Metamorphoseon
Liber VIII
- Iam
nitidum retegente diem noctisque fugante
-
tempora
Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
-
nubila:
dant placidi cursum redeuntibus Austri
-
Aeacidis
Cephaloque; quibus feliciter acti
-
ante
exspectatum portus tenuere petitos.
-
interea
Minos Lelegeia litora vastat
-
praetemptatque
sui vires Mavortis in urbe
-
Alcathoi,
quam Nisus habet, cui splendidus ostro
-
inter
honoratos medioque in vertice canos
-
crinis
inhaerebat, magni fiducia regni.
-
Sexta
resurgebant orientis cornua lunae,
-
et pendebat
adhuc belli fortuna, diuque
-
inter
utrumque volat dubiis Victoria pennis.
-
regia
turris erat vocalibus addita muris,
-
in quibus
auratam proles Letoia fertur
-
deposuisse
lyram: saxo sonus eius inhaesit.
-
saepe illuc
solita est ascendere filia Nisi
-
et petere
exiguo resonantia saxa lapillo,
-
tum cum pax
esset; bello quoque saepe solebat
-
spectare ex
illa rigidi certamina Martis,
-
iamque mora
belli procerum quoque nomina norat
-
armaque
equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
-
noverat
ante alios faciem ducis Europaei,
-
plus etiam,
quam nosse sat est: hac iudice Minos,
-
seu caput
abdiderat cristata casside pennis,
-
in galea
formosus erat; seu sumpserat aere
-
fulgentem
clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
-
torserat
adductis hastilia lenta lacertis:
-
laudabat
virgo iunctam cum viribus artem;
-
inposito
calamo patulos sinuaverat arcus:
-
sic Phoebum
sumptis iurabat stare sagittis;
-
cum vero
faciem dempto nudaverat aere
-
purpureusque
albi stratis insignia pictis
-
terga
premebat equi spumantiaque ora regebat,
-
vix sua,
vix sanae virgo Niseia compos
-
mentis
erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
-
quaeque
manu premeret, felicia frena vocabat.
-
impetus est
illi, liceat modo, ferre per agmen
-
virgineos
hostile gradus, est impetus illi
-
turribus e
summis in Cnosia mittere corpus
-
castra vel
aeratas hosti recludere portas,
-
vel siquid
Minos aliud velit. utque sedebat
-
candida
Dictaei spectans tentoria regis,
-
'laeter,'
ait 'doleamne geri lacrimabile bellum,
-
in dubio
est; doleo, quod Minos hostis amanti est.
-
sed nisi
bella forent, numquam mihi cognitus esset!
-
me tamen
accepta poterat deponere bellum
-
obside: me
comitem, me pacis pignus haberet.
-
si quae te
peperit, talis, pulcherrime regum,
-
qualis es
ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
-
o ego ter
felix, si pennis lapsa per auras
-
Cnosiaci
possem castris insistere regis
-
fassaque me
flammasque meas, qua dote, rogarem,
-
vellet emi,
tantum patrias ne posceret arces!
-
nam pereant
potius sperata cubilia, quam sim
-
proditione
potens!Æquamvis saepe utile vinci
-
victoris
placidi fecit clementia multis.
-
iusta gerit
certe pro nato bella perempto:
-
et causaque
valet causamque tuentibus armis.
-
at, puto,
vincemur; qui si manet exitus urbem,
-
cur suus
haec illi reseret mea moenia Mavors
-
et non
noster amor? melius sine caede moraque
-
inpensaque
sui poterit superare cruoris.
-
non metuam
certe, ne quis tua pectora, Minos,
-
vulneret
inprudens: quis enim tam durus, ut in te
-
derigere
inmitem non inscius audeat hastam?
-
coepta
placent, et stat sententia tradere mecum
-
dotalem
patriam finemque inponere bello;
-
verum velle
parum est! aditus custodia servat,
-
claustraque
portarum genitor tenet: hunc ego solum
-
infelix
timeo, solus mea vota moratur.
-
di
facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
-
est deus:
ignavis precibus Fortuna repugnat.
-
altera
iamdudum succensa cupidine tanto
-
perdere
gauderet, quodcumque obstaret amori.
-
et cur ulla
foret me fortior? ire per ignes
-
et gladios
ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
-
aut gladiis
opus est, opus est mihi crine paterno.
-
illa mihi
est auro pretiosior, illa beatam
-
purpura me
votique mei factura potentem.'
-
Talia
dicenti curarum maxima nutrix
-
nox
intervenit, tenebrisque audacia crevit.
-
prima quies
aderat, qua curis fessa diurnis
-
pectora
somnus habet: thalamos taciturna paternos
-
intrat et
(heu facinus!) fatali nata parentem
-
crine suum
spoliat praedaque potita nefanda
-
per medios
hostes (meriti fiducia tanta est)
-
pervenit ad
regem; quem sic adfata paventem est:
-
'suasit
amor facinus: proles ego regia Nisi
-
Scylla tibi
trado patriaeque meosque penates;
-
praemia
nulla peto nisi te: cape pignus amoris
-
purpureum
crinem nec me nunc tradere crinem,
-
sed patrium
tibi crede caput!' scelerataque dextra
-
munera
porrexit; Minos porrecta refugit
-
turbatusque
novi respondit imagine facti:
-
'di te
summoveant, o nostri infamia saecli,
-
orbe suo,
tellusque tibi pontusque negetur!
-
certe ego
non patiar Iovis incunabula, Creten,
-
qui meus
est orbis, tantum contingere monstrum.'
-
Dixit, et
ut leges captis iustissimus auctor
-
hostibus
inposuit, classis retinacula solvi
-
iussit et
aeratas impelli remige puppes.
-
Scylla
freto postquam deductas nare carinas
-
nec
praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
-
consumptis
precibus violentam transit in iram
-
intendensque
manus passis furibunda capillis
-
'quo fugis'
exclamat 'meritorum auctore relicta,
-
o patriae
praelate meae, praelate parenti?
-
quo fugis,
inmitis, cuius victoria nostrum
-
et scelus
et meritum est? nec te data munera, nec te
-
noster amor
movit, nec quod spes omnis in unum
-
te mea
congesta est? nam quo deserta revertar?
-
in patriam?
superata iacet! sed finge manere:
-
proditione
mea clausa est mihi! patris ad ora?
-
quem tibi
donavi? cives odere merentem,
-
finitimi
exemplum metuunt: exponimur orbae
-
terrarum,
nobis ut Crete sola pateret.
-
hac quoque
si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
-
non
genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
-
Armeniae
tigres austroque agitata Charybdis.
-
Nec Iove tu
natus, nec mater imagine tauri
-
ducta tua
est: generis falsa est ea fabula! verus,
-
[et ferus
et captus nullius amore iuvencae]
-
qui te
progenuit, taurus fuit. exige poenas,
-
Nise pater!
gaudete malis, modo prodita, nostris,
-
moenia!
nam, fateor, merui et sum digna perire.
-
sed tamen
ex illis aliquis, quos impia laesi,
-
me perimat!
cur, qui vicisti crimine nostro,
-
insequeris
crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,
-
officium
tibi sit! te vere coniuge digna est,
-
quae torvum
ligno decepit adultera taurum
-
discordemque
utero fetum tulit. ecquid ad aures
-
perveniunt
mea dicta tuas, an inania venti
-
verba
ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
-
iam iam
Pasiphaen non est mirabile taurum
-
praeposuisse
tibi: tu plus feritatis habebas.
-
me miseram!
properare iubet! divulsaque remis
-
unda sonat,
mecumque simul mea terra recedit.
-
nil agis, o
frustra meritorum oblite meorum:
-
insequar
invitum puppimque amplexa recurvam
-
per freta
longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis
-
consequiturque
rates faciente cupidine vires
-
Cnosiacaeque
haeret comes invidiosa carinae.
-
quam pater
ut vidit (nam iam pendebat in aura
-
et modo
factus erat fulvis haliaeetus alis),
-
ibat, ut
haerentem rostro laceraret adunco;
-
illa metu
puppim dimisit, et aura cadentem
-
sustinuisse
levis, ne tangeret aequora, visa est.
-
pluma subit
palmis: in avem mutata vocatur
-
Ciris et a
tonso est hoc nomen adepta capillo.
-
Vota Iovi
Minos taurorum corpora centum
-
solvit, ut
egressus ratibus Curetida terram
-
contigit,
et spoliis decorata est regia fixis.
-
creverat
obprobrium generis, foedumque patebat
-
matris
adulterium monstri novitate biformis;
-
destinat
hunc Minos thalamo removere pudorem
-
multiplicique
domo caecisque includere tectis.
-
Daedalus
ingenio fabrae celeberrimus artis
-
ponit opus
turbatque notas et lumina flexum
-
ducit in
errorem variarum ambage viarum.
-
non secus
ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
-
ludit et
ambiguo lapsu refluitque fluitque
-
occurrensque
sibi venturas aspicit undas
-
et nunc ad
fontes, nunc ad mare versus apertum
-
incertas
exercet aquas: ita Daedalus implet
-
innumeras
errore vias vixque ipse reverti
-
ad limen
potuit: tanta est fallacia tecti.
-
Quo
postquam geminam tauri iuvenisque figuram
-
clausit, et
Actaeo bis pastum sanguine monstrum
-
tertia sors
annis domuit repetita novenis,
-
utque ope
virginea nullis iterata priorum
-
ianua
difficilis filo est inventa relecto,
-
protinus
Aegides rapta Minoide Diam
-
vela dedit
comitemque suam crudelis in illo
-
litore
destituit; desertae et multa querenti
-
amplexus et
opem Liber tulit, utque perenni
-
sidere
clara foret, sumptam de fronte coronam
-
inmisit
caelo: tenues volat illa per auras
-
dumque
volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes
-
consistuntque
loco specie remanente coronae,
-
qui medius
Nixique genu est Anguemque tenentis.
-
Daedalus
interea Creten longumque perosus
-
exilium
tactusque loci natalis amore
-
clausus
erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
-
obstruat:
et caelum certe patet; ibimus illac:
-
omnia
possideat, non possidet aera Minos.'
-
dixit et
ignotas animum dimittit in artes
-
naturamque
novat. nam ponit in ordine pennas
-
a minima
coeptas, longam breviore sequenti,
-
ut clivo
crevisse putes: sic rustica quondam
-
fistula
disparibus paulatim surgit avenis;
-
tum lino
medias et ceris alligat imas
-
atque ita
conpositas parvo curvamine flectit,
-
ut veras
imitetur aves. puer Icarus una
-
stabat et,
ignarus sua se tractare pericla,
-
ore
renidenti modo, quas vaga moverat aura,
-
captabat
plumas, flavam modo pollice ceram
-
mollibat
lusuque suo mirabile patris
-
impediebat
opus. postquam manus ultima coepto
-
inposita
est, geminas opifex libravit in alas
-
ipse suum
corpus motaque pependit in aura;
-
instruit et
natum 'medio' que 'ut limite curras,
-
Icare,' ait
'moneo, ne, si demissior ibis,
-
unda gravet
pennas, si celsior, ignis adurat:
-
inter
utrumque vola. nec te spectare Booten
-
aut Helicen
iubeo strictumque Orionis ensem:
-
me duce
carpe viam!' pariter praecepta volandi
-
tradit et
ignotas umeris accommodat alas.
-
inter opus
monitusque genae maduere seniles,
-
et patriae
tremuere manus; dedit oscula nato
-
non iterum
repetenda suo pennisque levatus
-
ante volat
comitique timet, velut ales, ab alto
-
quae
teneram prolem produxit in aera nido,
-
hortaturque
sequi damnosasque erudit artes
-
et movet
ipse suas et nati respicit alas.
-
hos aliquis
tremula dum captat harundine pisces,
-
aut pastor
baculo stivave innixus arator
-
vidit et
obstipuit, quique aethera carpere possent,
-
credidit
esse deos. et iam Iunonia laeva
-
parte Samos
(fuerant Delosque Parosque relictae)
-
dextra
Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
-
cum puer
audaci coepit gaudere volatu
-
deseruitque
ducem caelique cupidine tractus
-
altius egit
iter. rapidi vicinia solis
-
mollit
odoratas, pennarum vincula, ceras;
-
tabuerant
cerae: nudos quatit ille lacertos,
-
remigioque
carens non ullas percipit auras,
-
oraque
caerulea patrium clamantia nomen
-
excipiuntur
aqua, quae nomen traxit ab illo.
-
at pater
infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,
-
'Icare,'
dixit 'ubi es? qua te regione requiram?'
-
'Icare'
dicebat: pennas aspexit in undis
-
devovitque
suas artes corpusque sepulcro
-
condidit,
et tellus a nomine dicta sepulti.
-
Hunc miseri
tumulo ponentem corpora nati
-
garrula
limoso prospexit ab elice perdix
-
et plausit
pennis testataque gaudia cantu est,
-
unica tunc
volucris nec visa prioribus annis,
-
factaque
nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.
-
namque huic
tradiderat, fatorum ignara, docendam
-
progeniem
germana suam, natalibus actis
-
bis puerum
senis, animi ad praecepta capacis;
-
ille etiam
medio spinas in pisce notatas
-
traxit in
exemplum ferroque incidit acuto
-
perpetuos
dentes et serrae repperit usum;
-
primus et
ex uno duo ferrea bracchia nodo
-
vinxit, ut
aequali spatio distantibus illis
-
altera pars
staret, pars altera duceret orbem.
-
Daedalus
invidit sacraque ex arce Minervae
-
praecipitem
misit, lapsum mentitus; at illum,
-
quae favet
ingeniis, excepit Pallas avemque
-
reddidit et
medio velavit in aere pennis,
-
sed vigor
ingenii quondam velocis in alas
-
inque pedes
abiit; nomen, quod et ante, remansit.
-
non tamen
haec alte volucris sua corpora tollit,
-
nec facit
in ramis altoque cacumine nidos:
-
propter
humum volitat ponitque in saepibus ova
-
antiquique
memor metuit sublimia casus.
-
Iamque
fatigatum tellus Aetnaea tenebat
-
Daedalon,
et sumptis pro supplice Cocalus armis
-
mitis
habebatur; iam lamentabile Athenae
-
pendere
desierant Thesea laude tributum:
-
templa
coronantur, bellatricemque Minervam
-
cum Iove
disque vocant aliis, quos sanguine voto
-
muneribusque
datis et acerris turis honorant;
-
sparserat
Argolicas nomen vaga fama per urbes
-
Theseos, et
populi, quos dives Achaia cepit,
-
huius opem
magnis inploravere periclis,
-
huius opem
Calydon, quamvis Meleagron haberet,
-
sollicita
supplex petiit prece: causa petendi
-
sus erat,
infestae famulus vindexque Dianae.
-
Oenea
namque ferunt pleni successibus anni
-
primitias
frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
-
Palladios
flavae latices libasse Minervae;
-
coeptus ab
agricolis superos pervenit ad omnes
-
ambitiosus
honor: solas sine ture relictas
-
praeteritae
cessasse ferunt Latoidos aras.
-
tangit et
ira deos. 'at non inpune feremus,
-
quaeque
inhonoratae, non et dicemur inultae'
-
inquit, et
Olenios ultorem spreta per agros
-
misit
aprum, quanto maiores herbida tauros
-
non habet
Epiros, sed habent Sicula arva minores:
-
sanguine et
igne micant oculi, riget horrida cervix,
-
et setae
similes rigidis hastilibus horrent:
-
fervida cum
rauco latos stridore per armos
-
spuma
fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
-
fulmen ab
ore venit, frondes afflatibus ardent.
-
is modo
crescentes segetes proculcat in herba,
-
nunc matura
metit fleturi vota coloni
-
et Cererem
in spicis intercipit: area frustra
-
et frustra
exspectant promissas horrea messes.
-
sternuntur
gravidi longo cum palmite fetus
-
bacaque cum
ramis semper frondentis olivae.
-
saevit et
in pecudes: non has pastorve canisve,
-
non armenta
truces possunt defendere tauri.
-
diffugiunt
populi nec se nisi moenibus urbis
-
esse putant
tutos, donec Meleagros et una
-
lecta manus
iuvenum coiere cupidine laudis:
-
Tyndaridae
gemini, praestantes caestibus alter,
-
alter equo,
primaeque ratis molitor Iason,
-
et cum
Pirithoo, felix concordia, Theseus,
-
et duo
Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
-
et velox
Idas, et iam non femina Caeneus,
-
Leucippusque
ferox iaculoque insignis Acastus
-
Hippothousque
Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
-
Actoridaeque
pares et missus ab Elide Phyleus.
-
nec Telamon
aberat magnique creator Achillis
-
cumque
Pheretiade et Hyanteo Iolao
-
inpiger
Eurytion et cursu invictus Echion
-
Naryciusque
Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
-
Hippasus et
primis etiamnum Nestor in annis,
-
et quos
Hippocoon antiquis misit Amyclis,
-
Penelopaeque
socer cum Parrhasio Ancaeo,
-
Ampycidesque
sagax et adhuc a coniuge tutus
-
Oeclides
nemorisque decus Tegeaea Lycaei:
-
rasilis
huic summam mordebat fibula vestem,
-
crinis erat
simplex, nodum conlectus in unum,
-
ex umero
pendens resonabat eburnea laevo
-
telorum
custos, arcum quoque laeva tenebat;
-
talis erat
cultu, facies, quam dicere vere
-
virgineam
in puero, puerilem in virgine possis.
-
hanc
pariter vidit, pariter Calydonius heros
-
optavit
renuente deo flammasque latentes
-
hausit et
'o felix, siquem dignabitur' inquit
-
'ista
virum!' nec plura sinit tempusque pudorque
-
dicere:
maius opus magni certaminis urguet.
-
Silva
frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
-
incipit a
plano devexaque prospicit arva:
-
quo
postquam venere viri, pars retia tendunt,
-
vincula
pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
-
signa
pedum, cupiuntque suum reperire periclum.
-
concava
vallis erat, quo se demittere rivi
-
adsuerant
pluvialis aquae; tenet ima lacunae
-
lenta salix
ulvaeque leves iuncique palustres
-
viminaque
et longa parvae sub harundine cannae:
-
hinc aper
excitus medios violentus in hostes
-
fertur, ut
excussis elisi nubibus ignes.
-
sternitur
incursu nemus, et propulsa fragorem
-
silva dat:
exclamant iuvenes praetentaque forti
-
tela tenent
dextra lato vibrantia ferro.
-
ille ruit
spargitque canes, ut quisque furenti
-
obstat, et
obliquo latrantes dissipat ictu.
-
cuspis
Echionio primum contorta lacerto
-
vana fuit
truncoque dedit leve vulnus acerno;
-
proxima, si
nimiis mittentis viribus usa
-
non foret,
in tergo visa est haesura petito:
-
longius it;
auctor teli Pagasaeus Iason.
-
'Phoebe,'
ait Ampycides, 'si te coluique coloque,
-
da mihi,
quod petitur, certo contingere telo!'
-
qua potuit,
precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
-
sed sine
vulnere aper: ferrum Diana volanti
-
abstulerat
iaculo; lignum sine acumine venit.
-
ira feri
mota est, nec fulmine lenius arsit:
-
emicat ex
oculis, spirat quoque pectore flamma,
-
utque volat
moles adducto concita nervo,
-
cum petit
aut muros aut plenas milite turres,
-
in iuvenes
certo sic impete vulnificus sus
-
fertur et
Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
-
cornua,
prosternit: socii rapuere iacentes;
-
at non
letiferos effugit Enaesimus ictus
-
Hippocoonte
satus: trepidantem et terga parantem
-
vertere
succiso liquerunt poplite nervi.
-
forsitan et
Pylius citra Troiana perisset
-
tempora,
sed sumpto posita conamine ab hasta
-
arboris
insiluit, quae stabat proxima, ramis
-
despexitque,
loco tutus, quem fugerat, hostem.
-
dentibus
ille ferox in querno stipite tritis
-
inminet
exitio fidensque recentibus armis
-
Eurytidae
magni rostro femur hausit adunco.
-
at gemini,
nondum caelestia sidera, fratres,
-
ambo
conspicui, nive candidioribus ambo
-
vectabantur
equis, ambo vibrata per auras
-
hastarum
tremulo quatiebant spicula motu.
-
vulnera
fecissent, nisi saetiger inter opacas
-
nec iaculis
isset nec equo loca pervia silvas.
-
persequitur
Telamon studioque incautus eundi
-
pronus ab
arborea cecidit radice retentus.
-
dum levat
hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
-
inposuit
nervo sinuatoque expulit arcu:
-
fixa sub
aure feri summum destrinxit harundo
-
corpus et
exiguo rubefecit sanguine saetas;
-
nec tamen
illa sui successu laetior ictus
-
quam
Meleagros erat: primus vidisse putatur
-
et primus
sociis visum ostendisse cruorem
-
et
'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.'
-
erubuere
viri seque exhortantur et addunt
-
cum clamore
animos iaciuntque sine ordine tela:
-
turba nocet
iactis et, quos petit, impedit ictus.
-
ecce furens
contra sua fata bipennifer Arcas
-
'discite,
femineis quid tela virilia praestent,
-
o iuvenes,
operique meo concedite!' dixit.
-
'ipsa suis
licet hunc Latonia protegat armis,
-
invita
tamen hunc perimet mea dextra Diana.'
-
talia
magniloquo tumidus memoraverat ore
-
ancipitemque
manu tollens utraque securim
-
institerat
digitis pronos suspensus in ictus:
-
occupat
audentem, quaque est via proxima leto,
-
summa ferus
geminos derexit ad inguina dentes.
-
concidit
Ancaeus glomerataque sanguine multo
-
viscera
lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.
-
ibat in
adversum proles Ixionis hostem
-
Pirithous
valida quatiens venabula dextra;
-
cui
'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit
-
'pars
animae consiste meae! licet eminus esse
-
fortibus:
Ancaeo nocuit temeraria virtus.'
-
dixit et
aerata torsit grave cuspide cornum;
-
quo bene
librato votique potente futuro
-
obstitit
aesculea frondosus ab arbore ramus.
-
misit et
Aesonides iaculum: quod casus ab illo
-
vertit in
inmeriti fatum latrantis et inter
-
ilia
coniectum tellure per ilia fixum est.
-
at manus
Oenidae variat, missisque duabus
-
hasta prior
terra, medio stetit altera tergo.
-
nec mora,
dum saevit, dum corpora versat in orbem
-
stridentemque
novo spumam cum sanguine fundit,
-
vulneris
auctor adest hostemque inritat ad iram
-
splendidaque
adversos venabula condit in armos.
-
gaudia
testantur socii clamore secundo
-
victricemque
petunt dextrae coniungere dextram
-
inmanemque
ferum multa tellure iacentem
-
mirantes
spectant neque adhuc contingere tutum
-
esse
putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.
-
Ipse pede
inposito caput exitiabile pressit
-
atque ita
'sume mei spolium, Nonacria, iuris,'
-
dixit 'et
in partem veniat mea gloria tecum.'
-
protinus
exuvias rigidis horrentia saetis
-
terga dat
et magnis insignia dentibus ora.
-
illi
laetitiae est cum munere muneris auctor;
-
invidere
alii, totoque erat agmine murmur.
-
e quibus
ingenti tendentes bracchia voce
-
'pone age
nec titulos intercipe, femina, nostros,'
-
Thestiadae
clamant, 'nec te fiducia formae
-
decipiat,
ne sit longe tibi captus amore
-
auctor,' et
huic adimunt munus, ius muneris illi.
-
non tulit
et tumida frendens Mavortius ira
-
'discite,
raptores alieni' dixit 'honoris,
-
facta minis
quantum distent,' hausitque nefando
-
pectora
Plexippi nil tale timentia ferro.
-
Toxea, quid
faciat, dubium pariterque volentem
-
ulcisci
fratrem fraternaque fata timentem
-
haud
patitur dubitare diu calidumque priori
-
caede
recalfecit consorti sanguine telum.
-
Dona deum
templis nato victore ferebat,
-
cum videt
exstinctos fratres Althaea referri.
-
quae
plangore dato maestis clamoribus urbem
-
inplet et
auratis mutavit vestibus atras;
-
at simul
est auctor necis editus, excidit omnis
-
luctus et a
lacrimis in poenae versus amorem est.
-
Stipes
erat, quem, cum partus enixa iaceret
-
Thestias,
in flammam triplices posuere sorores
-
staminaque
inpresso fatalia pollice nentes
-
'tempora'
dixerunt 'eadem lignoque tibique,
-
o modo
nate, damus.' quo postquam carmine dicto
-
excessere
deae, flagrantem mater ab igne
-
eripuit
ramum sparsitque liquentibus undis.
-
ille diu
fuerat penetralibus abditus imis
-
servatusque
tuos, iuvenis, servaverat annos.
-
protulit
hunc genetrix taedasque et fragmina poni
-
imperat et
positis inimicos admovet ignes.
-
tum conata
quater flammis inponere ramum
-
coepta
quater tenuit: pugnat materque sororque,
-
et diversa
trahunt unum duo nomina pectus.
-
saepe metu
sceleris pallebant ora futuri,
-
saepe suum
fervens oculis dabat ira ruborem,
-
et modo
nescio quid similis crudele minanti
-
vultus
erat, modo quem misereri credere posses;
-
cumque
ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
-
inveniebantur
lacrimae tamen, utque carina,
-
quam ventus
ventoque rapit contrarius aestus,
-
vim geminam
sentit paretque incerta duobus,
-
Thestias
haud aliter dubiis affectibus errat
-
inque vices
ponit positamque resuscitat iram.
-
incipit
esse tamen melior germana parente
-
et
consanguineas ut sanguine leniat umbras,
-
inpietate
pia est. nam postquam pestifer ignis
-
convaluit,
'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
-
utque manu
dira lignum fatale tenebat,
-
ante
sepulcrales infelix adstitit aras
-
'poenarum'
que 'deae triplices, furialibus,' inquit
-
'Eumenides,
sacris vultus advertite vestros!
-
ulciscor
facioque nefas; mors morte pianda est,
-
in scelus
addendum scelus est, in funera funus:
-
per
coacervatos pereat domus inpia luctus!
-
an felix
Oeneus nato victore fruetur,
-
Thestius
orbus erit? melius lugebitis ambo.
-
vos modo,
fraterni manes animaeque recentes,
-
officium
sentite meum magnoque paratas
-
accipite
inferias, uteri mala pignora nostri!
-
ei mihi!
quo rapior? fratres, ignoscite matri!
-
deficiunt
ad coepta manus: meruisse fatemur
-
illum, cur
pereat; mortis mihi displicet auctor.
-
ergo inpune
feret vivusque et victor et ipso
-
successu
tumidus regnum Calydonis habebit,
-
vos cinis
exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
-
haud
equidem patiar: pereat sceleratus et ille
-
spemque
patris regnumque trahat patriaeque ruinam!
-
mens ubi
materna est? ubi sunt pia iura parentum
-
et quos
sustinui bis mensum quinque labores?
-
o utinam
primis arsisses ignibus infans,
-
idque ego
passa forem! vixisti munere nostro;
-
nunc merito
moriere tuo! cape praemia facti
-
bisque
datam, primum partu, mox stipite rapto,
-
redde
animam vel me fraternis adde sepulcris!
-
et cupio et
nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
-
ante oculos
mihi sunt et tantae caedis imago,
-
nunc animum
pietas maternaque nomina frangunt.
-
me miseram!
male vincetis, sed vincite, fratres,
-
dummodo,
quae dedero vobis, solacia vosque
-
ipsa
sequar!' dixit dextraque aversa trementi
-
funereum
torrem medios coniecit in ignes:
-
aut dedit
aut visus gemitus est ipse dedisse
-
stipes, ut
invitis conreptus ab ignibus arsit.
-
Inscius
atque absens flamma Meleagros ab illa
-
uritur et
caecis torreri viscera sentit
-
ignibus ac
magnos superat virtute dolores.
-
quod tamen
ignavo cadat et sine sanguine leto,
-
maeret et
Ancaei felicia vulnera dicit
-
grandaevumque
patrem fratresque piasque sorores
-
cum gemitu
sociamque tori vocat ore supremo,
-
forsitan et
matrem. crescunt ignisque dolorque
-
languescuntque
iterum; simul est exstinctus uterque,
-
inque leves
abiit paulatim spiritus auras
-
paulatim
cana prunam velante favilla.
-
Alta iacet
Calydon: lugent iuvenesque senesque,
-
vulgusque
proceresque gemunt, scissaeque capillos
-
planguntur
matres Calydonides Eueninae;
-
pulvere
canitiem genitor vultusque seniles
-
foedat humi
fusus spatiosumque increpat aevum.
-
nam de
matre manus diri sibi conscia facti
-
exegit
poenas acto per viscera ferro.
-
non mihi si
centum deus ora sonantia linguis
-
ingeniumque
capax totumque Helicona dedisset,
-
tristia
persequerer miserarum fata sororum.
-
inmemores
decoris liventia pectora tundunt,
-
dumque
manet corpus, corpus refoventque foventque,
-
oscula dant
ipsi, posito dant oscula lecto.
-
post
cinerem cineres haustos ad pectora pressant
-
adfusaeque
iacent tumulo signataque saxo
-
nomina
conplexae lacrimas in nomina fundunt.
-
quas
Parthaoniae tandem Latonia clade
-
exsatiata
domus praeter Gorgenque nurumque
-
nobilis
Alcmenae natis in corpore pennis
-
adlevat et
longas per bracchia porrigit alas
-
corneaque
ora facit versasque per aera mittit.
-
Interea
Theseus sociati parte laboris
-
functus
Erectheas Tritonidos ibat ad arces.
-
clausit
iter fecitque moras Achelous eunti
-
imbre
tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis,
-
Cecropide,
nec te committe rapacibus undis:
-
ferre
trabes solidas obliquaque volvere magno
-
murmure
saxa solent. vidi contermina ripae
-
cum
gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic
-
profuit
armentis nec equis velocibus esse.
-
multa
quoque hic torrens nivibus de monte solutis
-
corpora
turbineo iuvenalia vertice mersit.
-
tutior est
requies, solito dum flumina currant
-
limite, dum
tenues capiat suus alveus undas.'
-
adnuit
Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque
-
consilioque
tuo' respondit; et usus utroque est.
-
pumice
multicavo nec levibus atria tophis
-
structa
subit: molli tellus erat umida musco,
-
summa
lacunabant alterno murice conchae.
-
iamque duas
lucis partes Hyperione menso
-
discubuere
toris Theseus comitesque laborum,
-
hac
Ixionides, illa Troezenius heros
-
parte
Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
-
quosque
alios parili fuerat dignatus honore
-
Amnis
Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
-
protinus
adpositas nudae vestigia nymphae
-
instruxere
epulis mensas dapibusque remotis
-
in gemma
posuere merum. tum maximus heros,
-
aequora
prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit
-
'ille
locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen
-
quod gerit
illa, doce, quamquam non una videtur!'
-
Amnis ad
haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum:
-
quinque
iacent terrae; spatium discrimina fallit.
-
quoque
minus spretae factum mirere Dianae,
-
naides hae
fuerant, quae cum bis quinque iuvencos
-
mactassent
rurisque deos ad sacra vocassent,
-
inmemores
nostri festas duxere choreas.
-
intumui,
quantusque feror, cum plurimus umquam,
-
tantus
eram, pariterque animis inmanis et undis
-
a silvis
silvas et ab arvis arva revelli
-
cumque loco
nymphas, memores tum denique nostri,
-
in freta
provolvi. fluctus nosterque marisque
-
continuam
diduxit humum partesque resolvit
-
in totidem,
mediis quot cernis Echinadas undis.
-
ut tamen
ipse vides, procul, en procul una recessit
-
insula,
grata mihi; Perimelen navita dicit:
-
huic ego
virgineum dilectae nomen ademi;
-
quod pater
Hippodamas aegre tulit inque profundum
-
propulit e
scopulo periturae corpora natae.
-
excepi
nantemque ferens "o proxima mundi
-
regna
vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae,
-
adfer opem,
mersaeque, precor, feritate paterna
-
da,
Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!"
-
dum loquor,
amplexa est artus nova terra natantes
-
et gravis
increvit mutatis insula membris.'
-
Amnis ab
his tacuit. factum mirabile cunctos
-
moverat:
inridet credentes, utque deorum
-
spretor
erat mentisque ferox, Ixione natus
-
'ficta
refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
-
esse deos,'
dixit 'si dant adimuntque figuras.'
-
obstipuere
omnes nec talia dicta probarunt,
-
ante
omnesque Lelex animo maturus et aevo,
-
sic ait:
'inmensa est finemque potentia caeli
-
non habet,
et quicquid superi voluere, peractum est,
-
quoque
minus dubites, tiliae contermina quercus
-
collibus
est Phrygiis modico circumdata muro;
-
ipse locum
vidi; nam me Pelopeia Pittheus
-
misit in
arva suo quondam regnata parenti.
-
haud procul
hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
-
nunc
celebres mergis fulicisque palustribus undae;
-
Iuppiter
huc specie mortali cumque parente
-
venit
Atlantiades positis caducifer alis.
-
mille domos
adiere locum requiemque petentes,
-
mille domos
clausere serae; tamen una recepit,
-
parva
quidem, stipulis et canna tecta palustri,
-
sed pia
Baucis anus parilique aetate Philemon
-
illa sunt
annis iuncti iuvenalibus, illa
-
consenuere
casa paupertatemque fatendo
-
effecere
levem nec iniqua mente ferendo;
-
nec refert,
dominos illic famulosne requiras:
-
tota domus
duo sunt, idem parentque iubentque.
-
ergo ubi
caelicolae parvos tetigere penates
-
summissoque
humiles intrarunt vertice postes,
-
membra
senex posito iussit relevare sedili;
-
cui
superiniecit textum rude sedula Baucis
-
inque foco
tepidum cinerem dimovit et ignes
-
suscitat
hesternos foliisque et cortice sicco
-
nutrit et
ad flammas anima producit anili
-
multifidasque
faces ramaliaque arida tecto
-
detulit et
minuit parvoque admovit aeno,
-
quodque
suus coniunx riguo conlegerat horto,
-
truncat
holus foliis; furca levat ille bicorni
-
sordida
terga suis nigro pendentia tigno
-
servatoque
diu resecat de tergore partem
-
exiguam
sectamque domat ferventibus undis.
-
interea
medias fallunt sermonibus horas
-
concutiuntque
torum de molli fluminis ulva
-
inpositum
lecto sponda pedibusque salignis.
-
vestibus
hunc velant, quas non nisi tempore festo
-
sternere
consuerant, sed et haec vilisque vetusque
-
vestis
erat, lecto non indignanda saligno.
-
adcubuere
dei. mensam succincta tremensque
-
ponit anus,
mensae sed erat pes tertius inpar:
-
testa parem
fecit; quae postquam subdita clivum
-
sustulit,
aequatam mentae tersere virentes.
-
ponitur hic
bicolor sincerae baca Minervae
-
conditaque
in liquida corna autumnalia faece
-
intibaque
et radix et lactis massa coacti
-
ovaque non
acri leviter versata favilla,
-
omnia
fictilibus. post haec caelatus eodem
-
sistitur
argento crater fabricataque fago
-
pocula, qua
cava sunt, flaventibus inlita ceris;
-
parva mora
est, epulasque foci misere calentes,
-
nec longae
rursus referuntur vina senectae
-
dantque
locum mensis paulum seducta secundis:
-
hic nux,
hic mixta est rugosis carica palmis
-
prunaque et
in patulis redolentia mala canistris
-
et de
purpureis conlectae vitibus uvae,
-
candidus in
medio favus est; super omnia vultus
-
accessere
boni nec iners pauperque voluntas.
-
'Interea
totiens haustum cratera repleri
-
sponte sua
per seque vident succrescere vina:
-
attoniti
novitate pavent manibusque supinis
-
concipiunt
Baucisque preces timidusque Philemon
-
et veniam
dapibus nullisque paratibus orant.
-
unicus
anser erat, minimae custodia villae:
-
quem dis
hospitibus domini mactare parabant;
-
ille celer
penna tardos aetate fatigat
-
eluditque
diu tandemque est visus ad ipsos
-
confugisse
deos: superi vetuere necari
-
"di"
que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
-
inpia"
dixerunt; "vobis inmunibus huius
-
esse mali
dabitur; modo vestra relinquite tecta
-
ac nostros
comitate gradus et in ardua montis
-
ite simul!"
parent ambo baculisque levati
-
nituntur
longo vestigia ponere clivo.
-
tantum
aberant summo, quantum semel ire sagitta
-
missa
potest: flexere oculos et mersa palude
-
cetera
prospiciunt, tantum sua tecta manere,
-
dumque ea
mirantur, dum deflent fata suorum,
-
illa vetus
dominis etiam casa parva duobus
-
vertitur in
templum: furcas subiere columnae,
-
stramina
flavescunt aurataque tecta videntur
-
caelataeque
fores adopertaque marmore tellus.
-
talia tum
placido Saturnius edidit ore:
-
"dicite,
iuste senex et femina coniuge iusto
-
digna, quid
optetis." cum Baucide pauca locutus
-
iudicium
superis aperit commune Philemon:
-
"esse
sacerdotes delubraque vestra tueri
-
poscimus,
et quoniam concordes egimus annos,
-
auferat
hora duos eadem, nec coniugis umquam
-
busta meae
videam, neu sim tumulandus ab illa."
-
vota fides
sequitur: templi tutela fuere,
-
donec vita
data est; annis aevoque soluti
-
ante gradus
sacros cum starent forte locique
-
narrarent
casus, frondere Philemona Baucis,
-
Baucida
conspexit senior frondere Philemon.
-
iamque
super geminos crescente cacumine vultus
-
mutua, dum
licuit, reddebant dicta "vale" que
-
"o
coniunx" dixere simul, simul abdita texit
-
ora frutex:
ostendit adhuc Thyneius illic
-
incola de
gemino vicinos corpore truncos.
-
haec mihi
non vani (neque erat, cur fallere vellent)
-
narravere
senes; equidem pendentia vidi
-
serta super
ramos ponensque recentia dixi
-
"cura
deum di sint, et, qui coluere, colantur."'
-
Desierat,
cunctosque et res et moverat auctor,
-
Thesea
praecipue; quem facta audire volentem
-
mira deum
innixus cubito Calydonius amnis
-
talibus
adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum
-
forma semel
mota est et in hoc renovamine mansit;
-
sunt,
quibus in plures ius est transire figuras,
-
ut tibi,
conplexi terram maris incola, Proteu.
-
nam modo te
iuvenem, modo te videre leonem,
-
nunc
violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
-
anguis
eras, modo te faciebant cornua taurum;
-
saepe lapis
poteras, arbor quoque saepe videri,
-
interdum,
faciem liquidarum imitatus aquarum,
-
flumen
eras, interdum undis contrarius ignis.
-
'Nec minus
Autolyci coniunx, Erysicthone nata,
-
iuris
habet: pater huius erat, qui numina divum
-
sperneret
et nullos aris adoleret odores;
-
ille etiam
Cereale nemus violasse securi
-
dicitur et
lucos ferro temerasse vetustos.
-
stabat in
his ingens annoso robore quercus,
-
una nemus;
vittae mediam memoresque tabellae
-
sertaque
cingebant, voti argumenta potentum.
-
saepe sub
hac dryades festas duxere choreas,
-
saepe etiam
manibus nexis ex ordine trunci
-
circuiere
modum, mensuraque roboris ulnas
-
quinque ter
inplebat, nec non et cetera tantum
-
silva sub
hac, silva quantum fuit herba sub omni.
-
non tamen
idcirco ferrum Triopeius illa
-
abstinuit
famulosque iubet succidere sacrum
-
robur, et
ut iussos cunctari vidit, ab uno
-
edidit haec
rapta sceleratus verba securi:
-
"non
dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
-
sit dea,
iam tanget frondente cacumine terram."
-
dixit, et
obliquos dum telum librat in ictus,
-
contremuit
gemitumque dedit Deoia quercus,
-
et pariter
frondes, pariter pallescere glandes
-
coepere ac
longi pallorem ducere rami.
-
cuius ut in
trunco fecit manus inpia vulnus,
-
haud aliter
fluxit discusso cortice sanguis,
-
quam solet,
ante aras ingens ubi victima taurus
-
concidit,
abrupta cruor e cervice profundi.
-
obstipuere
omnes, aliquisque ex omnibus audet
-
deterrere
nefas saevamque inhibere bipennem:
-
aspicit
hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit
-
Thessalus
inque virum convertit ab arbore ferrum
-
detruncatque
caput repetitaque robora caedit,
-
redditus e
medio sonus est cum robore talis:
-
"nympha
sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
-
quae tibi
factorum poenas instare tuorum
-
vaticinor
moriens, nostri solacia leti."
-
persequitur
scelus ille suum, labefactaque tandem
-
ictibus
innumeris adductaque funibus arbor
-
corruit et
multam prostravit pondere silvam.
-
'Attonitae
dryades damno nemorumque suoque,
-
omnes
germanae, Cererem cum vestibus atris
-
maerentes
adeunt poenamque Erysicthonis orant.
-
adnuit his
capitisque sui pulcherrima motu
-
concussit
gravidis oneratos messibus agros,
-
moliturque
genus poenae miserabile, si non
-
ille suis
esset nulli miserabilis actis,
-
pestifera
lacerare Fame: quae quatenus ipsi
-
non adeunda
deae est (neque enim Cereremque Famemque
-
fata coire
sinunt), montani numinis unam
-
talibus
agrestem conpellat oreada dictis:
-
"est
locus extremis Scythiae glacialis in oris,
-
triste
solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
-
Frigus
iners illic habitant Pallorque Tremorque
-
et ieiuna
Fames: ea se in praecordia condat
-
sacrilegi
scelerata, iube, nec copia rerum
-
vincat eam
superetque meas certamine vires,
-
neve viae
spatium te terreat, accipe currus,
-
accipe,
quos frenis alte moderere, dracones!"
-
et dedit;
illa dato subvecta per aera curru
-
devenit in
Scythiam: rigidique cacumine montis
-
(Caucason
appellant) serpentum colla levavit
-
quaesitamque
Famem lapidoso vidit in agro
-
unguibus et
raras vellentem dentibus herbas.
-
hirtus erat
crinis, cava lumina, pallor in ore,
-
labra
incana situ, scabrae rubigine fauces,
-
dura cutis,
per quam spectari viscera possent;
-
ossa sub
incurvis exstabant arida lumbis,
-
ventris
erat pro ventre locus; pendere putares
-
pectus et a
spinae tantummodo crate teneri.
-
auxerat
articulos macies, genuumque tumebat
-
orbis, et
inmodico prodibant tubere tali.
-
'Hanc
procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta
-
ausa)
refert mandata deae paulumque morata,
-
quamquam
aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
-
visa tamen
sensisse famem est, que dracones
-
egit in
Haemoniam versis sublimis habenis.
-
'Dicta
Fames Cereris, quamvis contraria semper
-
illius est
operi, peragit perque aera vento
-
ad iussam
delata domum est, et protinus intrat
-
sacrilegi
thalamos altoque sopore solutum
-
(noctis
enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
-
seque viro
inspirat, faucesque et pectus et ora
-
adflat et
in vacuis spargit ieiunia venis;
-
functaque
mandato fecundum deserit orbem
-
inque domos
inopes adsueta revertitur antra.
-
'Lenis
adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis
-
mulcebat:
petit ille dapes sub imagine somni,
-
oraque vana
movet dentemque in dente fatigat,
-
exercetque
cibo delusum guttur inani
-
proque
epulis tenues nequiquam devorat auras;
-
ut vero est
expulsa quies, furit ardor edendi
-
perque
avidas fauces incensaque viscera regnat.
-
nec mora;
quod pontus, quod terra, quod educat aer,
-
poscit et
adpositis queritur ieiunia mensis
-
inque
epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
-
quodque
satis poterat populo, non sufficit uni,
-
plusque
cupit, quo plura suam demittit in alvum.
-
utque
fretum recipit de tota flumina terra
-
nec
satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
-
utque rapax
ignis non umquam alimenta recusat
-
innumerasque
trabes cremat et, quo copia maior
-
est data,
plura petit turbaque voracior ipsa est:
-
sic epulas
omnes Erysicthonis ora profani
-
accipiunt
poscuntque simul. cibus omnis in illo
-
causa cibi
est, semperque locus fit inanis edendo.
-
'Iamque
fame patrias altique voragine ventris
-
attenuarat
opes, sed inattenuata manebat
-
tum quoque
dira fames, inplacataeque vigebat
-
flamma
gulae. tandem, demisso in viscera censu,
-
filia
restabat, non illo digna parente.
-
hanc quoque
vendit inops: dominum generosa recusat
-
et vicina
suas tendens super aequora palmas
-
"eripe
me domino, qui raptae praemia nobis
-
virginitatis
habes!" ait: haec Neptunus habebat;
-
qui prece
non spreta, quamvis modo visa sequenti
-
esset ero,
formamque novat vultumque virilem
-
induit et
cultus piscem capientibus aptos.
-
hanc
dominus spectans "o qui pendentia parvo
-
aera cibo
celas, moderator harundinis," inquit
-
"sic
mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
-
credulus et
nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
-
quae modo
cum vili turbatis veste capillis
-
litore in
hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
-
dic, ubi
sit: neque enim vestigia longius exstant."
-
illa dei
munus bene cedere sensit et a se
-
se quaeri
gaudens his est resecuta rogantem:
-
"quisquis
es, ignoscas; in nullam lumina partem
-
gurgite ab
hoc flexi studioque operatus inhaesi,
-
quoque
minus dubites, sic has deus aequoris artes
-
adiuvet, ut
nemo iamdudum litore in isto,
-
me tamen
excepto, nec femina constitit ulla."
-
credidit et
verso dominus pede pressit harenam
-
elususque
abiit: illi sua reddita forma est.
-
ast ubi
habere suam transformia corpora sensit,
-
saepe pater
dominis Triopeida tradit, at illa
-
nunc equa,
nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
-
praebebatque
avido non iusta alimenta parenti.
-
vis tamen
illa mali postquam consumpserat omnem
-
materiam
derantque gravi nova pabula morbo,
-
ipse suos
artus lacerans divellere morsu
-
coepit et
infelix minuendo corpus alebat.Æ
-
'Quid moror
externis? etiam mihi nempe novandi est
-
corporis, o
iuvenis, numero finita, potestas.
-
nam modo,
qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,
-
armenti
modo dux vires in cornua sumo,Æ
-
cornua, dum
potui. nunc pars caret altera telo
-
frontis, ut
ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.