol
oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
-
'quae'
que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
-
progenies,
Phaethon, haud infitianda parenti?'
-
35
-
ille
refert: 'o lux inmensi publica mundi,
-
Phoebe
pater, si das usum mihi nominis huius,
-
nec
falsa Clymene culpam sub imagine celat,
-
pignora
da, genitor, per quae tua vera propago
-
credar,
et hunc animis errorem detrahe nostris!'
-
40
-
dixerat,
at genitor circum caput omne micantes
-
deposuit
radios propiusque accedere iussit
-
amplexuque
dato 'nec tu meus esse negari
-
dignus
es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,
-
quoque
minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
-
45
-
me
tribuente feras! promissi testis adesto
-
dis
iuranda palus, oculis incognita nostris!'
-
vix
bene desierat, currus rogat ille paternos
-
inque
diem alipedum ius et moderamen equorum.
-
Paenituit
iurasse patrem: qui terque quaterque
-
50
-
concutiens
inlustre caput 'temeraria' dixit
-
'vox
mea facta tua est; utinam promissa liceret
-
non
dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
-
dissuadere
licet: non est tua tuta voluntas!
-
magna
petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
-
55
-
munera
conveniant nec tam puerilibus annis:
-
sors
tua mortalis, non est mortale, quod optas.
-
plus
etiam, quam quod superis contingere possit,
-
nescius
adfectas; placeat sibi quisque licebit,
-
non
tamen ignifero quisquam consistere in axe
-
60
-
me
valet excepto; vasti quoque rector Olympi,
-
qui
fera terribili iaculatur fulmina dextra,
-
non
agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
-
ardua
prima via est et qua vix mane recentes
-
enituntur
equi; medio est altissima caelo,
-
65
-
unde
mare et terras ipsi mihi saepe videre
-
fit
timor et pavida trepidat formidine pectus;
-
ultima
prona via est et eget moderamine certo:
-
tunc
etiam quae me subiectis excipit undis,
-
ne
ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
-
70
-
adde,
quod adsidua rapitur vertigine caelum
-
sideraque
alta trahit celerique volumine torquet.
-
nitor
in adversum, nec me, qui cetera, vincit
-
inpetus,
et rapido contrarius evehor orbi.
-
finge
datos currus: quid ages? poterisne rotatis
-
75
-
obvius
ire polis, ne te citus auferat axis?
-
forsitan
et lucos illic urbesque deorum
-
concipias
animo delubraque ditia donis
-
esse:
per insidias iter est formasque ferarum!
-
utque
viam teneas nulloque errore traharis,
-
80
-
per
tamen adversi gradieris cornua tauri
-
Haemoniosque
arcus violentique ora Leonis
-
saevaque
circuitu curvantem bracchia longo
-
Scorpion
atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
-
nec
tibi quadripedes animosos ignibus illis,
-
85
-
quos
in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
-
in
promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
-
incaluere
animi cervixque repugnat habenis.¬
-
at
tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
-
nate,
cave, dum resque sinit tua corrige vota!
-
90
-
scilicet
ut nostro genitum te sanguine credas,
-
pignora
certa petis: do pignora certa timendo
-
et
patrio pater esse metu probor. adspice vultus
-
ecce
meos; utinamque oculos in pectora posses
-
inserere
et patrias intus deprendere curas!
-
95
-
denique
quidquid habet dives, circumspice, mundus
-
eque
tot ac tantis caeli terraeque marisque
-
posce
bonis aliquid; nullam patiere repulsam.
-
deprecor
hoc unum, quod vero nomine poena,
-
non
honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!
-
100
-
quid
mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
-
ne
dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),
-
quodcumque
optaris; sed tu sapientius opta!'
-
Finierat
monitus; dictis tamen ille repugnat
-
propositumque
premit flagratque cupidine currus.
-
105
-
ergo,
qua licuit, genitor cunctatus ad altos
-
deducit
iuvenem, Vulcania munera, currus.
-
aureus
axis erat, temo aureus, aurea summae
-
curvatura
rotae, radiorum argenteus ordo;
-
per
iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
-
110
-
clara
repercusso reddebant lumina Phoebo.
-
Dumque
ea magnanimus Phaethon miratur opusque
-
perspicit,
ecce vigil nitido patefecit ab ortu
-
purpureas
Aurora fores et plena rosarum
-
atria:
diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
-
115
-
Lucifer
et caeli statione novissimus exit.
-
Quem
petere ut terras mundumque rubescere vidit
-
cornuaque
extremae velut evanescere lunae,
-
iungere
equos Titan velocibus imperat Horis.
-
iussa
deae celeres peragunt ignemque vomentes,
-
120
-
ambrosiae
suco saturos, praesepibus altis
-
quadripedes
ducunt adduntque sonantia frena.
-
tum
pater ora sui sacro medicamine nati
-
contigit
et rapidae fecit patientia flammae
-
inposuitque
comae radios praesagaque luctus
-
125
-
pectore
sollicito repetens suspiria dixit:
-
'si
potes his saltem monitis parere parentis
-
parce,
puer, stimulis et fortius utere loris!
-
sponte
sua properant, labor est inhibere volentes.
-
nec
tibi derectos placeat via quinque per arcus!
-
130
-
sectus
in obliquum est lato curvamine limes,
-
zonarumque
trium contentus fine polumque
-
effugit
australem iunctamque aquilonibus arcton:
-
hac
sit iter¬manifesta rotae vestigia cernes¬
-
utque
ferant aequos et caelum et terra calores,
-
135
-
nec
preme nec summum molire per aethera currum!
-
altius
egressus caelestia tecta cremabis,
-
inferius
terras; medio tutissimus ibis.
-
neu
te dexterior tortum declinet ad Anguem,
-
neve
sinisterior pressam rota ducat ad Aram,
-
140
-
inter
utrumque tene! Fortunae cetera mando,
-
quae
iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
-
dum
loquor, Hesperio positas in litore metas
-
umida
nox tetigit; non est mora libera nobis!
-
poscimur:
effulget tenebris Aurora fugatis.
-
145
-
corripe
lora manu, vel, si mutabile pectus
-
est
tibi, consiliis, non curribus utere nostris!
-
dum
potes et solidis etiamnum sedibus adstas,
-
dumque
male optatos nondum premis inscius axes,
-
quae
tutus spectes, sine me dare lumina terris!'
-
150
-
Occupat
ille levem iuvenali corpore currum
-
statque
super manibusque leves contingere habenas
-
gaudet
et invito grates agit inde parenti.
-
Interea
volucres Pyrois et Eous et Aethon,
-
Solis
equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
-
155
-
flammiferis
inplent pedibusque repagula pulsant.
-
quae
postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
-
reppulit,
et facta est inmensi copia caeli,
-
corripuere
viam pedibusque per aera motis
-
obstantes
scindunt nebulas pennisque levati
-
160
-
praetereunt
ortos isdem de partibus Euros.
-
sed
leve pondus erat nec quod cognoscere possent
-
Solis
equi, solitaque iugum gravitate carebat;
-
utque
labant curvae iusto sine pondere naves
-
perque
mare instabiles nimia levitate feruntur,
-
165
-
sic
onere adsueto vacuus dat in aera saltus
-
succutiturque
alte similisque est currus inani.
-
Quod
simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
-
quadriiugi
spatium nec quo prius ordine currunt.
-
ipse
pavet nec qua commissas flectat habenas
-
170
-
nec
scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
-
tum
primum radiis gelidi caluere Triones
-
et
vetito frustra temptarunt aequore tingui,
-
quaeque
polo posita est glaciali proxima Serpens,
-
frigore
pigra prius nec formidabilis ulli,
-
175
-
incaluit
sumpsitque novas fervoribus iras;
-
te
quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
-
quamvis
tardus eras et te tua plaustra tenebant.
-
Ut
vero summo despexit ab aethere terras
-
infelix
Phaethon penitus penitusque iacentes,
-
180
-
palluit
et subito genua intremuere timore
-
suntque
oculis tenebrae per tantum lumen obortae,
-
et
iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
-
iam
cognosse genus piget et valuisse rogando,
-
iam
Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
-
185
-
praecipiti
pinus borea, cui victa remisit
-
frena
suus rector, quam dis votisque reliquit.
-
quid
faciat? multum caeli post terga relictum,
-
ante
oculos plus est: animo metitur utrumque
-
et
modo, quos illi fatum contingere non est,
-
190
-
prospicit
occasus, interdum respicit ortus,
-
quidque
agat ignarus stupet et nec frena remittit
-
nec
retinere valet nec nomina novit equorum.
-
sparsa
quoque in vario passim miracula caelo
-
vastarumque
videt trepidus simulacra ferarum.
-
195
-
est
locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
-
Scorpius
et cauda flexisque utrimque lacertis
-
porrigit
in spatium signorum membra duorum:
-
hunc
puer ut nigri madidum sudore veneni
-
vulnera
curvata minitantem cuspide vidit,
-
200
-
mentis
inops gelida formidine lora remisit.
-
Quae
postquam summum tetigere iacentia tergum,
-
exspatiantur
equi nulloque inhibente per auras
-
ignotae
regionis eunt, quaque inpetus egit,
-
hac
sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
-
205
-
incursant
stellis rapiuntque per avia currum
-
et
modo summa petunt, modo per declive viasque
-
praecipites
spatio terrae propiore feruntur,
-
inferiusque
suis fraternos currere Luna
-
admiratur
equos, ambustaque nubila fumant.
-
210
-
corripitur
flammis, ut quaeque altissima, tellus
-
fissaque
agit rimas et sucis aret ademptis;
-
pabula
canescunt, cum frondibus uritur arbor,
-
materiamque
suo praebet seges arida damno.
-
parva
queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
-
215
-
cumque
suis totas populis incendia gentis
-
in
cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;
-
ardet
Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
-
et
tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide
-
virgineusque
Helicon et nondum Oeagrius Haemus:
-
220
-
ardet
in inmensum geminatis ignibus Aetne
-
Parnasosque
biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
-
et
tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque
-
Dindymaque
et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
-
nec
prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
-
225
-
Ossaque
cum Pindo maiorque ambobus Olympus
-
aeriaeque
Alpes et nubifer Appenninus.
-
Tum
vero Phaethon cunctis e partibus orbem
-
adspicit
accensum nec tantos sustinet aestus
-
ferventisque
auras velut e fornace profunda
-
230
-
ore
trahit currusque suos candescere sentit;
-
et
neque iam cineres eiectatamque favillam
-
ferre
potest calidoque involvitur undique fumo,
-
quoque
eat aut ubi sit, picea caligine tectus
-
nescit
et arbitrio volucrum raptatur equorum.
-
235
-
Sanguine
tum credunt in corpora summa vocato
-
Aethiopum
populos nigrum traxisse colorem;
-
tum
facta est Libye raptis umoribus aestu
-
arida,
tum nymphae passis fontesque lacusque
-
deflevere
comis; quaerit Boeotia Dircen,
-
240
-
Argos
Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;
-
nec
sortita loco distantes flumina ripas
-
tuta
manent: mediis Tanais fumavit in undis
-
Peneosque
senex Teuthranteusque Caicus
-
et
celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
-
245
-
arsurusque
iterum Xanthos flavusque Lycormas,
-
quique
recurvatis ludit Maeandros in undis,
-
Mygdoniusque
Melas et Taenarius Eurotas.
-
arsit
et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
-
Thermodonque
citus Gangesque et Phasis et Hister;
-
250
-
aestuat
Alpheos, ripae Spercheides ardent,
-
quodque
suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
-
et,
quae Maeonias celebrabant carmine ripas
-
flumineae
volucres, medio caluere Caystro;
-
Nilus
in extremum fugit perterritus orbem
-
255
-
occuluitque
caput, quod adhuc latet: ostia septem
-
pulverulenta
vacant, septem sine flumine valles.
-
fors
eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
-
Hesperiosque
amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque
-
cuique
fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
-
260
-
dissilit
omne solum, penetratque in Tartara rimis
-
lumen
et infernum terret cum coniuge regem;
-
et
mare contrahitur siccaeque est campus harenae,
-
quod
modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
-
exsistunt
montes et sparsas Cycladas augent.
-
265
-
ima
petunt pisces, nec se super aequora curvi
-
tollere
consuetas audent delphines in auras;
-
corpora
phocarum summo resupina profundo
-
exanimata
natant: ipsum quoque Nerea fama est
-
Doridaque
et natas tepidis latuisse sub antris.
-
270
-
ter
Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
-
exserere
ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
-
Alma
tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
-
inter
aquas pelagi contractosque undique fontes,
-
qui
se condiderant in opacae viscera matris,
-
275
-
sustulit
oppressos collo tenus arida vultus
-
opposuitque
manum fronti magnoque tremore
-
omnia
concutiens paulum subsedit et infra,
-
quam
solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:
-
'si
placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,
-
280
-
summe
deum? liceat periturae viribus ignis
-
igne
perire tuo clademque auctore levare!
-
vix
equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';
-
(presserat
ora vapor) 'tostos en adspice crines
-
inque
oculis tantum, tantum super ora favillae!
-
285
-
hosne
mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
-
officiique
refers, quod adunci vulnera aratri
-
rastrorumque
fero totoque exerceor anno,
-
quod
pecori frondes alimentaque mitia, fruges
-
humano
generi, vobis quoque tura ministro?
-
290
-
sed
tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
-
quid
meruit frater? cur illi tradita sorte
-
aequora
decrescunt et ab aethere longius absunt?
-
quodsi
nec fratris nec te mea gratia tangit,
-
at
caeli miserere tui! circumspice utrumque:
-
295
-
fumat
uterque polus! quos si vitiaverit ignis,
-
atria
vestra ruent! Atlas en ipse laborat
-
vixque
suis umeris candentem sustinet axem!
-
si
freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
-
in
chaos antiquum confundimur! eripe flammis,
-
300
-
si
quid adhuc superest, et rerum consule summae!'
-
Dixerat
haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
-
ulterius
potuit nec dicere plura suumque
-
rettulit
os in se propioraque manibus antra;
-
at
pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
-
305
-
qui
dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
-
interitura
gravi, summam petit arduus arcem,
-
unde
solet nubes latis inducere terris,
-
unde
movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;
-
sed
neque quas posset terris inducere nubes
-
310
-
tunc
habuit, nec quos caelo demitteret imbres:
-
intonat
et dextra libratum fulmen ab aure
-
misit
in aurigam pariterque animaque rotisque
-
expulit
et saevis conpescuit ignibus ignes.
-
consternantur
equi et saltu in contraria facto
-
315
-
colla
iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:
-
illic
frena iacent, illic temone revulsus
-
axis,
in hac radii fractarum parte rotarum
-
sparsaque
sunt late laceri vestigia currus.
-
At
Phaethon rutilos flamma populante capillos
-
320
-
volvitur
in praeceps longoque per aera tractu
-
fertur,
ut interdum de caelo stella sereno
-
etsi
non cecidit, potuit cecidisse videri.
-
quem
procul a patria diverso maximus orbe
-
excipit
Eridanus fumantiaque abluit ora.
-
325
-
Naides
Hesperiae trifida fumantia flamma
-
corpora
dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
-
HIC
. SITUS . EST . PHAETHON .
CURRUS . AURIGA . PATERNI
-
QUEM
. SI . NON . TENUIT .
MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS
-
Nam
pater obductos luctu miserabilis aegro
-
330
-
condiderat
vultus, et, si modo credimus, unum
-
isse
diem sine sole ferunt: incendia lumen
-
praebebant
aliquisque malo fuit usus in illo.
-
at
Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt
-
in
tantis dicenda malis, lugubris et amens
-
335
-
et
laniata sinus totum percensuit orbem
-
exanimesque
artus primo, mox ossa requirens
-
repperit
ossa tamen peregrina condita ripa
-
incubuitque
loco nomenque in marmore lectum
-
perfudit
lacrimis et aperto pectore fovit.
-
340
-
nec
minus Heliades fletus et, inania morti
-
munera,
dant lacrimas, et caesae pectora palmis
-
non
auditurum miseras Phaethonta querellas
-
nocte
dieque vocant adsternunturque sepulcro.
-
luna
quater iunctis inplerat cornibus orbem;
-
345
-
illae
more suo (nam morem fecerat usus)
-
plangorem
dederant: e quis Phaethusa, sororum
-
maxima,
cum vellet terra procumbere, questa est
-
deriguisse
pedes; ad quam conata venire
-
candida
Lampetie subita radice retenta est;
-
350
-
tertia,
cum crinem manibus laniare pararet,
-
avellit
frondes; haec stipite crura teneri,
-
illa
dolet fieri longos sua bracchia ramos,
-
dumque
ea mirantur, conplectitur inguina cortex
-
perque
gradus uterum pectusque umerosque manusque
-
355
-
ambit,
et exstabant tantum ora vocantia matrem.
-
quid
faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,
-
huc
eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?
-
non
satis est: truncis avellere corpora temptat
-
et
teneros manibus ramos abrumpit, at inde
-
360
-
sanguineae
manant tamquam de vulnere guttae.
-
'parce,
precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,
-
'parce,
precor: nostrum laceratur in arbore corpus
-
iamque
vale'¬cortex in verba novissima venit.
-
inde
fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
-
365
-
de
ramis electra novis, quae lucidus amnis
-
excipit
et nuribus mittit gestanda Latinis.
-
Adfuit
huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
-
qui
tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
-
mente
tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto
-
370
-
(nam
Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
-
imperio
ripas virides amnemque querellis
-
Eridanum
inplerat silvamque sororibus auctam,
-
cum
vox est tenuata viro canaeque capillos
-
dissimulant
plumae collumque a pectore longe
-
375
-
porrigitur
digitosque ligat iunctura rubentis,
-
penna
latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
-
fit
nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique
-
credit,
ut iniuste missi memor ignis ab illo;
-
stagna
petit patulosque lacus ignemque perosus
-
380
-
quae
colat elegit contraria flumina flammis.
-
Squalidus
interea genitor Phaethontis et expers
-
ipse
sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
-
esse
solet, lucemque odit seque ipse diemque
-
datque
animum in luctus et luctibus adicit iram
-
385
-
officiumque
negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi
-
sors
mea principiis fuit inrequieta, pigetque
-
actorum
sine fine mihi, sine honore laborum!
-
quilibet
alter agat portantes lumina currus!
-
si
nemo est omnesque dei non posse fatentur,
-
390
-
ipse
agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
-
orbatura
patres aliquando fulmina ponat!
-
tum
sciet ignipedum vires expertus equorum
-
non
meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'
-
Talia
dicentem circumstant omnia Solem
-
395
-
numina,
neve velit tenebras inducere rebus,
-
supplice
voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes
-
excusat
precibusque minas regaliter addit.
-
colligit
amentes et adhuc terrore paventes
-
Phoebus
equos stimuloque dolens et verbere saevit
-
400
-
(saevit
enim) natumque obiectat et inputat illis.
-
At
pater omnipotens ingentia moenia caeli
-
circuit
et, ne quid labefactum viribus ignis
-
corruat,
explorat. quae postquam firma suique
-
roboris
esse videt, terras hominumque labores
-
405
-
perspicit.
Arcadiae tamen est inpensior illi
-
cura
suae: fontesque et nondum audentia labi
-
flumina
restituit, dat terrae gramina, frondes
-
arboribus,
laesasque iubet revirescere silvas.
-
dum
redit itque frequens, in virgine Nonacrina
-
410
-
haesit,
et accepti caluere sub ossibus ignes.
-
non
erat huius opus lanam mollire trahendo
-
nec
positu variare comas; ubi fibula vestem,
-
vitta
coercuerat neglectos alba capillos;
-
et
modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
-
415
-
miles
erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
-
gratior
hac Triviae; sed nulla potentia longa est.
-
Ulterius
medio spatium sol altus habebat,
-
cum
subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
-
exuit
hic umero pharetram lentosque retendit
-
420
-
arcus
inque solo, quod texerat herba, iacebat
-
et
pictam posita pharetram cervice premebat.
-
Iuppiter
ut vidit fessam et custode vacantem,
-
'hoc
certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,
-
'aut
si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'
-
425
-
protinus
induitur faciem cultumque Dianae
-
atque
ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,
-
in
quibus es venata iugis?' de caespite virgo
-
se
levat et 'salve numen, me iudice' dixit,
-
'audiat
ipse licet, maius Iove.' ridet et audit
-
430
-
et
sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
-
nec
moderata satis nec sic a virgine danda.
-
qua
venata foret silva, narrare parantem
-
inpedit
amplexu nec se sine crimine prodit.
-
illa
quidem contra, quantum modo femina posset
-
435
-
(adspiceres
utinam, Saturnia, mitior esses),
-
illa
quidem pugnat, sed quem superare puella,
-
quisve
Iovem poterat? superum petit aethera victor
-
Iuppiter:
huic odio nemus est et conscia silva;
-
unde
pedem referens paene est oblita pharetram
-
440
-
tollere
cum telis et quem suspenderat arcum.
-
Ecce,
suo comitata choro Dictynna per altum
-
Maenalon
ingrediens et caede superba ferarum
-
adspicit
hanc visamque vocat: clamata refugit
-
et
timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
-
445
-
sed
postquam pariter nymphas incedere vidit,
-
sensit
abesse dolos numerumque accessit ad harum.
-
heu!
quam difficile est crimen non prodere vultu!
-
vix
oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
-
iuncta
deae lateri nec toto est agmine prima,
-
450
-
sed
silet et laesi dat signa rubore pudoris;
-
et,
nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
-
mille
notis culpam: nymphae sensisse feruntur.
-
orbe
resurgebant lunaria cornua nono,
-
cum
de venatu fraternis languida flammis,
-
455
-
nacta
nemus gelidum dea, quo cum murmure labens
-
ibat
et attritas versabat rivus harenas.
-
ut
loca laudavit, summas pede contigit undas;
-
his
quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:
-
nuda
superfusis tinguamus corpora lymphis!'
-
460
-
Parrhasis
erubuit; cunctae velamina ponunt;
-
una
moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,
-
qua
posita nudo patuit cum corpore crimen.
-
attonitae
manibusque uterum celare volenti
-
'i
procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'
-
465
-
Cynthia
deque suo iussit secedere coetu.
-
Senserat
hoc olim magni matrona Tonantis
-
distuleratque
graves in idonea tempora poenas.
-
causa
morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
-
indoluit
Iuno) fuerat de paelice natus.
-
470
-
quo
simul obvertit saevam cum lumine mentem,
-
'scilicet
hoc etiam restabat, adultera' dixit,
-
'ut
fecunda fores, fieretque iniuria partu
-
nota,
Iovisque mei testatum dedecus esset.
-
haud
inpune feres: adimam tibi namque figuram,
-
475
-
qua
tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'
-
dixit
et adversam prensis a fronte capillis
-
stravit
humi pronam. tendebat bracchia supplex:
-
bracchia
coeperunt nigris horrescere villis
-
curvarique
manus et aduncos crescere in unguis
-
480
-
officioque
pedum fungi laudataque quondam
-
ora
Iovi lato fieri deformia rictu.
-
neve
preces animos et verba precantia flectant,
-
posse
loqui eripitur: vox iracunda minaxque
-
plenaque
terroris rauco de gutture fertur;
-
485
-
mens
antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
-
adsiduoque
suos gemitu testata dolores
-
qualescumque
manus ad caelum et sidera tollit
-
ingratumque
Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
-
a!
quotiens, sola non ausa quiescere silva,
-
490
-
ante
domum quondamque suis erravit in agris!
-
a!
quotiens per saxa canum latratibus acta est
-
venatrixque
metu venantum territa fugit!
-
saepe
feris latuit visis, oblita quid esset,
-
ursaque
conspectos in montibus horruit ursos
-
495
-
pertimuitque
lupos, quamvis pater esset in illis.
-
Ecce
Lycaoniae proles ignara parentis,
-
Arcas
adest ter quinque fere natalibus actis;
-
dumque
feras sequitur, dum saltus eligit aptos
-
nexilibusque
plagis silvas Erymanthidas ambit,
-
500
-
incidit
in matrem, quae restitit Arcade viso
-
et
cognoscenti similis fuit: ille refugit
-
inmotosque
oculos in se sine fine tenentem
-
nescius
extimuit propiusque accedere aventi
-
vulnifico
fuerat fixurus pectora telo:
-
505
-
arcuit
omnipotens pariterque ipsosque nefasque
-
sustulit
et pariter raptos per inania vento
-
inposuit
caelo vicinaque sidera fecit.
-
Intumuit
Iuno, postquam inter sidera paelex
-
fulsit,
et ad canam descendit in aequora Tethyn
-
510
-
Oceanumque
senem, quorum reverentia movit
-
saepe
deos, causamque viae scitantibus infit:
-
'quaeritis,
aetheriis quare regina deorum
-
sedibus
huc adsim? pro me tenet altera caelum!
-
mentior,
obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
-
515
-
nuper
honoratas summo, mea vulnera, caelo
-
videritis
stellas illic, ubi circulus axem
-
ultimus
extremum spatioque brevissimus ambit.
-
et
vero quisquam Iunonem laedere nolit
-
offensamque
tremat, quae prosum sola nocendo?
-
520
-
o
ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!
-
esse
hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas
-
sontibus
inpono, sic est mea magna potestas!
-
vindicet
antiquam faciem vultusque ferinos
-
detrahat,
Argolica quod in ante Phoronide fecit
-
525
-
cur
non et pulsa ducit Iunone meoque
-
collocat
in thalamo socerumque Lycaona sumit?
-
at
vos si laesae tangit contemptus alumnae,
-
gurgite
caeruleo septem prohibete triones
-
sideraque
in caelo stupri mercede recepta
-
530
-
pellite,
ne puro tinguatur in aequore paelex!'
-
Di
maris adnuerant: habili Saturnia curru,
-
ingreditur
liquidum pavonibus aethera pictis,
-
tam
nuper pictis caeso pavonibus Argo,
-
quam
tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
-
535
-
corve
loquax, subito nigrantis versus in alas.
-
nam
fuit haec quondam niveis argentea pennis
-
ales,
ut aequaret totas sine labe columbas,
-
nec
servaturis vigili Capitolia voce
-
cederet
anseribus nec amanti flumina cycno.
-
540
-
lingua
fuit damno: lingua faciente loquaci
-
qui
color albus erat, nunc est contrarius albo
-
Pulchrior
in tota quam Larisaea Coronis
-
non
fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
-
dum
vel casta fuit vel inobservata, sed ales
-
545
-
sensit
adulterium Phoebeius, utque latentem
-
detegeret
culpam, non exorabilis index,
-
ad
dominum tendebat iter. quem garrula motis
-
consequitur
pennis, scitetur ut omnia, cornix
-
auditaque
viae causa 'non utile carpis'
-
550
-
inquit
'iter: ne sperne meae praesagia linguae!
-
quid
fuerim quid simque vide meritumque require:
-
invenies
nocuisse fidem. nam tempore quodam
-
Pallas
Ericthonium, prolem sine matre creatam,
-
clauserat
Actaeo texta de vimine cista
-
555
-
virginibusque
tribus gemino de Cecrope natis
-
et
legem dederat, sua ne secreta viderent.
-
abdita
fronde levi densa speculabar ab ulmo,
-
quid
facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
-
Pandrosos
atque Herse; timidas vocat una sorores
-
560
-
Aglauros
nodosque manu diducit, et intus
-
infantemque
vident adporrectumque draconem.
-
acta
deae refero. pro quo mihi gratia talis
-
redditur,
ut dicar tutela pulsa Minervae
-
et
ponar post noctis avem! mea poena volucres
-
565
-
admonuisse
potest, ne voce pericula quaerant.
-
at,
puto, non ultro nequiquam tale rogantem
-
me
petiit!¬ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
-
quamvis
irata est, non hoc irata negabit.
-
nam
me Phocaica clarus tellure Coroneus
-
570
-
(nota
loquor) genuit, fueramque ego regia virgo
-
divitibusque
procis (ne me contemne) petebar:
-
forma
mihi nocuit. nam cum per litora lentis
-
passibus,
ut soleo, summa spatiarer harena,
-
vidit
et incaluit pelagi deus, utque precando
-
575
-
tempora
cum blandis absumpsit inania verbis,
-
vim
parat et sequitur. fugio densumque relinquo
-
litus
et in molli nequiquam lassor harena.
-
inde
deos hominesque voco; nec contigit ullum
-
vox
mea mortalem: mota est pro virgine virgo
-
580
-
auxiliumque
tulit. tendebam bracchia caelo:
-
bracchia
coeperunt levibus nigrescere pennis;
-
reicere
ex umeris vestem molibar, at illa
-
pluma
erat inque cutem radices egerat imas;
-
plangere
nuda meis conabar pectora palmis,
-
585
-
sed
neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;
-
currebam,
nec, ut ante, pedes retinebat harena,
-
sed
summa tollebar humo; mox alta per auras
-
evehor
et data sum comes inculpata Minervae.
-
quid
tamen hoc prodest, si diro facta volucris
-
590
-
crimine
Nyctimene nostro successit honori?
-
an
quae per totam res est notissima Lesbon,
-
non
audita tibi est, patrium temerasse cubile
-
Nyctimenen?
avis illa quidem, sed conscia culpae
-
conspectum
lucemque fugit tenebrisque pudorem
-
595
-
celat
et a cunctis expellitur aethere toto.'
-
Talia
dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus
-
'sint,
precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'
-
nec
coeptum dimittit iter dominoque iacentem
-
cum
iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
-
600
-
laurea
delapsa est audito crimine amantis,
-
et
pariter vultusque deo plectrumque colorque
-
excidit,
utque animus tumida fervebat ab ira,
-
arma
adsueta capit flexumque a cornibus arcum
-
tendit
et illa suo totiens cum pectore iuncta
-
605
-
indevitato
traiecit pectora telo.
-
icta
dedit gemitum tractoque a corpore ferro
-
candida
puniceo perfudit membra cruore
-
et
dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
-
sed
peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'
-
610
-
hactenus,
et pariter vitam cum sanguine fudit;
-
corpus
inane animae frigus letale secutum est.
-
Paenitet
heu! sero poenae crudelis amantem,
-
seque,
quod audierit, quod sic exarserit, odit;
-
odit
avem, per quam crimen causamque dolendi
-
615
-
scire
coactus erat, nec non arcumque manumque
-
odit
cumque manu temeraria tela sagittas
-
conlapsamque
fovet seraque ope vincere fata
-
nititur
et medicas exercet inaniter artes.
-
quae
postquam frustra temptata rogumque parari
-
620
-
vidit
et arsuros supremis ignibus artus,
-
tum
vero gemitus (neque enim caelestia tingui
-
ora
licet lacrimis) alto de corde petitos
-
edidit,
haud aliter quam cum spectante iuvenca
-
lactentis
vituli dextra libratus ab aure
-
625
-
tempora
discussit claro cava malleus ictu.
-
ut
tamen ingratos in pectora fudit odores
-
et
dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
-
non
tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
-
semina,
sed natum flammis uteroque parentis
-
630
-
eripuit
geminique tulit Chironis in antrum,
-
sperantemque
sibi non falsae praemia linguae
-
inter
aves albas vetuit consistere corvum.
-
Semifer
interea divinae stirpis alumno
-
laetus
erat mixtoque oneri gaudebat honore;
-
635
-
ecce
venit rutilis umeros protecta capillis
-
filia
centauri, quam quondam nympha Chariclo
-
fluminis
in rapidi ripis enixa vocavit
-
Ocyroen:
non haec artes contenta paternas
-
edidicisse
fuit, fatorum arcana canebat.
-
640
-
ergo
ubi vaticinos concepit mente furores
-
incaluitque
deo, quem clausum pectore habebat,
-
adspicit
infantem 'toto' que 'salutifer orbi
-
cresce,
puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe
-
corpora
debebunt, animas tibi reddere ademptas
-
645
-
fas
erit, idque semel dis indignantibus ausus
-
posse
dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
-
eque
deo corpus fies exsangue deusque,
-
qui
modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
-
tu
quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
-
650
-
omnibus
ut maneas nascendi lege creatus,
-
posse
mori cupies, tum cum cruciabere dirae
-
sanguine
serpentis per saucia membra recepto;
-
teque
ex aeterno patientem numina mortis
-
efficient,
triplicesque deae tua fila resolvent.'
-
655
-
restabat
fatis aliquid: suspirat ab imis
-
pectoribus,
lacrimaeque genis labuntur obortae,
-
atque
ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque
-
plura
loqui, vocisque meae praecluditur usus.
-
non
fuerant artes tanti, quae numinis iram
-
660
-
contraxere
mihi: mallem nescisse futura!
-
iam
mihi subduci facies humana videtur,
-
iam
cibus herba placet, iam latis currere campis
-
impetus
est: in equam cognataque corpora vertor.
-
tota
tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'
-
665
-
talia
dicenti pars est extrema querellae
-
intellecta
parum confusaque verba fuerunt;
-
mox
nec verba quidem nec equae sonus ille videtur
-
sed
simulantis equam, parvoque in tempore certos
-
edidit
hinnitus et bracchia movit in herbas.
-
670
-
tum
digiti coeunt et quinos alligat ungues
-
perpetuo
cornu levis ungula, crescit et oris
-
et
colli spatium, longae pars maxima pallae
-
cauda
fit, utque vagi crines per colla iacebant,
-
in
dextras abiere iubas, pariterque novata est
-
675
-
et
vox et facies; nomen quoque monstra dedere.
-
Flebat
opemque tuam frustra Philyreius heros,
-
Delphice,
poscebat. nam nec rescindere magni
-
iussa
Iovis poteras, nec, si rescindere posses,
-
tunc
aderas: Elin Messeniaque arva colebas.
-
680
-
illud
erat tempus, quo te pastoria pellis
-
texit,
onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
-
alterius
dispar septenis fistula cannis.
-
dumque
amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
-
incustoditae
Pylios memorantur in agros
-
685
-
processisse
boves: videt has Atlantide Maia
-
natus
et arte sua silvis occultat abactas.
-
senserat
hoc furtum nemo nisi notus in illo
-
rure
senex; Battum vicinia tota vocabat.
-
divitis
hic saltus herbosaque pascua Nelei
-
690
-
nobiliumque
greges custos servabat equarum.
-
hunc
tenuit blandaque manu seduxit et illi
-
'quisquis
es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret
-
haec
aliquis, vidisse nega neu gratia facto
-
nulla
rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'
-
695
-
et
dedit. accepta voces has reddidit hospes:
-
'tutus
eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'
-
et
lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;
-
mox
redit et versa pariter cum voce figura
-
'rustice,
vidisti si quas hoc limite' dixit
-
700
-
'ire
boves, fer opem furtoque silentia deme!
-
iuncta
suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
-
at
senior, postquam est merces geminata, 'sub illis
-
montibus'
inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.
-
risit
Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?
-
705
-
me
mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit
-
in
durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
-
inque
nihil merito vetus est infamia saxo.
-
Hinc
se sustulerat paribus caducifer alis,
-
Munychiosque
volans agros gratamque Minervae
-
710
-
despectabat
humum cultique arbusta Lycei.
-
illa
forte die castae de more puellae
-
vertice
supposito festas in Palladis arces
-
pura
coronatis portabant sacra canistris.
-
inde
revertentes deus adspicit ales iterque
-
715
-
non
agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:
-
ut
volucris visis rapidissima miluus extis,
-
dum
timet et densi circumstant sacra ministri,
-
flectitur
in gyrum nec longius audet abire
-
spemque
suam motis avidus circumvolat alis,
-
720
-
sic
super Actaeas agilis Cyllenius arces
-
inclinat
cursus et easdem circinat auras.
-
quanto
splendidior quam cetera sidera fulget
-
Lucifer,
et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
-
tanto
virginibus praestantior omnibus Herse
-
725
-
ibat
eratque decus pompae comitumque suarum.
-
obstipuit
forma Iove natus et aethere pendens
-
non
secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
-
funda
iacit: volat illud et incandescit eundo
-
et,
quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
-
730
-
vertit
iter caeloque petit terrena relicto
-
nec
se dissimulat: tanta est fiducia formae.
-
quae
quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam
-
permulcetque
comas chlamydemque, ut pendeat apte,
-
collocat,
ut limbus totumque adpareat aurum,
-
735
-
ut
teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
-
virga
sit, ut tersis niteant talaria plantis.
-
Pars
secreta domus ebore et testudine cultos
-
tres
habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
-
Aglauros
laevum, medium possederat Herse.
-
740
-
quae
tenuit laevum, venientem prima notavit
-
Mercurium
nomenque dei scitarier ausa est
-
et
causam adventus; cui sic respondit Atlantis
-
Pleïonesque
nepos 'ego sum, qui iussa per auras
-
verba
patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
-
745
-
nec
fingam causas, tu tantum fida sorori
-
esse
velis prolisque meae matertera dici:
-
Herse
causa viae; faveas oramus amanti.'
-
adspicit
hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
-
viderat
Aglauros flavae secreta Minervae,
-
750
-
proque
ministerio magni sibi ponderis aurum
-
postulat:
interea tectis excedere cogit.
-
Vertit
ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
-
et
tanto penitus traxit suspiria motu,
-
ut
pariter pectus positamque in pectore forti
-
755
-
aegida
concuteret: subit, hanc arcana profana
-
detexisse
manu, tum cum sine matre creatam
-
Lemnicolae
stirpem contra data foedera vidit,
-
et
gratamque deo fore iam gratamque sorori
-
et
ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
-
760
-
protinus
Invidiae nigro squalentia tabo
-
tecta
petit: domus est imis in vallibus huius
-
abdita,
sole carens, non ulli pervia vento,
-
tristis
et ignavi plenissima frigoris et quae
-
igne
vacet semper, caligine semper abundet.
-
765
-
huc
ubi pervenit belli metuenda virago,
-
constitit
ante domum (neque enim succedere tectis
-
fas
habet) et postes extrema cuspide pulsat.
-
concussae
patuere fores. videt intus edentem
-
vipereas
carnes, vitiorum alimenta suorum,
-
770
-
Invidiam
visaque oculos avertit; at illa
-
surgit
humo pigre semesarumque relinquit
-
corpora
serpentum passuque incedit inerti.
-
utque
deam vidit formaque armisque decoram,
-
ingemuit
vultumque una ac suspiria duxit.
-
775
-
pallor
in ore sedet, macies in corpore toto.
-
nusquam
recta acies, livent robigine dentes,
-
pectora
felle virent, lingua est suffusa veneno;
-
risus
abest, nisi quem visi movere dolores;
-
nec
fruitur somno, vigilantibus excita curis,
-
780
-
sed
videt ingratos intabescitque videndo
-
successus
hominum carpitque et carpitur una
-
suppliciumque
suum est. quamvis tamen oderat illam,
-
talibus
adfata est breviter Tritonia dictis:
-
'infice
tabe tua natarum Cecropis unam:
-
785
-
sic
opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta
-
fugit
et inpressa tellurem reppulit hasta.
-
Illa
deam obliquo fugientem lumine cernens
-
murmura
parva dedit successurumque Minervae
-
indoluit
baculumque capit, quod spinea totum
-
790
-
vincula
cingebant, adopertaque nubibus atris,
-
quacumque
ingreditur, florentia proterit arva
-
exuritque
herbas et summa cacumina carpit
-
adflatuque
suo populos urbesque domosque
-
polluit
et tandem Tritonida conspicit arcem
-
795
-
ingeniis
opibusque et festa pace virentem
-
vixque
tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
-
sed
postquam thalamos intravit Cecrope natae,
-
iussa
facit pectusque manu ferrugine tincta
-
tangit
et hamatis praecordia sentibus inplet
-
800
-
inspiratque
nocens virus piceumque per ossa
-
dissipat
et medio spargit pulmone venenum,
-
neve
mali causae spatium per latius errent,
-
germanam
ante oculos fortunatumque sororis
-
coniugium
pulchraque deum sub imagine ponit
-
805
-
cunctaque
magna facit; quibus inritata dolore
-
Cecropis
occulto mordetur et anxia nocte
-
anxia
luce gemit lentaque miserrima tabe
-
liquitur,
et glacies incerto saucia sole,
-
felicisque
bonis non lenius uritur Herses,
-
810
-
quam
cum spinosis ignis supponitur herbis,
-
quae
neque dant flammas lentoque vapore cremantur.
-
saepe
mori voluit, ne quicquam tale videret,
-
saepe
velut crimen rigido narrare parenti;
-
denique
in adverso venientem limine sedit
-
815
-
exclusura
deum. cui blandimenta precesque
-
verbaque
iactanti mitissima 'desine!' dixit,
-
'hinc
ego me non sum nisi te motura repulso.'
-
'stemus'
ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'
-
caelestique
fores virga patefecit: at illi
-
820
-
surgere
conanti partes, quascumque sedendo
-
flectimur,
ignava nequeunt gravitate moveri:
-
illa
quidem pugnat recto se attollere trunco,
-
sed
genuum iunctura riget, frigusque per ungues
-
labitur,
et pallent amisso sanguine venae;
-
825
-
utque
malum late solet inmedicabile cancer
-
serpere
et inlaesas vitiatis addere partes,
-
sic
letalis hiems paulatim in pectora venit
-
vitalesque
vias et respiramina clausit,
-
nec
conata loqui est nec, si conata fuisset,
-
830
-
vocis
habebat iter: saxum iam colla tenebat,
-
oraque
duruerant, signumque exsangue sedebat;
-
nec
lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
-
Has
ubi verborum poenas mentisque profanae
-
cepit
Atlantiades, dictas a Pallade terras
-
835
-
linquit
et ingreditur iactatis aethera pennis.
-
sevocat
hunc genitor nec causam fassus amoris
-
'fide
minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
-
pelle
moram solitoque celer delabere cursu,
-
quaeque
tuam matrem tellus a parte sinistra
-
840
-
suspicit
(indigenae Sidonida nomine dicunt),
-
hanc
pete, quodque procul montano gramine pasci
-
armentum
regale vides, ad litora verte!'
-
dixit,
et expulsi iamdudum monte iuvenci
-
litora
iussa petunt, ubi magni filia regis
-
845
-
ludere
virginibus Tyriis comitata solebat.
-
non
bene conveniunt nec in una sede morantur
-
maiestas
et amor; sceptri gravitate relicta
-
ille
pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
-
ignibus
armata est, qui nutu concutit orbem,
-
850
-
induitur
faciem tauri mixtusque iuvencis
-
mugit
et in teneris formosus obambulat herbis.
-
quippe
color nivis est, quam nec vestigia duri
-
calcavere
pedis nec solvit aquaticus auster.
-
colla
toris exstant, armis palearia pendent,
-
855
-
cornua
vara quidem, sed quae contendere possis
-
facta
manu, puraque magis perlucida gemma.
-
nullae
in fronte minae, nec formidabile lumen:
-
pacem
vultus habet. miratur Agenore nata,
-
quod
tam formosus, quod proelia nulla minetur;
-
860
-
sed
quamvis mitem metuit contingere primo,
-
mox
adit et flores ad candida porrigit ora.
-
gaudet
amans et, dum veniat sperata voluptas,
-
oscula
dat manibus; vix iam, vix cetera differt;
-
et
nunc adludit viridique exsultat in herba,
-
865
-
nunc
latus in fulvis niveum deponit harenis;
-
paulatimque
metu dempto modo pectora praebet
-
virginea
plaudenda manu, modo cornua sertis
-
inpedienda
novis; ausa est quoque regia virgo
-
nescia,
quem premeret, tergo considere tauri,
-
870
-
cum
deus a terra siccoque a litore sensim
-
falsa
pedum primis vestigia ponit in undis;
-
inde
abit ulterius mediique per aequora ponti
-
fert
praedam: pavet haec litusque ablata relictum
-
respicit
et dextra cornum tenet, altera dorso
-
875
-
inposita
est; tremulae sinuantur flamine vestes.