Metamorphoseon
Liber VII
- Iamque
fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
-
perpetuaque
trahens inopem sub nocte senectam
-
Phineus
visus erat, iuvenesque Aquilone creati
-
virgineas
volucres miseri senis ore fugarant,
-
multaque
perpessi claro sub Iasone tandem
-
contigerant
rapidas limosi Phasidos undas.
-
dumque
adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
-
lexque
datur Minyis magnorum horrenda laborum,
-
concipit
interea validos Aeetias ignes
-
et luctata
diu, postquam ratione furorem
-
vincere non
poterat, 'frustra, Medea, repugnas:
-
nescio quis
deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
-
aut aliquid
certe simile huic, quod amare vocatur.
-
nam cur
iussa patris nimium mihi dura videntur?
-
sunt quoque
dura nimis! cur, quem modo denique vidi,
-
ne pereat,
timeo? quae tanti causa timoris?
-
excute
virgineo conceptas pectore flammas,
-
si potes,
infelix! si possem, sanior essem!
-
sed trahit
invitam nova vis, aliudque cupido,
-
mens aliud
suadet: video meliora proboque,
-
deteriora
sequor. quid in hospite, regia virgo,
-
ureris et
thalamos alieni concipis orbis?
-
haec quoque
terra potest, quod ames, dare. vivat an ille
-
occidat, in
dis est. vivat tamen! idque precari
-
vel sine
amore licet: quid enim commisit Iason?
-
quem, nisi
crudelem, non tangat Iasonis aetas
-
et genus et
virtus? quem non, ut cetera desint,
-
ore movere
potest? certe mea pectora movit.
-
at nisi
opem tulero, taurorum adflabitur ore
-
concurretque
suae segeti, tellure creatis
-
hostibus,
aut avido dabitur fera praeda draconi.
-
hoc ego si
patiar, tum me de tigride natam,
-
tum ferrum
et scopulos gestare in corde fatebor!
-
cur non et
specto pereuntem oculosque videndo
-
conscelero?
cur non tauros exhortor in illum
-
terrigenasque
feros insopitumque draconem?
-
di meliora
velint! quamquam non ista precanda,
-
sed
facienda mihi.--prodamne ego regna parentis,
-
atque ope
nescio quis servabitur advena nostra,
-
ut per me
sospes sine me det lintea ventis
-
virque sit
alterius, poenae Medea relinquar?
-
si facere
hoc aliamve potest praeponere nobis,
-
occidat
ingratus! sed non is vultus in illo,
-
non ea
nobilitas animo est, ea gratia formae,
-
ut timeam
fraudem meritique oblivia nostri.
-
et dabit
ante fidem, cogamque in foedera testes
-
esse deos.
quid tuta times? accingere et omnem
-
pelle
moram: tibi se semper debebit Iason,
-
te face
sollemni iunget sibi perque Pelasgas
-
servatrix
urbes matrum celebrabere turba.
-
ergo ego
germanam fratremque patremque deosque
-
et natale
solum ventis ablata relinquam?
-
nempe pater
saevus, nempe est mea barbara tellus,
-
frater
adhuc infans; stant mecum vota sororis,
-
maximus
intra me deus est! non magna relinquam,
-
magna
sequar: titulum servatae pubis Achivae
-
notitiamque
soli melioris et oppida, quorum
-
hic quoque
fama viget, cultusque artesque locorum,
-
quemque ego
cum rebus, quas totus possidet orbis,
-
Aesoniden
mutasse velim, quo coniuge felix
-
et dis cara
ferar et vertice sidera tangam.
-
quid, quod
nescio qui mediis concurrere in undis
-
dicuntur
montes ratibusque inimica Charybdis
-
nunc
sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
-
Scylla
rapax canibus Siculo latrare profundo?
-
nempe
tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
-
per freta
longa ferar; nihil illum amplexa verebor
-
aut, siquid
metuam, metuam de coniuge solo.--
-
coniugiumne
putas speciosaque nomina culpae
-
inponis,
Medea, tuae?--quin adspice, quantum
-
adgrediare
nefas, et, dum licet, effuge crimen!'
-
dixit, et
ante oculos rectum pietasque pudorque
-
constiterant,
et victa dabat iam terga Cupido.
-
Ibat ad
antiquas Hecates Perseidos aras,
-
quas nemus
umbrosum secretaque silva tegebat,
-
et iam
fortis erat, pulsusque recesserat ardor,
-
cum videt
Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
-
erubuere
genae, totoque recanduit ore,
-
utque solet
ventis alimenta adsumere, quaeque
-
parva sub
inducta latuit scintilla favilla
-
crescere et
in veteres agitata resurgere vires,
-
sic iam
lenis amor, iam quem languere putares,
-
ut vidit
iuvenem, specie praesentis inarsit.
-
et casu
solito formosior Aesone natus
-
illa luce
fuit: posses ignoscere amanti.
-
spectat et
in vultu veluti tum denique viso
-
lumina fixa
tenet nec se mortalia demens
-
ora videre
putat nec se declinat ab illo;
-
ut vero
coepitque loqui dextramque prehendit
-
hospes et
auxilium submissa voce rogavit
-
promisitque
torum, lacrimis ait illa profusis:
-
'quid
faciam, video: nec me ignorantia veri
-
decipiet,
sed amor. servabere munere nostro,
-
servatus
promissa dato!' per sacra triformis
-
ille deae
lucoque foret quod numen in illo
-
perque
patrem soceri cernentem cuncta futuri
-
eventusque
suos et tanta pericula iurat:
-
creditus
accepit cantatas protinus herbas
-
edidicitque
usum laetusque in tecta recessit.
-
Postera
depulerat stellas Aurora micantes:
-
conveniunt
populi sacrum Mavortis in arvum
-
consistuntque
iugis; medio rex ipse resedit
-
agmine
purpureus sceptroque insignis eburno.
-
ecce
adamanteis Vulcanum naribus efflant
-
aeripedes
tauri, tactaeque vaporibus herbae
-
ardent,
utque solent pleni resonare camini,
-
aut ubi
terrena silices fornace soluti
-
concipiunt
ignem liquidarum adspergine aquarum,
-
pectora sic
intus clausas volventia flammas
-
gutturaque
usta sonant; tamen illis Aesone natus
-
obvius it.
vertere truces venientis ad ora
-
terribiles
vultus praefixaque cornua ferro
-
pulvereumque
solum pede pulsavere bisulco
-
fumificisque
locum mugitibus inpleverunt.
-
deriguere
metu Minyae; subit ille nec ignes
-
sentit
anhelatos (tantum medicamina possunt!)
-
pendulaque
audaci mulcet palearia dextra
-
suppositosque
iugo pondus grave cogit aratri
-
ducere et
insuetum ferro proscindere campum:
-
mirantur
Colchi, Minyae clamoribus augent
-
adiciuntque
animos. galea tum sumit aena
-
vipereos
dentes et aratos spargit in agros.
-
semina
mollit humus valido praetincta veneno,
-
et crescunt
fiuntque sati nova corpora dentes,
-
utque
hominis speciem materna sumit in alvo
-
perque suos
intus numeros conponitur infans
-
nec nisi
maturus communes exit in auras,
-
sic, ubi
visceribus gravidae telluris imago
-
effecta est
hominis, feto consurgit in arvo,
-
quodque
magis mirum est, simul edita concutit arma.
-
quos ubi
viderunt praeacutae cuspidis hastas
-
in caput
Haemonii iuvenis torquere parantis,
-
demisere
metu vultumque animumque Pelasgi;
-
ipsa quoque
extimuit, quae tutum fecerat illum.
-
utque peti
vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
-
palluit et
subito sine sanguine frigida sedit,
-
neve parum
valeant a se data gramina, carmen
-
auxiliare
canit secretasque advocat artes.
-
ille gravem
medios silicem iaculatus in hostes
-
a se
depulsum Martem convertit in ipsos:
-
terrigenae
pereunt per mutua vulnera fratres
-
civilique
cadunt acie. gratantur Achivi
-
victoremque
tenent avidisque amplexibus haerent.
-
tu quoque
victorem conplecti, barbara, velles:
-
obstitit
incepto pudor, at conplexa fuisses,
-
sed te, ne
faceres, tenuit reverentia famae.
-
quod licet,
adfectu tacito laetaris agisque
-
carminibus
grates et dis auctoribus horum.
-
Pervigilem
superest herbis sopire draconem,
-
qui crista
linguisque tribus praesignis et uncis
-
dentibus
horrendus custos erat arboris aureae.
-
hunc
postquam sparsit Lethaei gramine suci
-
verbaque
ter dixit placidos facientia somnos,
-
quae mare
turbatum, quae concita flumina sistunt,
-
somnus in
ignotos oculos sibi venit, et auro
-
heros
Aesonius potitur spolioque superbus
-
muneris
auctorem secum, spolia altera, portans
-
victor
Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
-
Haemoniae
matres pro gnatis dona receptis
-
grandaevique
ferunt patres congestaque flamma
-
tura
liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
-
victima
vota cadit, sed abest gratantibus Aeson
-
iam propior
leto fessusque senilibus annis,
-
cum sic
Aesonides: 'o cui debere salutem
-
confiteor,
coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
-
excessitque
fidem meritorum summa tuorum,
-
si tamen
hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)
-
deme meis
annis et demptos adde parenti!'
-
nec tenuit
lacrimas: mota est pietate rogantis,
-
dissimilemque
animum subiit Aeeta relictus;
-
nec tamen
adfectus talis confessa 'quod' inquit
-
'excidit
ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
-
posse tuae
videor spatium transcribere vitae?
-
nec sinat
hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,
-
quod petis,
experiar maius dare munus, Iason.
-
arte mea
soceri longum temptabimus aevum,
-
non annis
revocare tuis, modo diva triformis
-
adiuvet et
praesens ingentibus adnuat ausis.'
-
Tres
aberant noctes, ut cornua tota coirent
-
efficerentque
orbem; postquam plenissima fulsit
-
ac solida
terras spectavit imagine luna,
-
egreditur
tectis vestes induta recinctas,
-
nuda pedem,
nudos umeris infusa capillos,
-
fertque
vagos mediae per muta silentia noctis
-
incomitata
gradus: homines volucresque ferasque
-
solverat
alta quies, nullo cum murmure saepes,
-
inmotaeque
silent frondes, silet umidus aer,
-
sidera sola
micant: ad quae sua bracchia tendens
-
ter se
convertit, ter sumptis flumine crinem
-
inroravit
aquis ternisque ululatibus ora
-
solvit et
in dura submisso poplite terra
-
'Nox' ait
'arcanis fidissima, quaeque diurnis
-
aurea cum
luna succeditis ignibus astra,
-
tuque,
triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
-
adiutrixque
venis cantusque artisque magorum,
-
quaeque
magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
-
auraeque et
venti montesque amnesque lacusque,
-
dique omnes
nemorum, dique omnes noctis adeste,
-
quorum ope,
cum volui, ripis mirantibus amnes
-
in fontes
rediere suos, concussaque sisto,
-
stantia
concutio cantu freta, nubila pello
-
nubilaque
induco, ventos abigoque vocoque,
-
vipereas
rumpo verbis et carmine fauces,
-
vivaque
saxa sua convulsaque robora terra
-
et silvas
moveo iubeoque tremescere montis
-
et mugire
solum manesque exire sepulcris!
-
te quoque,
Luna, traho, quamvis Temesaea labores
-
aera tuos
minuant; currus quoque carmine nostro
-
pallet avi,
pallet nostris Aurora venenis!
-
vos mihi
taurorum flammas hebetastis et unco
-
inpatiens
oneris collum pressistis aratro,
-
vos
serpentigenis in se fera bella dedistis
-
custodemque
rudem somni sopistis et aurum
-
vindice
decepto Graias misistis in urbes:
-
nunc opus
est sucis, per quos renovata senectus
-
in florem
redeat primosque recolligat annos,
-
et dabitis.
neque enim micuerunt sidera frustra,
-
nec frustra
volucrum tractus cervice draconum
-
currus
adest.' aderat demissus ab aethere currus.
-
quo simul
adscendit frenataque colla draconum
-
permulsit
manibusque leves agitavit habenas,
-
sublimis
rapitur subiectaque Thessala Tempe
-
despicit et
certis regionibus adplicat angues:
-
et quas
Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
-
Othrysque
Pindusque et Pindo maior Olympus,
-
perspicit
et placitas partim radice revellit,
-
partim
succidit curvamine falcis aenae.
-
multa
quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
-
multa
quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
-
nec non
Peneos nec non Spercheides undae
-
contribuere
aliquid iuncosaque litora Boebes;
-
carpsit et
Euboica vivax Anthedone gramen,
-
nondum
mutato vulgatum corpore Glauci.
-
Et iam nona
dies curru pennisque draconum
-
nonaque nox
omnes lustrantem viderat agros,
-
cum rediit;
neque erant tacti nisi odore dracones,
-
et tamen
annosae pellem posuere senectae.
-
constitit
adveniens citra limenque foresque
-
et tantum
caelo tegitur refugitque viriles
-
contactus,
statuitque aras de caespite binas,
-
dexteriore
Hecates, ast laeva parte Iuventae.
-
has ubi
verbenis silvaque incinxit agresti,
-
haud procul
egesta scrobibus tellure duabus
-
sacra facit
cultrosque in guttura velleris atri
-
conicit et
patulas perfundit sanguine fossas;
-
tum super
invergens liquidi carchesia mellis
-
alteraque
invergens tepidi carchesia lactis,
-
verba simul
fudit terrenaque numina civit
-
umbrarumque
rogat rapta cum coniuge regem,
-
ne
properent artus anima fraudare senili.
-
Quos ubi
placavit precibusque et murmure longo,
-
Aesonis
effetum proferri corpus ad auras
-
iussit et
in plenos resolutum carmine somnos
-
exanimi
similem stratis porrexit in herbis.
-
hinc procul
Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
-
et monet
arcanis oculos removere profanos.
-
diffugiunt
iussi; passis Medea capillis
-
bacchantum
ritu flagrantis circuit aras
-
multifidasque
faces in fossa sanguinis atra
-
tinguit et
infectas geminis accendit in aris
-
terque
senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
-
Interea
validum posito medicamen aeno
-
fervet et
exsultat spumisque tumentibus albet.
-
illic
Haemonia radices valle resectas
-
seminaque
floresque et sucos incoquit atros;
-
adicit
extremo lapides Oriente petitos
-
et quas
Oceani refluum mare lavit harenas;
-
addit et
exceptas luna pernocte pruinas
-
et strigis
infamis ipsis cum carnibus alas
-
inque virum
soliti vultus mutare ferinos
-
ambigui
prosecta lupi; nec defuit illis
-
squamea
Cinyphii tenuis membrana chelydri
-
vivacisque
iecur cervi; quibus insuper addit
-
ova
caputque novem cornicis saecula passae.
-
his et
mille aliis postquam sine nomine rebus
-
propositum
instruxit mortali barbara maius,
-
arenti ramo
iampridem mitis olivae
-
omnia
confudit summisque inmiscuit ima.
-
ecce vetus
calido versatus stipes aeno
-
fit viridis
primo nec longo tempore frondes
-
induit et
subito gravidis oneratur olivis:
-
at
quacumque cavo spumas eiecit aeno
-
ignis et in
terram guttae cecidere calentes,
-
vernat
humus, floresque et mollia pabula surgunt.
-
quae simul
ac vidit, stricto Medea recludit
-
ense senis
iugulum veteremque exire cruorem
-
passa
replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
-
aut ore
acceptos aut vulnere, barba comaeque
-
canitie
posita nigrum rapuere colorem,
-
pulsa fugit
macies, abeunt pallorque situsque,
-
adiectoque
cavae supplentur corpore rugae,
-
membraque
luxuriant: Aeson miratur et olim
-
ante quater
denos hunc se reminiscitur annos.
-
Viderat ex
alto tanti miracula monstri
-
Liber et
admonitus, iuvenes nutricibus annos
-
posse suis
reddi, capit hoc a Colchide munus.
-
Neve doli
cessent, odium cum coniuge falsum
-
Phasias
adsimulat Peliaeque ad limina supplex
-
confugit;
atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
-
excipiunt
natae; quas tempore callida parvo
-
Colchis
amicitiae mendacis imagine cepit,
-
dumque
refert inter meritorum maxima demptos
-
Aesonis
esse situs atque hac in parte moratur,
-
spes est
virginibus Pelia subiecta creatis,
-
arte suum
parili revirescere posse parentem,
-
idque
petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
-
illa brevi
spatio silet et dubitare videtur
-
suspenditque
animos ficta gravitate rogantum.
-
mox ubi
pollicita est, 'quo sit fiducia maior
-
muneris
huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est
-
dux gregis
inter oves, agnus medicamine fiet.'
-
protinus
innumeris effetus laniger annis
-
attrahitur
flexo circum cava tempora cornu;
-
cuius ut
Haemonio marcentia guttura cultro
-
fodit et
exiguo maculavit sanguine ferrum,
-
membra
simul pecudis validosque venefica sucos
-
mergit in
aere cavo: minuunt ea corporis artus
-
cornuaque
exurunt nec non cum cornibus annos,
-
et tener
auditur medio balatus aeno:
-
nec mora,
balatum mirantibus exsilit agnus
-
lascivitque
fuga lactantiaque ubera quaerit.
-
Obstipuere
satae Pelia, promissaque postquam
-
exhibuere
fidem, tum vero inpensius instant.
-
ter iuga
Phoebus equis in Hibero flumine mersis
-
dempserat
et quarta radiantia nocte micabant
-
sidera, cum
rapido fallax Aeetias igni
-
imponit
purum laticem et sine viribus herbas.
-
iamque neci
similis resoluto corpore regem
-
et cum rege
suo custodes somnus habebat,
-
quem
dederant cantus magicaeque potentia linguae;
-
intrarant
iussae cum Colchide limina natae
-
ambierantque
torum: 'quid nunc dubitatis inertes?
-
stringite'
ait 'gladios veteremque haurite crurorem,
-
ut repleam
vacuas iuvenali sanguine venas!
-
in manibus
vestris vita est aetasque parentis:
-
si pietas
ulla est nec spes agitatis inanis,
-
officium
praestate patri telisque senectam
-
exigite, et
saniem coniecto emittite ferro!'
-
his, ut
quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
-
et, ne sit
scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
-
ulla suos
spectare potest, oculosque reflectunt,
-
caecaque
dant saevis aversae vulnera dextris.
-
ille cruore
fluens, cubito tamen adlevat artus,
-
semilacerque
toro temptat consurgere, et inter
-
tot medius
gladios pallentia bracchia tendens
-
'quid
facitis, gnatae? quid vos in fata parentis
-
armat?'
ait: cecidere illis animique manusque;
-
plura
locuturo cum verbis guttura Colchis
-
abstulit et
calidis laniatum mersit in undis.
-
Quod nisi
pennatis serpentibus isset in auras,
-
non exempta
foret poenae: fugit alta superque
-
Pelion
umbrosum, Philyreia tecta, superque
-
Othryn et
eventu veteris loca nota Cerambi:
-
hic ope
nympharum sublatus in aera pennis,
-
cum gravis
infuso tellus foret obruta ponto,
-
Deucalioneas
effugit inobrutus undas.
-
Aeoliam
Pitanen a laeva parte relinquit
-
factaque de
saxo longi simulacra draconis
-
Idaeumque
nemus, quo nati furta, iuvencum,
-
occuluit
Liber falsi sub imagine cervi,
-
quaque
pater Corythi parva tumulatus harena est,
-
et quos
Maera novo latratu terruit agros,
-
Eurypylique
urbem, qua Coae cornua matres
-
gesserunt
tum, cum discederet Herculis agmen,
-
Phoebeamque
Rhodon et Ialysios Telchinas,
-
quorum
oculos ipso vitiantes omnia visu
-
Iuppiter
exosus fraternis subdidit undis;
-
transit et
antiquae Cartheia moenia Ceae,
-
qua pater
Alcidamas placidam de corpore natae
-
miraturus
erat nasci potuisse columbam.
-
inde lacus
Hyries videt et Cycneia Tempe,
-
quae
subitus celebravit olor: nam Phylius illic
-
imperio
pueri volucrisque ferumque leonem
-
tradiderat
domitos; taurum quoque vincere iussus
-
vicerat et
spreto totiens iratus amore
-
praemia
poscenti taurum suprema negabat;
-
ille
indignatus 'cupies dare' dixit et alto
-
desiluit
saxo; cuncti cecidisse putabant:
-
factus olor
niveis pendebat in aere pennis;
-
at genetrix
Hyrie, servati nescia, flendo
-
delicuit
stagnumque suo de nomine fecit.
-
adiacet his
Pleuron, in qua trepidantibus alis
-
Ophias
effugit natorum vulnera Combe;
-
inde
Calaureae Letoidos adspicit arva
-
in volucrem
versi cum coniuge conscia regis.
-
dextera
Cyllene est, in qua cum matre Menephron
-
concubiturus
erat saevarum more ferarum;
-
Cephison
procul hinc deflentem fata nepotis
-
respicit in
tumidam phocen ab Apolline versi
-
Eumelique
domum lugentis in aere natum.
-
Tandem
vipereis Ephyren Pirenida pennis
-
contigit:
hic aevo veteres mortalia primo
-
corpora
vulgarunt pluvialibus edita fungis.
-
sed
postquam Colchis arsit nova nupta venenis
-
flagrantemque
domum regis mare vidit utrumque,
-
sanguine
natorum perfunditur inpius ensis,
-
ultaque se
male mater Iasonis effugit arma.
-
hinc
Titaniacis ablata draconibus intrat
-
Palladias
arces, quae te, iustissima Phene,
-
teque,
senex Peripha, pariter videre volantes
-
innixamque
novis neptem Polypemonis alis.
-
excipit
hanc Aegeus facto damnandus in uno,
-
nec satis
hospitium est, thalami quoque foedere iungit.
-
Iamque
aderat Theseus, proles ignara parenti,
-
qui virtute
sua bimarem pacaverat Isthmon:
-
huius in
exitium miscet Medea, quod olim
-
attulerat
secum Scythicis aconiton ab oris.
-
illud
Echidnaeae memorant e dentibus ortum
-
esse canis:
specus est tenebroso caecus hiatu,
-
est via
declivis, per quam Tirynthius heros
-
restantem
contraque diem radiosque micantes
-
obliquantem
oculos nexis adamante catenis
-
Cerberon
abstraxit, rabida qui concitus ira
-
inplevit
pariter ternis latratibus auras
-
et sparsit
virides spumis albentibus agros;
-
has
concresse putant nactasque alimenta feracis
-
fecundique
soli vires cepisse nocendi;
-
quae quia
nascuntur dura vivacia caute,
-
agrestes
aconita vocant. ea coniugis astu
-
ipse parens
Aegeus nato porrexit ut hosti.
-
sumpserat
ignara Theseus data pocula dextra,
-
cum pater
in capulo gladii cognovit eburno
-
signa sui
generis facinusque excussit ab ore.
-
effugit
illa necem nebulis per carmina motis;
-
At genitor,
quamquam laetatur sospite nato,
-
attonitus
tamen est, ingens discrimine parvo
-
committi
potuisse nefas: fovet ignibus aras
-
muneribusque
deos inplet, feriuntque secures
-
colla
torosa boum vinctorum cornua vittis.
-
nullus
Erecthidis fertur celebratior illo
-
inluxisse
dies: agitant convivia patres
-
et medium
vulgus nec non et carmina vino
-
ingenium
faciente canunt: 'te, maxime Theseu,
-
mirata est
Marathon Cretaei sanguine tauri,
-
quodque
suis securus arat Cromyona colonus,
-
munus
opusque tuum est; tellus Epidauria per te
-
clavigeram
vidit Vulcani occumbere prolem,
-
vidit et
inmitem Cephisias ora Procrusten,
-
Cercyonis
letum vidit Cerealis Eleusin.
-
occidit
ille Sinis magnis male viribus usus,
-
qui poterat
curvare trabes et agebat ab alto
-
ad terram
late sparsuras corpora pinus.
-
tutus ad
Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
-
conposito
Scirone patet, sparsisque latronis
-
terra negat
sedem, sedem negat ossibus unda;
-
quae
iactata diu fertur durasse vetustas
-
in
scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
-
si titulos
annosque tuos numerare velimus,
-
facta
prement annos. pro te, fortissime, vota
-
publica
suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'
-
consonat
adsensu populi precibusque faventum
-
regia, nec
tota tristis locus ullus in urbe est.
-
Nec tamen
(usque adeo nulla est sincera voluptas,
-
sollicitumque
aliquid laetis intervenit) Aegeus
-
gaudia
percepit nato secura recepto:
-
bella parat
Minos; qui quamquam milite, quamquam
-
classe
valet, patria tamen est firmissimus ira
-
Androgeique
necem iustis ulciscitur armis.
-
ante tamen
bello vires adquirit amicas,
-
quaque
potens habitus volucri freta classe pererrat:
-
hinc
Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
-
(promissis
Anaphen, regna Astypaleia bello);
-
hinc
humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
-
florentemque
thymo Syron planamque Seriphon
-
marmoreamque
Paron, quamque inpia prodidit Arne
-
Siphnon et
accepto, quod avara poposcerat, auro
-
mutata est
in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
-
nigra
pedes, nigris velata monedula pennis.
-
At non
Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
-
et Gyaros
nitidaeque ferax Peparethos olivae
-
Cnosiacas
iuvere rates; latere inde sinistro
-
Oenopiam
Minos petit, Aeacideia regna:
-
Oenopiam
veteres adpellavere, sed ipse
-
Aeacus
Aeginam genetricis nomine dixit.
-
turba ruit
tantaeque virum cognoscere famae
-
expetit;
occurrunt illi Telamonque minorque
-
quam
Telamon Peleus et proles tertia Phocus;
-
ipse quoque
egreditur tardus gravitate senili
-
Aeacus et,
quae sit veniendi causa, requirit.
-
admonitus
patrii luctus suspirat et illi
-
dicta
refert rector populorum talia centum:
-
'arma iuves
oro pro gnato sumpta piaeque
-
pars sis
militiae; tumulo solacia posco.'
-
huic
Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi
-
non
facienda meae; neque enim coniunctior ulla
-
Cecropidis
est hac tellus: ea foedera nobis.'
-
tristis
abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'
-
dixit et
utilius bellum putat esse minari
-
quam gerere
atque suas ibi praeconsumere vires.
-
classis ab
Oenopiis etiamnum Lyctia muris
-
spectari
poterat, cum pleno concita velo
-
Attica
puppis adest in portusque intrat amicos,
-
quae
Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
-
Aeacidae
longo iuvenes post tempore visum
-
agnovere
tamen Cephalum dextrasque dedere
-
inque
patris duxere domum: spectabilis heros
-
et veteris
retinens etiamnum pignora formae
-
ingreditur
ramumque tenens popularis olivae
-
a dextra
laevaque duos aetate minores
-
maior
habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
-
Postquam
congressus primi sua verba tulerunt,
-
Cecropidae
Cephalus peragit mandata rogatque
-
auxilium
foedusque refert et iura parentum,
-
imperiumque
peti totius Achaidos addit.
-
sic ubi
mandatam iuvit facundia causam,
-
Aeacus, in
capulo sceptri nitente sinistra,
-
'ne petite
auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,
-
nec dubie
vires, quas haec habet insula, vestras
-
ducite, et
(o maneat rerum status iste mearum!)
-
robora non
desunt; superat mihi miles et hoc est,
-
gratia dis,
felix et inexcusabile tempus.'
-
'immo ita
sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto
-
urbs' ait;
'adveniens equidem modo gaudia cepi,
-
cum tam
pulchra mihi, tam par aetate iuventus
-
obvia
processit; multos tamen inde requiro,
-
quos
quondam vidi vestra prius urbe receptus.'
-
Aeacus
ingemuit tristique ita voce locutus:
-
'flebile
principium melior fortuna secuta est;
-
hanc utinam
possem vobis memorare sine illo!
-
ordine nunc
repetam, neu longa ambage morer vos,
-
ossa
cinisque iacent, memori quos mente requiris,
-
et quota
pars illi rerum periere mearum!
-
dira lues
ira populis Iunonis iniquae
-
incidit
exosae dictas a paelice terras.
-
dum visum
mortale malum tantaeque latebat
-
causa
nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
-
exitium
superabat opem, quae victa iacebat.
-
principio
caelum spissa caligine terras
-
pressit et
ignavos inclusit nubibus aestus;
-
dumque
quater iunctis explevit cornibus orbem
-
Luna,
quater plenum tenuata retexuit orbem,
-
letiferis
calidi spirarunt aestibus austri.
-
constat et
in fontis vitium venisse lacusque,
-
miliaque
incultos serpentum multa per agros
-
errasse
atque suis fluvios temerasse venenis.
-
strage
canum primo volucrumque oviumque boumque
-
inque feris
subiti deprensa potentia morbi.
-
concidere
infelix validos miratur arator
-
inter opus
tauros medioque recumbere sulco;
-
lanigeris
gregibus balatus dantibus aegros
-
sponte sua
lanaeque cadunt et corpora tabent;
-
acer equus
quondam magnaeque in pulvere famae
-
degenerat
palmas veterumque oblitus honorum
-
ad praesepe
gemit leto moriturus inerti.
-
non aper
irasci meminit, non fidere cursu
-
cerva nec
armentis incurrere fortibus ursi.
-
omnia
languor habet: silvisque agrisque viisque
-
corpora
foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
-
mira
loquar: non illa canes avidaeque volucres,
-
non cani
tetigere lupi; dilapsa liquescunt
-
adflatuque
nocent et agunt contagia late.
-
'Pervenit
ad miseros damno graviore colonos
-
pestis et
in magnae dominatur moenibus urbis.
-
viscera
torrentur primo, flammaeque latentis
-
indicium
rubor est et ductus anhelitus; igni
-
aspera
lingua tumet, tepidisque arentia ventis
-
ora patent,
auraeque graves captantur hiatu.
-
non
stratum, non ulla pati velamina possunt,
-
nuda sed in
terra ponunt praecordia, nec fit
-
corpus humo
gelidum, sed humus de corpore fervet.
-
nec
moderator adest, inque ipsos saeva medentes
-
erumpit
clades, obsuntque auctoribus artes;
-
quo propior
quisque est servitque fidelius aegro,
-
in partem
leti citius venit, utque salutis
-
spes abiit
finemque vident in funere morbi,
-
indulgent
animis et nulla, quid utile, cura est:
-
utile enim
nihil est. passim positoque pudore
-
fontibus et
fluviis puteisque capacibus haerent,
-
nec sitis
est exstincta prius quam vita bibendo.
-
inde graves
multi nequeunt consurgere et ipsis
-
inmoriuntur
aquis, aliquis tamen haurit et illas;
-
tantaque
sunt miseris invisi taedia lecti,
-
prosiliunt
aut, si prohibent consistere vires,
-
corpora
devolvunt in humum fugiuntque penates
-
quisque
suos, sua cuique domus funesta videtur,
-
et quia
causa latet, locus est in crimine; partim
-
semianimes
errare viis, dum stare valebant,
-
adspiceres,
flentes alios terraque iacentes
-
lassaque
versantes supremo lumina motu;
-
membraque
pendentis tendunt ad sidera caeli,
-
hic illic,
ubi mors deprenderat, exhalantes.
-
'Quid mihi
tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
-
ut vitam
odissem et cuperem pars esse meorum?
-
quo se
cumque acies oculorum flexerat, illic
-
vulgus erat
stratum, veluti cum putria motis
-
poma cadunt
ramis agitataque ilice glandes.
-
templa
vides contra gradibus sublimia longis:
-
Iuppiter
illa tenet. quis non altaribus illis
-
inrita tura
dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
-
pro gnato
genitor dum verba precantia dicit,
-
non
exoratis animam finivit in aris,
-
inque manu
turis pars inconsumpta reperta est!
-
admoti
quotiens templis, dum vota sacerdos
-
concipit et
fundit durum inter cornua vinum,
-
haud
exspectato ceciderunt vulnere tauri!
-
ipse ego
sacra Iovi pro me patriaque tribusque
-
cum facerem
natis, mugitus victima diros
-
edidit et
subito conlapsa sine ictibus ullis
-
exiguo
tinxit subiectos sanguine cultros.
-
exta quoque
aegra notas veri monitusque deorum
-
perdiderant:
tristes penetrant ad viscera morbi.
-
ante sacros
vidi proiecta cadavera postes,
-
ante ipsas,
quo mors foret invidiosior, aras.
-
pars animam
laqueo claudunt mortisque timorem
-
morte
fugant ultroque vocant venientia fata.
-
corpora
missa neci nullis de more feruntur
-
funeribus
(neque enim capiebant funera portae):
-
aut
inhumata premunt terras aut dantur in altos
-
indotata
rogos; et iam reverentia nulla est,
-
deque rogis
pugnant alienisque ignibus ardent.
-
qui
lacriment, desunt, indefletaeque vagantur
-
natorumque
patrumque animae iuvenumque senumque,
-
nec locus
in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
-
Attonitus
tanto miserarum turbine rerum,
-
"Iuppiter
o!" dixi, "si te non falsa loquuntur
-
dicta sub
amplexus Aeginae Asopidos isse,
-
nec te,
magne pater, nostri pudet esse parentem,
-
aut mihi
redde meos aut me quoque conde sepulcro!"
-
ille notam
fulgore dedit tonitruque secundo.
-
"accipio
sintque ista precor felicia mentis
-
signa
tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."
-
forte fuit
iuxta patulis rarissima ramis
-
sacra Iovi
quercus de semine Dodonaeo;
-
hic nos
frugilegas adspeximus agmine longo
-
grande onus
exiguo formicas ore gerentes
-
rugosoque
suum servantes cortice callem;
-
dum numerum
miror, "totidem, pater optime," dixi,
-
"tu
mihi da cives et inania moenia supple!"
-
intremuit
ramisque sonum sine flamine motis
-
alta dedit
quercus: pavido mihi membra timore
-
horruerant,
stabantque comae; tamen oscula terrae
-
roboribusque
dedi, nec me sperare fatebar;
-
sperabam
tamen atque animo mea vota fovebam.
-
nox subit,
et curis exercita corpora somnus
-
occupat:
ante oculos eadem mihi quercus adesse
-
et ramis
totidem totidemque animalia ramis
-
ferre suis
visa est pariterque tremescere motu
-
graniferumque
agmen subiectis spargere in arvis;
-
crescere
desubito et maius maiusque videri
-
ac se
tollere humo rectoque adsistere trunco
-
et maciem
numerumque pedum nigrumque colorem
-
ponere et
humanam membris inducere formam.
-
somnus
abit: damno vigilans mea visa querorque
-
in superis
opis esse nihil; at in aedibus ingens
-
murmur
erat, vocesque hominum exaudire videbar
-
iam mihi
desuetas; dum suspicor has quoque somni
-
esse, venit
Telamon properus foribusque reclusis
-
"speque
fideque, pater", dixit "maiora videbis:
-
egredere!"
egredior, qualesque in imagine somni
-
visus eram
vidisse viros, ex ordine tales
-
adspicio
noscoque: adeunt regemque salutant.
-
vota Iovi
solvo populisque recentibus urbem
-
partior et
vacuos priscis cultoribus agros,
-
Myrmidonasque
voco nec origine nomina fraudo.
-
corpora
vidisti; mores, quos ante gerebant,
-
nunc quoque
habent: parcum genus est patiensque laborum
-
quaesitique
tenax et quod quaesita reservet.
-
hi te ad
bella pares annis animisque sequentur,
-
cum primum
qui te feliciter attulit eurus'
-
(eurus enim
attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'
-
Talibus
atque aliis longum sermonibus illi
-
inplevere
diem; lucis pars ultima mensae
-
est data,
nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,
-
flabat
adhuc eurus redituraque vela tenebat:
-
ad Cephalum
Pallante sati, cui grandior aetas,
-
ad regem
Cephalus simul et Pallante creati
-
conveniunt,
sed adhuc regem sopor altus habebat.
-
excipit
Aeacides illos in limine Phocus;
-
nam Telamon
fraterque viros ad bella legebant.
-
Phocus in
interius spatium pulchrosque recessus
-
Cecropidas
ducit, cum quis simul ipse resedit.
-
adspicit
Aeoliden ignota ex arbore factum
-
ferre manu
iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
-
pauca prius
mediis sermonibus ille locutus
-
'sum
nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;
-
qua tamen e
silva teneas hastile recisum,
-
iamdudum
dubito: certe si fraxinus esset,
-
fulva
colore foret; si cornus, nodus inesset.
-
unde sit,
ignoro, sed non formosius isto
-
viderunt
oculi telum iaculabile nostri.'
-
excipit
Actaeis e fratribus alter et 'usum
-
maiorem
specie mirabere' dixit 'in isto.
-
consequitur,
quodcumque petit, fortunaque missum
-
non regit,
et revolat nullo referente cruentum.'
-
tum vero
iuvenis Nereius omnia quaerit,
-
cur sit et
unde datum, quis tanti muneris auctor.
-
quae petit,
ille refert, sed enim narrare pudori est,
-
qua tulerit
mercede; silet tactusque dolore
-
coniugis
amissae lacrimis ita fatur obortis:
-
'hoc me,
nate dea, (quis possit credere?) telum
-
flere facit
facietque diu, si vivere nobis
-
fata diu
dederint; hoc me cum coniuge cara
-
perdidit:
hoc utinam caruissem munere semper!
-
'Procris
erat, si forte magis pervenit ad aures
-
Orithyia
tuas, raptae soror Orithyiae,
-
si faciem
moresque velis conferre duarum,
-
dignior
ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,
-
hanc mihi
iunxit amor: felix dicebar eramque;
-
non ita dis
visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
-
alter
agebatur post sacra iugalia mensis,
-
cum me
cornigeris tendentem retia cervis
-
vertice de
summo semper florentis Hymetti
-
lutea mane
videt pulsis Aurora tenebris
-
invitumque
rapit. liceat mihi vera referre
-
pace deae:
quod sit roseo spectabilis ore,
-
quod teneat
lucis, teneat confinia noctis,
-
nectareis
quod alatur aquis, ego Procrin amabam;
-
pectore
Procris erat, Procris mihi semper in ore.
-
sacra tori
coitusque novos thalamosque recentes
-
primaque
deserti referebam foedera lecti:
-
mota dea
est et "siste tuas, ingrate, querellas;
-
Procrin
habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,
-
non
habuisse voles." meque illi irata remisit.
-
cum redeo
mecumque deae memorata retracto,
-
esse metus
coepit, ne iura iugalia coniunx
-
non bene
servasset: facies aetasque iubebat
-
credere
adulterium, prohibebant credere mores;
-
sed tamen
afueram, sed et haec erat, unde redibam,
-
criminis
exemplum, sed cuncta timemus amantes.
-
quaerere,
quod doleam, statuo donisque pudicam
-
sollicitare
fidem; favet huic Aurora timori
-
inmutatque
meam (videor sensisse) figuram.
-
Palladias
ineo non cognoscendus Athenas
-
ingrediorque
domum; culpa domus ipsa carebat
-
castaque
signa dabat dominoque erat anxia rapto:
-
vix aditus
per mille dolos ad Erecthida factus.
-
ut vidi,
obstipui meditataque paene reliqui
-
temptamenta
fide; male me, quin vera faterer,
-
continui,
male, quin, et oportuit, oscula ferrem.
-
tristis
erat (sed nulla tamen formosior illa
-
esse potest
tristi) desiderioque dolebat
-
coniugis
abrepti: tu collige, qualis in illa,
-
Phoce,
decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!
-
quid
referam, quotiens temptamina nostra pudici
-
reppulerint
mores, quotiens "ego" dixerit "uni
-
servor;
ubicumque est, uni mea gaudia servo."
-
cui non
ista fide satis experientia sano
-
magna
foret? non sum contentus et in mea pugno
-
vulnera,
dum census dare me pro nocte loquendo
-
muneraque
augendo tandem dubitare coegi.
-
exclamo
male victor: "adest, mala, fictus adulter!
-
verus eram
coniunx! me, perfida, teste teneris."
-
illa nihil;
tacito tantummodo victa pudore
-
insidiosa
malo cum coniuge limina fugit;
-
offensaque
mei genus omne perosa virorum
-
montibus
errabat, studiis operata Dianae.
-
tum mihi
deserto violentior ignis ad ossa
-
pervenit:
orabam veniam et peccasse fatebar
-
et potuisse
datis simili succumbere culpae
-
me quoque
muneribus, si munera tanta darentur.
-
haec mihi
confesso, laesum prius ulta pudorem,
-
redditur et
dulces concorditer exigit annos;
-
dat mihi
praeterea, tamquam se parva dedisset
-
dona, canem
munus; quem cum sua traderet illi
-
Cynthia,
"currendo superabit" dixerat "omnes."
-
dat simul
et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
-
muneris
alterius quae sit fortuna, requiris?
-
accipe
mirandum: novitate movebere facti!
-
'Carmina
Laiades non intellecta priorum
-
solverat
ingeniis, et praecipitata iacebat
-
inmemor
ambagum vates obscura suarum:
-
protinus
Aoniis inmittitur altera Thebis
-
[scilicet
alma Themis nec talia linquit inulta!]
-
pestis, et
exitio multi pecorumque suoque
-
rurigenae
pavere feram; vicina iuventus
-
venimus et
latos indagine cinximus agros.
-
illa levi
velox superabat retia saltu
-
summaque
transibat postarum lina plagarum:
-
copula
detrahitur canibus, quas illa sequentes
-
effugit et
coetum non segnior alite ludit.
-
poscor et
ipse meum consensu Laelapa magno
-
(muneris
hoc nomen): iamdudum vincula pugnat
-
exuere ipse
sibi colloque morantia tendit.
-
vix bene
missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
-
scire;
pedum calidus vestigia pulvis habebat,
-
ipse oculis
ereptus erat: non ocior illo
-
hasta nec
excussae contorto verbere glandes
-
nec
Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
-
collis apex
medii subiectis inminet arvis:
-
tollor eo
capioque novi spectacula cursus,
-
quo modo
deprendi, modo se subducere ab ipso
-
vulnere
visa fera est; nec limite callida recto
-
in
spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
-
et redit in
gyrum, ne sit suus inpetus hosti:
-
inminet hic
sequiturque parem similisque tenenti
-
non tenet
et vanos exercet in aera morsus.
-
ad iaculi
vertebar opem; quod dextera librat
-
dum mea,
dum digitos amentis addere tempto,
-
lumina
deflexi. revocataque rursus eodem
-
rettuleram:
medio (mirum) duo marmora campo
-
adspicio;
fugere hoc, illud captare putares.
-
scilicet
invictos ambo certamine cursus
-
esse deus
voluit, si quis deus adfuit illis.'
-
hactenus,
et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'
-
Phocus ait;
iaculi sic crimina reddidit ille:
-
'Gaudia
principium nostri sunt, Phoce, doloris:
-
illa prius
referam. iuvat o meminisse beati
-
temporis,
Aeacide, quo primos rite per annos
-
coniuge
eram felix, felix erat illa marito.
-
mutua cura
duos et amor socialis habebat,
-
nec Iovis
illa meo thalamos praeferret amori,
-
nec me quae
caperet, non si Venus ipsa veniret,
-
ulla erat;
aequales urebant pectora flammae.
-
sole fere
radiis feriente cacumina primis
-
venatum in
silvas iuvenaliter ire solebam
-
nec mecum
famuli nec equi nec naribus acres
-
ire canes
nec lina sequi nodosa solebant:
-
tutus eram
iaculo; sed cum satiata ferinae
-
dextera
caedis erat, repetebam frigus et umbras
-
et quae de
gelidis exibat vallibus aura:
-
aura
petebatur medio mihi lenis in aestu,
-
auram
exspectabam, requies erat illa labori.
-
"aura"
(recordor enim), "venias" cantare solebam,
-
"meque
iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
-
utque
facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"
-
forsitan
addiderim (sic me mea fata trahebant),
-
blanditias
plures et "tu mihi magna voluptas"
-
dicere sim
solitus, "tu me reficisque fovesque,
-
tu facis,
ut silvas, ut amem loca sola: meoque
-
spiritus
iste tuus semper captatur ab ore."
-
vocibus
ambiguis deceptam praebuit aurem
-
nescio quis
nomenque aurae tam saepe vocatum
-
esse putat
nymphae: nympham mihi credit amari.
-
criminis
extemplo ficti temerarius index
-
Procrin
adit linguaque refert audita susurra.
-
credula res
amor est: subito conlapsa dolore,
-
ut mihi
narratur, cecidit; longoque refecta
-
tempore se
miseram, se fati dixit iniqui
-
deque fide
questa est et crimine concita vano,
-
quod nihil
est, metuit, metuit sine corpore nomen
-
et dolet
infelix veluti de paelice vera.
-
saepe tamen
dubitat speratque miserrima falli
-
indiciique
fidem negat et, nisi viderit ipsa,
-
damnatura
sui non est delicta mariti.
-
postera
depulerant Aurorae lumina noctem:
-
egredior
silvamque peto victorque per herbas
-
"aura,
veni" dixi "nostroque medere labori!"
-
et subito
gemitus inter mea verba videbar
-
nescio quos
audisse; "veni" tamen "optima!" dicens
-
fronde
levem rursus strepitum faciente caduca
-
sum ratus
esse feram telumque volatile misi:
-
Procris
erat medioque tenens in pectore vulnus
-
"ei
mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae
-
coniugis,
ad vocem praeceps amensque cucurri.
-
semianimem
et sparsas foedantem sanguine vestes
-
et sua (me
miserum!) de vulnere dona trahentem
-
invenio
corpusque meo mihi carius ulnis
-
mollibus
attollo scissaque a pectore veste
-
vulnera
saeva ligo conorque inhibere cruorem
-
neu me
morte sua sceleratum deserat, oro.
-
viribus
illa carens et iam moribunda coegit
-
haec se
pauca loqui: "per nostri foedera lecti
-
perque deos
supplex oro superosque meosque,
-
per si quid
merui de te bene perque manentem
-
nunc
quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,
-
ne thalamis
Auram patiare innubere nostris!"
-
dixit, et
errorem tum denique nominis esse
-
et sensi et
docui. sed quid docuisse iuvabat?
-
labitur, et
parvae fugiunt cum sanguine vires,
-
dumque
aliquid spectare potest, me spectat et in me
-
infelicem
animam nostroque exhalat in ore;
-
sed vultu
meliore mori secura videtur.'
-
Flentibus
haec lacrimans heros memorabat, et ecce
-
Aeacus
ingreditur duplici cum prole novoque
-
milite;
quem Cephalus cum fortibus accipit armis.