Metamorphoseon
Liber V
- Dumque
ea Cephenum medio Danaeius heros
-
agmine
commemorat, fremida regalia turba
-
atria
conplentur, nec coniugialia festa
-
qui canat
est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
-
inque
repentinos convivia versa tumultus
-
adsimilare
freto possis, quod saeva quietum
-
ventorum
rabies motis exasperat undis.
-
primus in
his Phineus, belli temerarius auctor,
-
fraxineam
quatiens aeratae cuspidis hastam
-
'en' ait,
'en adsum praereptae coniugis ultor;
-
nec mihi te
pennae nec falsum versus in aurum
-
Iuppiter
eripiet!' conanti mittere Cepheus
-
'quid
facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
-
mens agit
in facinus? meritisne haec gratia tantis
-
redditur?
hac vitam servatae dote rependis?
-
quam tibi
non Perseus, verum si quaeris, ademit,
-
sed grave
Nereidum numen, sed corniger Ammon,
-
sed quae
visceribus veniebat belua ponti
-
exsaturanda
meis; illo tibi tempore rapta est,
-
quo
peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
-
exigis, ut
pereat, luctuque levabere nostro.
-
scilicet
haud satis est, quod te spectante revincta est
-
et nullam
quod opem patruus sponsusve tulisti;
-
insuper, a
quoquam quod sit servata, dolebis
-
praemiaque
eripies? quae si tibi magna videntur,
-
ex illis
scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
-
nunc sine,
qui petiit, per quem haec non orba senectus,
-
ferre, quod
et meritis et voce est pactus, eumque
-
non tibi,
sed certae praelatum intellege morti.'
-
Ille nihil
contra, sed et hunc et Persea vultu
-
alterno
spectans petat hunc ignorat an illum:
-
cunctatusque
brevi contortam viribus hastam,
-
quantas ira
dabat, nequiquam in Persea misit.
-
ut stetit
illa toro, stratis tum denique Perseus
-
exsiluit
teloque ferox inimica remisso
-
pectora
rupisset, nisi post altaria Phineus
-
isset: et
(indignum) scelerato profuit ara.
-
fronte
tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,
-
qui
postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
-
calcitrat
et positas adspergit sanguine mensas.
-
tum vero
indomitas ardescit vulgus in iras,
-
telaque
coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
-
cum genero
debere mori; sed limine tecti
-
exierat
Cepheus testatus iusque fidemque
-
hospitiique
deos, ea se prohibente moveri.
-
bellica
Pallas adest et protegit aegide fratrem
-
datque
animos.
-
Erat Indus
Athis, quem flumine Gange
-
edita
Limnaee vitreis peperisse sub undis
-
creditur,
egregius forma, quam divite cultu
-
augebat,
bis adhuc octonis integer annis,
-
indutus
chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
-
aureus;
ornabant aurata monilia collum
-
et madidos
murra curvum crinale capillos;
-
ille quidem
iaculo quamvis distantia misso
-
figere
doctus erat, sed tendere doctior arcus.
-
tum quoque
lenta manu flectentem cornua Perseus
-
stipite,
qui media positus fumabat in ara,
-
perculit et
fractis confudit in ossibus ora.
-
Hunc ubi
laudatos iactantem in sanguine vultus
-
Assyrius
vidit Lycabas, iunctissimus illi
-
et comes et
veri non dissimulator amoris,
-
postquam
exhalantem sub acerbo vulnere vitam
-
deploravit
Athin, quos ille tetenderat arcus
-
arripit et
'mecum tibi sint certamina!' dixit;
-
'nec longum
pueri fato laetabere, quo plus
-
invidiae
quam laudis habes.' haec omnia nondum
-
dixerat:
emicuit nervo penetrabile telum
-
vitatumque
tamen sinuosa veste pependit.
-
vertit in
hunc harpen spectatam caede Medusae
-
Acrisioniades
adigitque in pectus; at ille
-
iam moriens
oculis sub nocte natantibus atra
-
circumspexit
Athin seque adclinavit ad illum
-
et tulit ad
manes iunctae solacia mortis.
-
Ecce
Syenites, genitus Metione, Phorbas
-
et Libys
Amphimedon, avidi committere pugman,
-
sanguine,
quo late tellus madefacta tepebat,
-
conciderant
lapsi; surgentibus obstitit ensis,
-
alterius
costis, iugulo Phorbantis adactus.
-
At non
Actoriden Erytum, cui lata bipennis
-
telum erat,
hamato Perseus petit ense, sed altis
-
exstantem
signis multaeque in pondere massae
-
ingentem
manibus tollit cratera duabus
-
infligitque
viro; rutilum vomit ille cruorem
-
et
resupinus humum moribundo vertice pulsat.
-
inde
Semiramio Polydegmona sanguine cretum
-
Caucasiumque
Abarin Sperchionidenque Lycetum
-
intonsumque
comas Helicen Phlegyanque Clytumque
-
sternit et
exstructos morientum calcat acervos.
-
Nec Phineus
ausus concurrere comminus hosti
-
intorquet
iaculum, quod detulit error in Idan,
-
expertem
frustra belli et neutra arma secutum.
-
ille tuens
oculis inmitem Phinea torvis
-
'quandoquidem
in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
-
quem
fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'
-
iamque
remissurus tractum de corpore telum
-
sanguine
defectos cecidit conlapsus in artus.
-
Tum quoque
Cephenum post regem primus Hodites
-
ense iacet
Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
-
Hypsea
Lyncides. fuit et grandaevus in illis
-
Emathion,
aequi cultor timidusque deorum,
-
qui,
quoniam prohibent anni bellare, loquendo
-
pugnat et
incessit scelerataque devovet arma;
-
huic
Chromis amplexo tremulis altaria palmis
-
decutit
ense caput, quod protinus incidit arae
-
atque ibi
semianimi verba exsecrantia lingua
-
edidit et
medios animam exspiravit in ignes.
-
Hinc gemini
fratres Broteasque et caestibus Ammon
-
invicti,
vinci si possent caestibus enses,
-
Phinea
cecidere manu Cererisque sacerdos
-
Ampycus
albenti velatus tempora vitta,
-
tu quoque,
Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
-
sed qui,
pacis opus, citharam cum voce moveres;
-
iussus eras
celebrare dapes festumque canendo.
-
quem procul
adstantem plectrumque inbelle tenentem
-
Pedasus
inridens 'Stygiis cane cetera' dixit
-
'manibus!'
et laevo mucronem tempore fixit;
-
concidit et
digitis morientibus ille retemptat
-
fila lyrae,
casuque ferit miserabile carmen.
-
nec sinit
hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
-
raptaque de
dextro robusta repagula posti
-
ossibus
inlisit mediae cervicis, at ille
-
procubuit
terrae mactati more iuvenci.
-
demere
temptabat laevi quoque robora postis
-
Cinyphius
Pelates; temptanti dextera fixa est
-
cuspide
Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
-
haerenti
latus hausit Abas, nec corruit ille,
-
sed
retinente manum moriens e poste pependit.
-
sternitur
et Melaneus, Perseia castra secutus,
-
et
Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
-
dives agri
Dorylas, quo non possederat alter
-
latius aut
totidem tollebat turis acervos.
-
huius in
obliquo missum stetit inguine ferrum:
-
letifer
ille locus. quem postquam vulneris auctor
-
singultantem
animam et versantem lumina vidit
-
Bactrius
Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto
-
de tot
agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.
-
torquet in
hunc hastam calido de vulnere raptam
-
ultor
Abantiades; media quae nare recepta
-
cervice
exacta est in partesque eminet ambas;
-
dumque
manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
-
matre satos
una, diverso vulnere fudit:
-
nam Clytii
per utrumque gravi librata lacerto
-
fraxinus
acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
-
occidit et
Celadon Mendesius, occidit Astreus
-
matre
Palaestina dubio genitore creatus,
-
Aethionque
sagax quondam ventura videre,
-
tunc ave
deceptus falsa, regisque Thoactes
-
armiger et
caeso genitore infamis Agyrtes.
-
Plus tamen
exhausto superest; namque omnibus unum
-
opprimere
est animus, coniurata undique pugnant
-
agmina pro
causa meritum inpugnante fidemque;
-
hac pro
parte socer frustra pius et nova coniunx
-
cum
genetrice favent ululatuque atria conplent,
-
sed sonus
armorum superat gemitusque cadentum,
-
pollutosque
simul multo Bellona penates
-
sanguine
perfundit renovataque proelia miscet.
-
Circueunt
unum Phineus et mille secuti
-
Phinea:
tela volant hiberna grandine plura
-
praeter
utrumque latus praeterque et lumen et aures.
-
adplicat
hic umeros ad magnae saxa columnae
-
tutaque
terga gerens adversaque in agmina versus
-
sustinet
instantes: instabat parte sinistra
-
Chaonius
Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
-
tigris ut
auditis diversa valle duorum
-
exstimulata
fame mugitibus armentorum
-
nescit,
utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
-
sic dubius
Perseus, dextra laevane feratur,
-
Molpea
traiecti submovit vulnere cruris
-
contentusque
fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
-
sed furit
et cupiens alto dare vulnera collo
-
non
circumspectis exactum viribus ensem
-
fregit, in
extrema percussae parte columnae:
-
lamina
dissiluit dominique in gutture fixa est.
-
non tamen
ad letum causas satis illa valentes
-
plaga
dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
-
bracchia
tendentem Cyllenide confodit harpe.
-
Verum ubi
virtutem turbae succumbere vidit,
-
'auxilium'
Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'
-
dixit 'ab
hoste petam: vultus avertite vestros,
-
si quis
amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.
-
''quaere
alium, tua quem moveant miracula' dixit
-
Thescelus;
utque manu iaculum fatale parabat
-
mittere, in
hoc haesit signum de marmore gestu.
-
proximus
huic Ampyx animi plenissima magni
-
pectora
Lyncidae gladio petit: inque petendo
-
dextera
diriguit nec citra mota nec ultra est.
-
at Nileus,
qui se genitum septemplice Nilo
-
ementitus
erat, clipeo quoque flumina septem
-
argento
partim, partim caelaverat auro,
-
'adspice'
ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:
-
magna feres
tacitas solacia mortis ad umbras,
-
a tanto
cecidisse viro'; pars ultima vocis
-
in medio
suppressa sono est, adapertaque velle
-
ora loqui
credas, nec sunt ea pervia verbis.
-
increpat
hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit
-
'Gorgoneis
torpetis' Eryx. 'incurrite mecum
-
et
prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'
-
incursurus
erat: tenuit vestigia tellus,
-
inmotusque
silex armataque mansit imago.
-
Hi tamen ex
merito poenas subiere, sed unus
-
miles erat
Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
-
Gorgone
conspecta saxo concrevit oborto;
-
quem ratus
Astyages etiamnum vivere, longo
-
ense ferit:
sonuit tinnitibus ensis acutis.
-
dum stupet
Astyages, naturam traxit eandem,
-
marmoreoque
manet vultus mirantis in ore.
-
nomina
longa mora est media de plebe virorum
-
dicere: bis
centum restabant corpora pugnae,
-
Gorgone bis
centum riguerunt corpora visa.
-
Paenitet
iniusti tum denique Phinea belli;
-
sed quid
agat? simulacra videt diversa figuris
-
adgnoscitque
suos et nomine quemque vocatum
-
poscit opem
credensque parum sibi proxima tangit
-
corpora:
marmor erant; avertitur atque ita supplex
-
confessasque
manus obliquaque bracchia tendens
-
'vincis'
ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
-
saxificos
vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
-
tolle,
precor! non nos odium regnique cupido
-
conpulit ad
bellum, pro coniuge movimus arma!
-
causa fuit
meritis melior tua, tempore nostra:
-
non
cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
-
hanc animam
concede mihi, tua cetera sunto!'
-
talia
dicenti neque eum, quem voce rogabat,
-
respicere
audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
-
et possum
tribuisse et magnum est munus inerti,--
-
pone
metum!--tribuam: nullo violabere ferro.
-
quin etiam
mansura dabo monimenta per aevum,
-
inque domo
soceri semper spectabere nostri,
-
ut mea se
sponsi soletur imagine coniunx.'
-
dixit et in
partem Phorcynida transtulit illam,
-
ad quam se
trepido Phineus obverterat ore.
-
tum quoque
conanti sua vertere lumina cervix
-
deriguit,
saxoque oculorum induruit umor,
-
sed tamen
os timidum vultusque in marmore supplex
-
submissaeque
manus faciesque obnoxia mansit.
-
Victor
Abantiades patrios cum coniuge muros
-
intrat et
inmeriti vindex ultorque parentis
-
adgreditur
Proetum; nam fratre per arma fugato
-
Acrisioneas
Proetus possederat arces.
-
sed nec ope
armorum nec, quam male ceperat, arce
-
torva
colubriferi superavit lumina monstri.
-
Te tamen, o
parvae rector, Polydecta, Seriphi,
-
nec iuvenis
virtus per tot spectata labores
-
nec mala
mollierant, sed inexorabile durus
-
exerces
odium, nec iniqua finis in ira est;
-
detrectas
etiam laudem fictamque Medusae
-
arguis esse
necem. 'dabimus tibi pignora veri.
-
parcite
luminibus!' Perseus ait oraque regis
-
ore
Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
-
Hactenus
aurigenae comitem Tritonia fratri
-
se dedit;
inde cava circumdata nube Seriphon
-
deserit, a
dextra Cythno Gyaroque relictis,
-
quaque
super pontum via visa brevissima, Thebas
-
virgineumque
Helicona petit. quo monte potita
-
constitit
et doctas sic est adfata sorores:
-
'fama novi
fontis nostras pervenit ad aures,
-
dura
Medusaei quem praepetis ungula rupit.
-
is mihi
causa viae; volui mirabile factum
-
cernere;
vidi ipsum materno sanguine nasci.'
-
excipit
Uranie: 'quaecumque est causa videndi
-
has tibi,
diva, domos, animo gratissima nostro es.
-
vera tamen
fama est: est Pegasus huius origo
-
fontis' et
ad latices deduxit Pallada sacros.
-
quae mirata
diu factas pedis ictibus undas
-
silvarum
lucos circumspicit antiquarum
-
antraque et
innumeris distinctas floribus herbas
-
felicesque
vocat pariter studioque locoque
-
Mnemonidas;
quam sic adfata est una sororum:
-
'o, nisi te
virtus opera ad maiora tulisset,
-
in partem
ventura chori Tritonia nostri,
-
vera refers
meritoque probas artesque locumque,
-
et gratam
sortem, tutae modo simus, habemus.
-
sed
(vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
-
virgineas
mentes, dirusque ante ora Pyreneus
-
vertitur,
et nondum tota me mente recepi.
-
Daulida
Threicio Phoceaque milite rura
-
ceperat
ille ferox iniustaque regna tenebat;
-
templa
petebamus Parnasia: vidit euntes
-
nostraque
fallaci veneratus numina vultu
-
"Mnemonides"
(cognorat enim), "consistite" dixit
-
"nec
dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"
-
(imber
erat) "vitare meo; subiere minores
-
saepe casas
superi." dictis et tempore motae
-
adnuimusque
viro primasque intravimus aedes.
-
desierant
imbres, victoque aquilonibus austro
-
fusca
repurgato fugiebant nubila caelo:
-
inpetus ire
fuit; claudit sua tecta Pyreneus
-
vimque
parat, quam nos sumptis effugimus alis.
-
ipse
secuturo similis stetit arduus arce
-
"qua"
que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"
-
seque iacit
vecors e summae culmine turris
-
et cadit in
vultus discussisque ossibus oris
-
tundit
humum moriens scelerato sanguine tinctam.'
-
Musa
loquebatur: pennae sonuere per auras,
-
voxque
salutantum ramis veniebat ab altis.
-
suspicit et
linguae quaerit tam certa loquentes
-
unde sonent
hominemque putat Iove nata locutum;
-
ales erat.
numeroque novem sua fata querentes
-
institerant
ramis imitantes omnia picae.
-
miranti sic
orsa deae dea 'nuper et istae
-
auxerunt
volucrum victae certamine turbam.
-
Pieros has
genuit Pellaeis dives in arvis,
-
Paeonis
Euippe mater fuit; illa potentem
-
Lucinam
noviens, noviens paritura, vocavit.
-
intumuit
numero stolidarum turba sororum
-
perque tot
Haemonias et per tot Achaidas urbes
-
huc venit
et tali committit proelia voce:
-
"desinite
indoctum vana dulcedine vulgus
-
fallere;
nobiscum, si qua est fiducia vobis,
-
Thespiades,
certate, deae. nec voce, nec arte
-
vincemur
totidemque sumus: vel cedite victae
-
fonte
Medusaeo et Hyantea Aganippe,
-
vel nos
Emathiis ad Paeonas usque nivosos
-
cedemus
campis! dirimant certamina nymphae."
-
'Turpe
quidem contendere erat, sed cedere visum
-
turpius;
electae iurant per flumina nymphae
-
factaque de
vivo pressere sedilia saxo.
-
tunc sine
sorte prior quae se certare professa est,
-
bella canit
superum falsoque in honore gigantas
-
ponit et
extenuat magnorum facta deorum;
-
emissumque
ima de sede Typhoea terrae
-
caelitibus
fecisse metum cunctosque dedisse
-
terga
fugae, donec fessos Aegyptia tellus
-
ceperit et
septem discretus in ostia Nilus.
-
huc quoque
terrigenam venisse Typhoea narrat
-
et se
mentitis superos celasse figuris;
-
"duxque
gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis
-
nunc quoque
formatus Libys est cum cornibus Ammon;
-
Delius in
corvo, proles Semeleia capro,
-
fele soror
Phoebi, nivea Saturnia vacca,
-
pisce Venus
latuit, Cyllenius ibidis alis."
-
'Hactenus
ad citharam vocalia moverat ora:
-
poscimur
Aonides,--sed forsitan otia non sint,
-
nec nostris
praebere vacet tibi cantibus aures.'
-
'ne dubita
vestrumque mihi refer ordine carmen!'
-
Pallas ait
nemorisque levi consedit in umbra;
-
Musa
refert: 'dedimus summam certaminis uni;
-
surgit et
inmissos hedera collecta capillos
-
Calliope
querulas praetemptat pollice chordas
-
atque haec
percussis subiungit carmina nervis:
-
"Prima
Ceres unco glaebam dimovit aratro,
-
prima dedit
fruges alimentaque mitia terris,
-
prima dedit
leges; Cereris sunt omnia munus;
-
illa
canenda mihi est. utinam modo dicere possim
-
carmina
digna dea! certe dea carmine digna est.
-
'"Vasta
giganteis ingesta est insula membris
-
Trinacris
et magnis subiectum molibus urguet
-
aetherias
ausum sperare Typhoea sedes.
-
nititur
ille quidem pugnatque resurgere saepe,
-
dextra sed
Ausonio manus est subiecta Peloro,
-
laeva,
Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
-
degravat
Aetna caput, sub qua resupinus harenas
-
eiectat
flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
-
saepe
remoliri luctatur pondera terrae
-
oppidaque
et magnos devolvere corpore montes:
-
inde tremit
tellus, et rex pavet ipse silentum,
-
ne pateat
latoque solum retegatur hiatu
-
inmissusque
dies trepidantes terreat umbras.
-
hanc
metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
-
exierat
curruque atrorum vectus equorum
-
ambibat
Siculae cautus fundamina terrae.
-
postquam
exploratum satis est loca nulla labare
-
depositoque
metu, videt hunc Erycina vagantem
-
monte suo
residens natumque amplexa volucrem
-
'arma
manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,
-
'illa,
quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
-
inque dei
pectus celeres molire sagittas,
-
cui
triplicis cessit fortuna novissima regni.
-
tu superos
ipsumque Iovem, tu numina ponti
-
victa domas
ipsumque, regit qui numina ponti:
-
Tartara
quid cessant? cur non matrisque tuumque
-
imperium
profers? agitur pars tertia mundi,
-
et tamen in
caelo, quae iam patientia nostra est,
-
spernimur,
ac mecum vires minuuntur Amoris.
-
Pallada
nonne vides iaculatricemque Dianam
-
abscessisse
mihi? Cereris quoque filia virgo,
-
si
patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
-
at tu pro
socio, si qua est ea gratia, regno
-
iunge deam
patruo.' dixit Venus; ille pharetram
-
solvit et
arbitrio matris de mille sagittis
-
unam
seposuit, sed qua nec acutior ulla
-
nec minus
incerta est nec quae magis audiat arcus,
-
oppositoque
genu curvavit flexile cornum
-
inque cor
hamata percussit harundine Ditem.
-
'"Haud
procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
-
nomine
Pergus, aquae: non illo plura Caystros
-
carmina
cycnorum labentibus audit in undis.
-
silva
coronat aquas cingens latus omne suisque
-
frondibus
ut velo Phoebeos submovet ictus;
-
frigora
dant rami, Tyrios humus umida flores:
-
perpetuum
ver est. quo dum Proserpina luco
-
ludit et
aut violas aut candida lilia carpit,
-
dumque
puellari studio calathosque sinumque
-
inplet et
aequales certat superare legendo,
-
paene simul
visa est dilectaque raptaque Diti:
-
usque adeo
est properatus amor. dea territa maesto
-
et matrem
et comites, sed matrem saepius, ore
-
clamat, et
ut summa vestem laniarat ab ora,
-
collecti
flores tunicis cecidere remissis,
-
tantaque
simplicitas puerilibus adfuit annis,
-
haec quoque
virgineum movit iactura dolorem.
-
raptor agit
currus et nomine quemque vocando
-
exhortatur
equos, quorum per colla iubasque
-
excutit
obscura tinctas ferrugine habenas,
-
perque
lacus altos et olentia sulphure fertur
-
stagna
Palicorum rupta ferventia terra
-
et qua
Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
-
inter
inaequales posuerunt moenia portus.
-
'"Est
medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
-
quod coit
angustis inclusum cornibus aequor:
-
hic fuit, a
cuius stagnum quoque nomine dictum est,
-
inter
Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
-
gurgite
quae medio summa tenus exstitit alvo
-
adgnovitque
deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;
-
'non potes
invitae Cereris gener esse: roganda,
-
non
rapienda fuit. quodsi conponere magnis
-
parva mihi
fas est, et me dilexit Anapis;
-
exorata
tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'
-
dixit et in
partes diversas bracchia tendens
-
obstitit.
haud ultra tenuit Saturnius iram
-
terribilesque
hortatus equos in gurgitis ima
-
contortum
valido sceptrum regale lacerto
-
condidit;
icta viam tellus in Tartara fecit
-
et pronos
currus medio cratere recepit.
-
'"At
Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
-
iura sui
maerens, inconsolabile vulnus
-
mente gerit
tacita lacrimisque absumitur omnis
-
et, quarum
fuerat magnum modo numen, in illas
-
extenuatur
aquas: molliri membra videres,
-
ossa pati
flexus, ungues posuisse rigorem;
-
primaque de
tota tenuissima quaeque liquescunt,
-
caerulei
crines digitique et crura pedesque
-
(nam brevis
in gelidas membris exilibus undas
-
transitus
est); post haec umeri tergusque latusque
-
pectoraque
in tenues abeunt evanida rivos;
-
denique pro
vivo vitiatas sanguine venas
-
lympha
subit, restatque nihil, quod prendere possis.
-
'"Interea
pavidae nequiquam filia matri
-
omnibus est
terris, omni quaesita profundo.
-
illam non
udis veniens Aurora capillis
-
cessantem
vidit, non Hesperus; illa duabus
-
flammiferas
pinus manibus succendit ab Aetna
-
perque
pruinosas tulit inrequieta tenebras;
-
rursus ubi
alma dies hebetarat sidera, natam
-
solis ab
occasu solis quaerebat ad ortus.
-
fessa
labore sitim conceperat, oraque nulli
-
conluerant
fontes, cum tectam stramine vidit
-
forte casam
parvasque fores pulsavit; at inde
-
prodit anus
divamque videt lymphamque roganti
-
dulce
dedit, tosta quod texerat ante polenta.
-
dum bibit
illa datum, duri puer oris et audax
-
constitit
ante deam risitque avidamque vocavit.
-
offensa est
neque adhuc epota parte loquentem
-
cum liquido
mixta perfudit diva polenta:
-
conbibit os
maculas et, quae modo bracchia gessit,
-
crura
gerit; cauda est mutatis addita membris,
-
inque
brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
-
contrahitur,
parvaque minor mensura lacerta est.
-
mirantem
flentemque et tangere monstra parantem
-
fugit anum
latebramque petit aptumque pudori
-
nomen habet
variis stellatus corpora guttis.
-
'"Quas
dea per terras et quas erraverit undas,
-
dicere
longa mora est; quaerenti defuit orbis;
-
Sicaniam
repetit, dumque omnia lustrat eundo,
-
venit et ad
Cyanen. ea ni mutata fuisset,
-
omnia
narrasset; sed et os et lingua volenti
-
dicere non
aderant, nec, quo loqueretur, habebat;
-
signa tamen
manifesta dedit notamque parenti,
-
illo forte
loco delapsam in gurgite sacro
-
Persephones
zonam summis ostendit in undis.
-
quam simul
agnovit, tamquam tum denique raptam
-
scisset,
inornatos laniavit diva capillos
-
et repetita
suis percussit pectora palmis.
-
nescit
adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
-
ingratasque
vocat nec frugum munere dignas,
-
Trinacriam
ante alias, in qua vestigia damni
-
repperit.
ergo illic saeva vertentia glaebas
-
fregit
aratra manu, parilique irata colonos
-
ruricolasque
boves leto dedit arvaque iussit
-
fallere
depositum vitiataque semina fecit.
-
fertilitas
terrae latum vulgata per orbem
-
falsa
iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
-
et modo sol
nimius, nimius modo corripit imber;
-
sideraque
ventique nocent, avidaeque volucres
-
semina
iacta legunt; lolium tribulique fatigant
-
triticeas
messes et inexpugnabile gramen.
-
'"Tum
caput Eleis Alpheias extulit undis
-
rorantesque
comas a fronte removit ad aures
-
atque ait
'o toto quaesitae virginis orbe
-
et frugum
genetrix, inmensos siste labores
-
neve tibi
fidae violenta irascere terrae.
-
terra nihil
meruit patuitque invita rapinae,
-
nec sum pro
patria supplex: huc hospita veni.
-
Pisa mihi
patria est et ab Elide ducimus ortus,
-
Sicaniam
peregrina colo, sed gratior omni
-
haec mihi
terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
-
hanc habeo
sedem. quam tu, mitissima, serva.
-
mota loco
cur sim tantique per aequoris undas
-
advehar
Ortygiam, veniet narratibus hora
-
tempestiva
meis, cum tu curaque levata
-
et vultus
melioris eris. mihi pervia tellus
-
praebet
iter, subterque imas ablata cavernas
-
hic caput
attollo desuetaque sidera cerno.
-
ergo dum
Stygio sub terris gurgite labor,
-
visa tua
est oculis illic Proserpina nostris:
-
illa quidem
tristis neque adhuc interrita vultu,
-
sed regina
tamen, sed opaci maxima mundi,
-
sed tamen
inferni pollens matrona tyranni!'
-
Mater ad
auditas stupuit ceu saxea voces
-
attonitaeque
diu similis fuit, utque dolore
-
pulsa gravi
gravis est amentia, curribus oras
-
exit in
aetherias: ibi toto nubila vultu
-
ante Iovem
passis stetit invidiosa capillis
-
'pro' que
'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit
-
'sanguine
proque tuo: si nulla est gratia matris,
-
nata patrem
moveat, neu sit tibi cura, precamur,
-
vilior
illius, quod nostro est edita partu.
-
en quaesita
diu tandem mihi nata reperta est,
-
si reperire
vocas amittere certius, aut si
-
scire, ubi
sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
-
dummodo
reddat eam! neque enim praedone marito
-
filia digna
tua est, si iam mea filia non est.'
-
Iuppiter
excepit 'commune est pignus onusque
-
nata mihi
tecum; sed si modo nomina rebus
-
addere vera
placet, non hoc iniuria factum,
-
verum amor
est; neque erit nobis gener ille pudori,
-
tu modo,
diva, velis. ut desint cetera, quantum est
-
esse Iovis
fratrem! quid, quod nec cetera desunt
-
nec cedit
nisi sorte mihi?--sed tanta cupido
-
si tibi
discidii est, repetet Proserpina caelum,
-
lege tamen
certa, si nullos contigit illic
-
ore cibos;
nam sic Parcarum foedere cautum est.'
-
'"Dixerat,
at Cereri certum est educere natam;
-
non ita
fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
-
solverat
et, cultis dum simplex errat in hortis,
-
puniceum
curva decerpserat arbore pomum
-
sumptaque
pallenti septem de cortice grana
-
presserat
ore suo, solusque ex omnibus illud
-
Ascalaphus
vidit, quem quondam dicitur Orphne,
-
inter
Avernales haud ignotissima nymphas,
-
ex
Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
-
vidit et
indicio reditum crudelis ademit.
-
ingemuit
regina Erebi testemque profanam
-
fecit avem
sparsumque caput Phlegethontide lympha
-
in rostrum
et plumas et grandia lumina vertit.
-
ille sibi
ablatus fulvis amicitur in alis
-
inque caput
crescit longosque reflectitur ungues
-
vixque
movet natas per inertia bracchia pennas
-
foedaque
fit volucris, venturi nuntia luctus,
-
ignavus
bubo, dirum mortalibus omen.
-
'"Hic
tamen indicio poenam linguaque videri
-
commeruisse
potest; vobis, Acheloides, unde
-
pluma
pedesque avium, cum virginis ora geratis?
-
an quia,
cum legeret vernos Proserpina flores,
-
in comitum
numero, doctae Sirenes, eratis?
-
quam
postquam toto frustra quaesistis in orbe,
-
protinus,
et vestram sentirent aequora curam,
-
posse super
fluctus alarum insistere remis
-
optastis
facilesque deos habuistis et artus
-
vidistis
vestros subitis flavescere pennis.
-
ne tamen
ille canor mulcendas natus ad aures
-
tantaque
dos oris linguae deperderet usum,
-
virginei
vultus et vox humana remansit.
-
'"At
medius fratrisque sui maestaeque sororis
-
Iuppiter ex
aequo volventem dividit annum:
-
nunc dea,
regnorum numen commune duorum,
-
cum matre
est totidem, totidem cum coniuge menses.
-
vertitur
extemplo facies et mentis et oris;
-
nam modo
quae poterat Diti quoque maesta videri,
-
laeta deae
frons est, ut sol, qui tectus aquosis
-
nubibus
ante fuit, victis e nubibus exit.
-
'"Exigit
alma Ceres nata secura recepta,
-
quae tibi
causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
-
conticuere
undae, quarum dea sustulit alto
-
fonte caput
viridesque manu siccata capillos
-
fluminis
Elei veteres narravit amores.
-
'pars ego
nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit
-
'una fui,
nec me studiosius altera saltus
-
legit nec
posuit studiosius altera casses.
-
sed quamvis
formae numquam mihi fama petita est,
-
quamvis
fortis eram, formosae nomen habebam,
-
nec mea me
facies nimium laudata iuvabat,
-
quaque
aliae gaudere solent, ego rustica dote
-
corporis
erubui crimenque placere putavi.
-
lassa
revertebar (memini) Stymphalide silva;
-
aestus
erat, magnumque labor geminaverat aestum:
-
invenio
sine vertice aquas, sine murmure euntes,
-
perspicuas
ad humum, per quas numerabilis alte
-
calculus
omnis erat, quas tu vix ire putares.
-
cana
salicta dabant nutritaque populus unda
-
sponte sua
natas ripis declivibus umbras.
-
accessi
primumque pedis vestigia tinxi,
-
poplite
deinde tenus; neque eo contenta, recingor
-
molliaque
inpono salici velamina curvae
-
nudaque
mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
-
mille modis
labens excussaque bracchia iacto,
-
nescio quod
medio sensi sub gurgite murmur
-
territaque
insisto propioris margine ripae.
-
"quo
properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,
-
"quo
properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
-
sicut eram,
fugio sine vestibus (altera vestes
-
ripa meas
habuit): tanto magis instat et ardet,
-
et quia
nuda fui, sum visa paratior illi.
-
sic ego
currebam, sic me ferus ille premebat,
-
ut fugere
accipitrem penna trepidante columbae,
-
ut solet
accipiter trepidas urguere columbas.
-
usque sub
Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
-
Maenaliosque
sinus gelidumque Erymanthon et Elin
-
currere
sustinui, nec me velocior ille;
-
sed
tolerare diu cursus ego viribus inpar
-
non
poteram, longi patiens erat ille laboris.
-
per tamen
et campos, per opertos arbore montes,
-
saxa quoque
et rupes et, qua via nulla, cucurri.
-
sol erat a
tergo: vidi praecedere longam
-
ante pedes
umbram, nisi si timor illa videbat;
-
sed certe
sonitusque pedum terrebat et ingens
-
crinales
vittas adflabat anhelitus oris.
-
fessa
labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam
-
"armigerae,
Diana, tuae, cui saepe dedisti
-
ferre tuos
arcus inclusaque tela pharetra!"
-
mota dea
est spissisque ferens e nubibus unam
-
me super
iniecit: lustrat caligine tectam
-
amnis et
ignarus circum cava nubila quaerit
-
bisque
locum, quo me dea texerat, inscius ambit
-
et bis "io
Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"
-
quid mihi
tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
-
si qua
lupos audit circum stabula alta frementes,
-
aut lepori,
qui vepre latens hostilia cernit
-
ora canum
nullosque audet dare corpore motus?
-
non tamen
abscedit; neque enim vestigia cernit
-
longius
ulla pedum: servat nubemque locumque.
-
occupat
obsessos sudor mihi frigidus artus,
-
caeruleaeque
cadunt toto de corpore guttae,
-
quaque
pedem movi, manat lacus, eque capillis
-
ros cadit,
et citius, quam nunc tibi facta renarro,
-
in latices
mutor. sed enim cognoscit amatas
-
amnis aquas
positoque viri, quod sumpserat, ore
-
vertitur in
proprias, et se mihi misceat, undas.
-
Delia rupit
humum, caecisque ego mersa cavernis
-
advehor
Ortygiam, quae me cognomine divae
-
grata meae
superas eduxit prima sub auras.'
-
'"Hac
Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
-
curribus
admovit frenisque coercuit ora
-
et medium
caeli terraeque per aera vecta est
-
atque levem
currum Tritonida misit in urbem
-
Triptolemo
partimque rudi data semina iussit
-
spargere
humo, partim post tempora longa recultae.
-
iam super
Europen sublimis et Asida terram
-
vectus erat
iuvenis: Scythicas advertitur oras.
-
rex ibi
Lyncus erat; regis subit ille penates.
-
qua veniat,
causamque viae nomenque rogatus
-
et patriam,
'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;
-
Triptolemus
nomen; veni nec puppe per undas,
-
nec pede
per terras: patuit mihi pervius aether.
-
dona fero
Cereris, latos quae sparsa per agros
-
frugiferas
messes alimentaque mitia reddant.'
-
barbarus
invidit tantique ut muneris auctor
-
ipse sit,
hospitio recipit somnoque gravatum
-
adgreditur
ferro: conantem figere pectus
-
lynca Ceres
fecit rursusque per aera iussit
-
Mopsopium
iuvenem sacros agitare iugales."
-
'Finierat
doctos e nobis maxima cantus;
-
at nymphae
vicisse deas Helicona colentes
-
concordi
dixere sono: convicia victae
-
cum
iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis
-
supplicium
meruisse parum est maledictaque culpae
-
additis et
non est patientia libera nobis,
-
ibimus in
poenas et, qua vocat ira, sequemur."
-
rident
Emathides spernuntque minacia verba,
-
conantesque
loqui et magno clamore protervas
-
intentare
manus pennas exire per ungues
-
adspexere
suos, operiri bracchia plumis,
-
alteraque
alterius rigido concrescere rostro
-
ora videt
volucresque novas accedere silvis;
-
dumque
volunt plangi, per bracchia mota levatae
-
aere
pendebant, nemorum convicia, picae.
-
Nunc quoque
in alitibus facundia prisca remansit
-
raucaque
garrulitas studiumque inmane loquendi.'