Metamorphoseon
Liber IX
- Quae
gemitus truncaeque deo Neptunius heros
-
causa rogat
frontis; cui sic Calydonius amnis
-
coepit
inornatos redimitus harundine crines:
-
'triste
petis munus. quis enim sua proelia victus
-
commemorare
velit? referam tamen ordine, nec tam
-
turpe fuit
vinci, quam contendisse decorum est,
-
magnaque
dat nobis tantus solacia victor.
-
nomine
siqua suo fando pervenit ad aures
-
Deïanira
tuas, quondam pulcherrima virgo
-
multorumque
fuit spes invidiosa procorum.
-
cum quibus
ut soceri domus est intrata petiti,
-
"accipe
me generum," dixi "Parthaone nate":
-
dixit et
Alcides. alii cessere duobus.
-
ille Iovem
socerum dare se, famamque laborum,
-
et superata
suae referebat iussa novercae.
-
contra ego
"turpe deum mortali cedere" dixi--
-
nondum erat
ille deus--"dominum me cernis aquarum
-
cursibus
obliquis inter tua regna fluentum.
-
nec gener
externis hospes tibi missus ab oris,
-
sed
popularis ero et rerum pars una tuarum.
-
tantum ne
noceat, quod me nec regia Iuno
-
odit, et
omnis abest iussorum poena laborum.
-
nam, quo te
iactas, Alcmena nate, creatum,
-
Iuppiter
aut falsus pater est, aut crimine verus.
-
matris
adulterio patrem petis. elige, fictum
-
esse Iovem
malis, an te per dedecus ortum."
-
talia
dicentem iamdudum lumine torvo
-
spectat, et
accensae non fortiter imperat irae,
-
verbaque
tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
-
dummodo
pugnando superem, tu vince loquendo"
-
congrediturque
ferox. puduit modo magna locutum
-
cedere:
reieci viridem de corpore vestem,
-
bracchiaque
opposui, tenuique a pectore varas
-
in statione
manus et pugnae membra paravi.
-
ille cavis
hausto spargit me pulvere palmis,
-
inque vicem
fulvae tactu flavescit harenae.
-
et modo
cervicem, modo crura, modo ilia captat,
-
aut captare
putes, omnique a parte lacessit.
-
me mea
defendit gravitas frustraque petebar;
-
haud secus
ac moles, magno quam murmure fluctus
-
oppugnant;
manet illa, suoque est pondere tuta.
-
digredimur
paulum, rursusque ad bella coimus,
-
inque gradu
stetimus, certi non cedere, eratque
-
cum pede
pes iunctus, totoque ego pectore pronus
-
et digitos
digitis et frontem fronte premebam.
-
non aliter
vidi fortes concurrere tauros,
-
cum,
pretium pugnae, toto nitidissima saltu
-
expetitur
coniunx: spectant armenta paventque
-
nescia,
quem maneat tanti victoria regni.
-
ter sine
profectu voluit nitentia contra
-
reicere
Alcides a se mea pectora; quarto
-
excutit
amplexus, adductaque bracchia solvit,
-
inpulsumque
manu--certum est mihi vera fateri--
-
protinus
avertit, tergoque onerosus inhaesit.
-
siqua
fides,--neque enim ficta mihi gloria voce
-
quaeritur--inposito
pressus mihi monte videbar.
-
vix tamen
inserui sudore fluentia multo
-
bracchia,
vix solvi duros a corpore nexus.
-
instat
anhelanti, prohibetque resumere vires,
-
et cervice
mea potitur. tum denique tellus
-
pressa genu
nostro est, et harenas ore momordi.
-
inferior
virtute, meas devertor ad artes,
-
elaborque
viro longum formatus in anguem.
-
qui
postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
-
cumque fero
movi linguam stridore bisulcam,
-
risit, et
inludens nostras Tirynthius artes
-
"cunarum
labor est angues superare mearum,"
-
dixit "et
ut vincas alios, Acheloe, dracones,
-
pars quota
Lernaeae serpens eris unus echidnae?
-
vulneribus
fecunda suis erat illa, nec ullum
-
de centum
numero caput est inpune recisum,
-
quin gemino
cervix herede valentior esset.
-
hanc ego
ramosam natis e caede colubris
-
crescentemque
malo domui, domitamque reclusi.
-
quid fore
te credis, falsum qui versus in anguem
-
arma aliena
moves, quem forma precaria celat?"
-
dixerat, et
summo digitorum vincula collo
-
inicit:
angebar, ceu guttura forcipe pressus,
-
pollicibusque
meas pugnabam evellere fauces.
-
sic quoque
devicto restabat tertia tauri
-
forma
trucis. tauro mutatus membra rebello.
-
induit ille
toris a laeva parte lacertos,
-
admissumque
trahens sequitur, depressaque dura
-
cornua
figit humo, meque alta sternit harena.
-
nec satis
hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
-
dum tenet,
infregit, truncaque a fronte revellit.
-
naides hoc,
pomis et odoro flore repletum,
-
sacrarunt;
divesque meo Bona Copia cornu est.'
-
Dixerat: et
nymphe ritu succincta Dianae,
-
una
ministrarum, fusis utrimque capillis,
-
incessit
totumque tulit praedivite cornu
-
autumnum et
mensas, felicia poma, secundas.
-
lux subit;
et primo feriente cacumina sole
-
discedunt
iuvenes, neque enim dum flumina pacem
-
et placidos
habeant lapsus totaeque residant
-
opperiuntur
aquae. vultus Achelous agrestes
-
et lacerum
cornu mediis caput abdidit undis.
-
Huic tamen
ablati doluit iactura decoris,
-
cetera
sospes habet. capitis quoque fronde saligna
-
aut
superinposita celatur harundine damnum.
-
at te,
Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
-
perdiderat
volucri traiectum terga sagitta.
-
namque nova
repetens patrios cum coniuge muros
-
venerat
Eueni rapidas Iove natus ad undas.
-
uberior
solito, nimbis hiemalibus auctus,
-
verticibusque
frequens erat atque inpervius amnis.
-
intrepidum
pro se, curam de coniuge agentem
-
Nessus
adit, membrisque valens scitusque vadorum,
-
'officio'
que 'meo ripa sistetur in illa
-
haec,' ait
'Alcide. tu viribus utere nando!'
-
pallentemque
metu, fluviumque ipsumque timentem
-
tradidit
Aonius pavidam Calydonida Nesso.
-
mox, ut
erat, pharetraque gravis spolioque leonis--
-
nam clavam
et curvos trans ripam miserat arcus--
-
'quandoquidem
coepi, superentur flumina' dixit,
-
nec dubitat
nec, qua sit clementissimus amnis,
-
quaerit, et
obsequio deferri spernit aquarum.
-
iamque
tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
-
coniugis
agnovit vocem Nessoque paranti
-
fallere
depositum 'quo te fiducia' clamat
-
'vana
pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
-
dicimus.
exaudi, nec res intercipe nostras.
-
si te nulla
mei reverentia movit, at orbes
-
concubitus
vetitos poterant inhibere paterni.
-
haud tamen
effugies, quamvis ope fidis equina;
-
vulnere,
non pedibus te consequar.' ultima dicta
-
re probat,
et missa fugientia terga sagitta
-
traicit.
exstabat ferrum de pectore aduncum.
-
quod simul
evulsum est, sanguis per utrumque foramen
-
emicuit
mixtus Lernaei tabe veneni.
-
excipit
hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
-
inulti'
secum ait, et calido velamina tincta cruore
-
dat munus
raptae velut inritamen amoris.
-
Longa fuit
medii mora temporis, actaque magni
-
Herculis
inplerant terras odiumque novercae.
-
victor ab
Oechalia Cenaeo sacra parabat
-
vota Iovi,
cum Fama loquax praecessit ad aures,
-
Deianira,
tuas, quae veris addere falsa
-
gaudet, et
e minimo sua per mendacia crescit,
-
Amphitryoniaden
Ioles ardore teneri.
-
credit
amans, venerisque novae perterrita fama
-
indulsit
primo lacrimis, flendoque dolorem
-
diffudit
miseranda suum. mox deinde 'quid autem
-
flemus?'
ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
-
quae
quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
-
dum licet,
et nondum thalamos tenet altera nostros.
-
conquerar,
an sileam? repetam Calydona, morerne?
-
excedam
tectis? an, si nihil amplius, obstem?
-
quid si me,
Meleagre, tuam memor esse sororem
-
forte paro
facinus, quantumque iniuria possit
-
femineusque
dolor, iugulata paelice testor?'
-
in cursus
animus varios abit. omnibus illis
-
praetulit
inbutam Nesseo sanguine vestem
-
mittere,
quae vires defecto reddat amori,
-
ignaroque
Lichae, quid tradat, nescia, luctus
-
ipsa suos
tradit blandisque miserrima verbis,
-
dona det
illa viro, mandat. capit inscius heros,
-
induiturque
umeris Lernaeae virus echidnae.
-
Tura dabat
primis et verba precantia flammis,
-
vinaque
marmoreas patera fundebat in aras:
-
incaluit
vis illa mali, resolutaque flammis
-
Herculeos
abiit late dilapsa per artus.
-
dum potuit,
solita gemitum virtute repressit.
-
victa malis
postquam est patientia, reppulit aras,
-
inplevitque
suis nemorosam vocibus Oeten.
-
nec mora,
letiferam conatur scindere vestem:
-
qua
trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
-
aut haeret
membris frustra temptata revelli,
-
aut laceros
artus et grandia detegit ossa.
-
ipse cruor,
gelido ceu quondam lammina candens
-
tincta
lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
-
nec modus
est, sorbent avidae praecordia flammae,
-
caeruleusque
fluit toto de corpore sudor,
-
ambustique
sonant nervi, caecaque medullis
-
tabe
liquefactis tollens ad sidera palmas
-
'cladibus,'
exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
-
pascere, et
hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
-
corque
ferum satia. vel si miserandus et hosti,
-
hoc est, si
tibi sum, diris cruciatibus aegram
-
invisamque
animam natamque laboribus aufer.
-
mors mihi
munus erit; decet haec dare dona novercam.
-
ergo ego
foedantem peregrino templa cruore
-
Busirin
domui? saevoque alimenta parentis
-
Antaeo
eripui? nec me pastoris Hiberi
-
forma
triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
-
vosne,
manus, validi pressistis cornua tauri?
-
vestrum
opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
-
Partheniumque
nemus? vestra virtute relatus
-
Thermodontiaco
caelatus balteus auro,
-
pomaque ab
insomni concustodita dracone?
-
nec mihi
centauri potuere resistere, nec mi
-
Arcadiae
vastator aper? nec profuit hydrae
-
crescere
per damnum geminasque resumere vires?
-
quid, cum
Thracis equos humano sanguine pingues
-
plenaque
corporibus laceris praesepia vidi,
-
visaque
deieci, dominumque ipsosque peremi?
-
his elisa
iacet moles Nemeaea lacertis:
-
hac caelum
cervice tuli. defessa iubendo est
-
saeva Iovis
coniunx: ego sum indefessus agendo.
-
sed nova
pestis adest, cui nec virtute resisti
-
nec telis
armisque potest. pulmonibus errat
-
ignis edax
imis, perque omnes pascitur artus.
-
at valet
Eurystheus! et sunt, qui credere possint
-
esse deos?'
dixit, perque altam saucius Oeten
-
haud aliter
graditur, quam si venabula taurus
-
corpore
fixa gerat, factique refugerit auctor.
-
saepe illum
gemitus edentem, saepe frementem,
-
saepe
retemptantem totas infringere vestes
-
sternentemque
trabes irascentemque videres
-
montibus
aut patrio tendentem bracchia caelo.
-
Ecce Lichan
trepidum latitantem rupe cavata
-
aspicit,
utque dolor rabiem conlegerat omnem,
-
'tune,
Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
-
tune meae
necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
-
pallidus,
et timide verba excusantia dicit.
-
dicentem
genibusque manus adhibere parantem
-
corripit
Alcides, et terque quaterque rotatum
-
mittit in
Euboicas tormento fortius undas.
-
ille per
aërias pendens induruit auras:
-
utque
ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
-
inde nives
fieri, nivibus quoque molle rotatis
-
astringi et
spissa glomerari grandine corpus,
-
sic illum
validis iactum per inane lacertis
-
exsanguemque
metu nec quicquam umoris habentem
-
in rigidos
versum silices prior edidit aetas.
-
nunc quoque
in Euboico scopulus brevis eminet alto
-
gurgite et
humanae servat vestigia formae,
-
quem, quasi
sensurum, nautae calcare verentur,
-
appellantque
Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
-
arboribus
caesis, quas ardua gesserat Oete,
-
inque pyram
structis arcum pharetramque capacem
-
regnaque
visuras iterum Troiana sagittas
-
ferre iubes
Poeante satum, quo flamma ministro
-
subdita.
dumque avidis comprenditur ignibus agger,
-
congeriem
silvae Nemeaeo vellere summam
-
sternis, et
inposita clavae cervice recumbis,
-
haud alio
vultu, quam si conviva iaceres
-
inter plena
meri redimitus pocula sertis.
-
Iamque
valens et in omne latus diffusa sonabat,
-
securosque
artus contemptoremque petebat
-
flamma
suum. timuere dei pro vindice terrae.
-
quos ita,
sensit enim, laeto Saturnius ore
-
Iuppiter
adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
-
o superi,
totoque libens mihi pectore grator,
-
quod
memoris populi dicor rectorque paterque
-
et mea
progenies vestro quoque tuta favore est.
-
nam
quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
-
obligor
ipse tamen. sed enim nec pectora vano
-
fida metu
paveant. Oetaeas spernite flammas!
-
omnia qui
vicit, vincet, quos cernitis, ignes;
-
nec nisi
materna Vulcanum parte potentem
-
sentiet.
aeternum est a me quod traxit, et expers
-
atque
inmune necis, nullaque domabile flamma.
-
idque ego
defunctum terra caelestibus oris
-
accipiam,
cunctisque meum laetabile factum
-
dis fore
confido. siquis tamen Hercule, siquis
-
forte deo
doliturus erit, data praemia nolet,
-
sed
meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
-
adsensere
dei. coniunx quoque regia visa est
-
cetera non
duro, duro tamen ultima vultu
-
dicta
tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
-
interea
quodcumque fuit populabile flammae,
-
Mulciber
abstulerat, nec cognoscenda remansit
-
Herculis
effigies, nec quicquam ab imagine ductum
-
matris
habet, tantumque Iovis vestigia servat.
-
utque novus
serpens posita cum pelle senecta
-
luxuriare
solet, squamaque nitere recenti,
-
sic ubi
mortales Tirynthius exuit artus,
-
parte sui
meliore viget, maiorque videri
-
coepit et
augusta fieri gravitate verendus.
-
quem pater
omnipotens inter cava nubila raptum
-
quadriiugo
curru radiantibus intulit astris.
-
Sensit
Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras
-
solverat
Eurystheus, odiumque in prole paternum
-
exercebat
atrox. at longis anxia curis
-
Argolis
Alcmene, questus ubi ponat aniles,
-
cui referat
nati testatos orbe labores,
-
cuive suos
casus, Iolen habet. Herculis illam
-
imperiis
thalamoque animoque receperat Hyllus,
-
inpleratque
uterum generoso semine; cui sic
-
incipit
Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
-
conripiantque
moras tum cum matura vocabis
-
praepositam
timidis parientibus Ilithyiam,
-
quam mihi
difficilem Iunonis gratia fecit.
-
namque
laboriferi cum iam natalis adesset
-
Herculis et
decimum premeretur sidere signum,
-
tendebat
gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
-
tantum
erat, ut posses auctorem dicere tecti
-
ponderis
esse Iovem. nec iam tolerare labores
-
ulterius
poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
-
dum loquor,
horror habet, parsque est meminisse doloris.
-
septem ego
per noctes, totidem cruciata diebus,
-
fessa
malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
-
Lucinam
Nixosque pares clamore vocabam.
-
illa quidem
venit, sed praecorrupta, meumque
-
quae donare
caput Iunoni vellet iniquae.
-
utque meos
audit gemitus, subsedit in illa
-
ante fores
ara, dextroque a poplite laevum
-
pressa genu
et digitis inter se pectine iunctis
-
sustinuit
partus. tacita quoque carmina voce
-
dixit, et
inceptos tenuerunt carmina partus.
-
nitor, et
ingrato facio convicia demens
-
vana Iovi,
cupioque mori, moturaque duros
-
verba
queror silices. matres Cadmeïdes adsunt,
-
votaque
suscipiunt, exhortanturque dolentem.
-
una
ministrarum, media de plebe, Galanthis,
-
flava
comas, aderat, faciendis strenua iussis,
-
officiis
dilecta suis. ea sensit iniqua
-
nescio quid
Iunone geri, dumque exit et intrat
-
saepe
fores, divam residentem vidit in ara
-
bracchiaque
in genibus digitis conexa tenentem,
-
et
"quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
-
Argolis
Alcmene, potiturque puerpera voto."
-
exsiluit,
iunctasque manus pavefacta remisit
-
diva potens
uteri: vinclis levor ipsa remissis.
-
numine
decepto risisse Galanthida fama est.
-
ridentem
prensamque ipsis dea saeva capillis
-
traxit, et
e terra corpus relevare volentem
-
arcuit,
inque pedes mutavit bracchia primos.
-
strenuitas
antiqua manet; nec terga colorem
-
amisere
suum: forma est diversa priori.
-
quae quia
mendaci parientem iuverat ore,
-
ore parit
nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'
-
Dixit, et
admonitu veteris commota ministrae
-
ingemuit.
quam sic nurus est affata dolentem:
-
'te tamen,
o genetrix, alienae sanguine nostro
-
rapta movet
facies. quid si tibi mira sororis
-
fata meae
referam? quamquam lacrimaeque dolorque
-
impediunt,
prohibentque loqui. fuit unica matri--
-
me pater ex
alia genuit--notissima forma
-
Oechalidum,
Dryope. quam virginitate carentem
-
vimque dei
passam Delphos Delonque tenentis
-
excipit
Andraemon, et habetur coniuge felix.
-
est lacus,
adclivis devexo margine formam
-
litoris
efficiens, summum myrteta coronant.
-
venerat huc
Dryope fatorum nescia, quoque
-
indignere
magis, nymphis latura coronas,
-
inque sinu
puerum, qui nondum impleverat annum,
-
dulce
ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
-
haut procul
a stagno Tyrios imitata colores
-
in spem
bacarum florebat aquatica lotos.
-
carpserat
hinc Dryope, quos oblectamina nato
-
porrigeret,
flores, et idem factura videbar--
-
namque
aderam--vidi guttas e flore cruentas
-
decidere et
tremulo ramos horrore moveri.
-
scilicet,
ut referunt tardi nunc denique agrestes,
-
Lotis in
hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
-
contulerat
versos, servato nomine, vultus.
-
'Nescierat
soror hoc. quae cum perterrita
-
ire et
adoratis vellet discedere nymphis,
-
haeserunt
radice pedes. convellere pugnat,
-
nec
quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
-
totaque
paulatim lentus premit inguina cortex.
-
ut vidit,
conata manu laniare capillos,
-
fronde
manum implevit: frondes caput omne tenebant.
-
at puer
Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
-
addiderat
nomen) materna rigescere sentit
-
ubera; nec
sequitur ducentem lacteus umor.
-
spectatrix
aderam fati crudelis, opemque
-
non poteram
tibi ferre, soror, quantumque valebam,
-
crescentem
truncum ramosque amplexa morabar,
-
et, fateor,
volui sub eodem cortice condi.
-
'Ecce vir
Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
-
et quaerunt
Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
-
ostendi
loton. tepido dant oscula ligno,
-
adfusique
suae radicibus arboris haerent.
-
nil nisi
iam faciem, quod non foret arbor, habebat
-
cara soror:
lacrimae misero de corpore factis
-
inrorant
foliis, ac, dum licet, oraque praestant
-
vocis iter,
tales effundit in aëra questus:
-
"siqua
fides miseris, hoc me per numina iuro
-
non
meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
-
viximus
innocuae. si mentior, arida perdam
-
quas habeo
frondes, et caesa securibus urar.
-
hunc tamen
infantem maternis demite ramis,
-
et date
nutrici, nostraque sub arbore saepe
-
lac
facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
-
cumque
loqui poterit, matrem facitote salutet,
-
et tristis
dicat 'latet hoc in stipite mater.'
-
stagna
tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
-
et frutices
omnes corpus putet esse dearum.
-
care vale
coniunx, et tu, germana, paterque!
-
qui, siqua
est pietas, ab acutae vulnere falcis,
-
a pecoris
morsu frondes defendite nostras.
-
et quoniam
mihi fas ad vos incumbere non est,
-
erigite huc
artus, et ad oscula nostra venite,
-
dum tangi
possum, parvumque attollite natum!
-
plura loqui
nequeo. nam iam per candida mollis
-
colla liber
serpit, summoque cacumine condor.
-
ex oculis
removete manus. sine munere vestro
-
contegat
inductus morientia lumina cortex!"
-
desierant
simul ora loqui, simul esse. diuque
-
corpore
mutato rami caluere recentes.'
-
Dumque
refert Iole factum mirabile, dumque
-
Eurytidos
lacrimas admoto pollice siccat
-
Alcmene
(flet et ipsa tamen) compescuit omnem
-
res nova
tristitiam. nam limine constitit alto
-
paene puer
dubiaque tegens lanugine malas,
-
ora
reformatus primos Iolaus in annos.
-
hoc illi
dederat Iunonia muneris Hebe,
-
victa viri
precibus. quae cum iurare pararet,
-
dona
tributuram post hunc se talia nulli,
-
non est
passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
-
bella
movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
-
haud
poterit, fientque pares in vulnere fratres,
-
subductaque
suos manes tellure videbit
-
vivus adhuc
vates; ultusque parente parentem
-
natus erit
facto pius et sceleratus eodem
-
attonitusque
malis, exul mentisque domusque,
-
vultibus
Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
-
donec eum
coniunx fatale poposcerit aurum,
-
cognatumque
latus Phegeïus hauserit ensis.
-
tum demum
magno petet hos Acheloia supplex
-
ab Iove
Calliroe natis infantibus annos
-
addat, neve
necem sinat esse ultoris inultam.
-
Iuppiter
his motus privignae dona nurusque
-
praecipiet,
facietque viros inpubibus annis.'
-
Haec ubi
faticano venturi praescia dixit
-
ore Themis,
vario superi sermone fremebant,
-
et, cur non
aliis eadem dare dona liceret,
-
murmur
erat. queritur veteres Pallantias annos
-
coniugis
esse sui, queritur canescere mitis
-
Iäsiona
Ceres, repetitum Mulciber aevum
-
poscit
Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
-
tangit, et
Anchisae renovare paciscitur annos.
-
cui
studeat, deus omnis habet; crescitque favore
-
turbida
seditio, donec sua Iuppiter ora
-
solvit, et
'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
-
'quo
ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
-
fata quoque
ut superet? fatis Iolaus in annos,
-
quos egit,
rediit. fatis iuvenescere debent
-
Calliroe
geniti, non ambitione nec armis.
-
vos etiam,
quoque hoc animo meliore feratis,
-
me quoque
fata regunt. quae si mutare valerem,
-
nec nostrum
seri curvarent Aeacon anni,
-
perpetuumque
aevi florem Rhadamanthus haberet
-
cum Minoe
meo, qui propter amara senectae
-
pondera
despicitur, nec quo prius ordine regnat.'
-
Dicta Iovis
movere deos; nec sustinet ullus,
-
cum videat
fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
-
et Minoa,
queri. qui, dum fuit integer aevi,
-
terruerat
magnas ipso quoque nomine gentes;
-
tunc erat
invalidus, Deïonidenque iuventae
-
robore
Miletum Phoeboque parente superbum
-
pertimuit,
credensque suis insurgere regnis,
-
haut tamen
est patriis arcere penatibus ausus.
-
sponte
fugis, Milete, tua, celerique carina
-
Aegaeas
metiris aquas, et in Aside terra
-
moenia
constituis positoris habentia nomen.
-
hic tibi,
dum sequitur patriae curvamina ripae,
-
filia
Maeandri totiens redeuntis eodem
-
cognita
Cyanee, praestanti corpora forma,
-
Byblida cum
Cauno, prolem est enixa gemellam.
-
Byblis in
exemplo est, ut ament concessa puellae,
-
Byblis
Apollinei correpta cupidine fratris;
-
non soror
ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
-
illa quidem
primo nullos intellegit ignes,
-
nec peccare
putat, quod saepius oscula iungat,
-
quod sua
fraterno circumdet bracchia collo;
-
mendacique
diu pietatis fallitur umbra.
-
paulatim
declinat amor, visuraque fratrem
-
culta
venit, nimiumque cupit formosa videri
-
et siqua
est illic formosior, invidet illi.
-
sed nondum
manifesta sibi est, nullumque sub illo
-
igne facit
votum, verumtamen aestuat intus.
-
iam dominum
appellat, iam nomina sanguinis odit,
-
Byblida iam
mavult, quam se vocet ille sororem.
-
Spes tamen
obscenas animo demittere non est
-
ausa suo
vigilans; placida resoluta quiete
-
saepe videt
quod amat: visa est quoque iungere fratri
-
corpus et
erubuit, quamvis sopita iacebat.
-
somnus
abit; silet illa diu repetitque quietis
-
ipsa suae
speciem dubiaque ita mente profatur:
-
'me
miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
-
quam nolim
rata sit! cur haec ego somnia vidi?
-
ille quidem
est oculis quamvis formosus iniquis
-
et placet,
et possim, si non sit frater, amare,
-
et me
dignus erat. verum nocet esse sororem.
-
dummodo
tale nihil vigilans committere temptem,
-
saepe licet
simili redeat sub imagine somnus!
-
testis
abest somno, nec abest imitata voluptas.
-
pro Venus
et tenera volucer cum matre Cupido,
-
gaudia
quanta tuli! quam me manifesta libido
-
contigit!
ut iacui totis resoluta medullis!
-
ut
meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
-
noxque fuit
praeceps et coeptis invida nostris.
-
'O ego, si
liceat mutato nomine iungi,
-
quam bene,
Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
-
quam bene,
Caune, meo poteras gener esse parenti!
-
omnia, di
facerent, essent communia nobis,
-
praeter
avos: tu me vellem generosior esses!
-
nescioquam
facies igitur, pulcherrime, matrem;
-
at mihi,
quae male sum, quos tu, sortita parentes,
-
nil nisi
frater eris. quod obest, id habebimus unum.
-
quid mihi
significant ergo mea visa? quod autem
-
somnia
pondus habent? an habent et somnia pondus?
-
di melius!
di nempe suas habuere sorores.
-
sic
Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
-
Oceanus
Tethyn, Iunonem rector Olympi.
-
sunt
superis sua iura! quid ad caelestia ritus
-
exigere
humanos diversaque foedera tempto?
-
aut nostro
vetitus de corde fugabitur ardor,
-
aut hoc si
nequeo, peream, precor, ante toroque
-
mortua
componar, positaeque det oscula frater.
-
et tamen
arbitrium quaerit res ista duorum!
-
finge
placere mihi: scelus esse videbitur illi.
-
'At non
Aeolidae thalamos timuere sororum!
-
unde sed
hos novi? cur haec exempla paravi?
-
quo feror?
obscenae procul hinc discedite flammae
-
nec, nisi
qua fas est germanae, frater ametur!
-
si tamen
ipse mei captus prior esset amore,
-
forsitan
illius possem indulgere furori.
-
ergo ego,
quae fueram non reiectura petentem,
-
ipsa petam!
poterisne loqui? poterisne fateri?
-
coget amor,
potero! vel, si pudor ora tenebit,
-
littera
celatos arcana fatebitur ignes.'
-
Hoc placet,
haec dubiam vicit sententia mentem.
-
in latus
erigitur cubitoque innixa sinistro
-
'viderit:
insanos' inquit 'fateamur amores!
-
ei mihi,
quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
-
et meditata
manu componit verba trementi.
-
dextra
tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
-
incipit et
dubitat, scribit damnatque tabellas,
-
et notat et
delet, mutat culpatque probatque
-
inque vicem
sumptas ponit positasque resumit.
-
quid velit
ignorat; quicquid factura videtur,
-
displicet.
in vultu est audacia mixta pudori.
-
scripta
'soror' fuerat; visum est delere sororem
-
verbaque
correctis incidere talia ceris:
-
'quam, nisi
tu dederis, non est habitura salutem,
-
hanc tibi
mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
-
et si quid
cupiam quaeris, sine nomine vellem
-
posset agi
mea causa meo, nec cognita Byblis
-
ante forem,
quam spes votorum certa fuisset.
-
'Esse
quidem laesi poterat tibi pectoris index
-
et color et
macies et vultus et umida saepe
-
lumina nec
causa suspiria mota patenti
-
et crebri
amplexus, et quae, si forte notasti,
-
oscula
sentiri non esse sororia possent.
-
ipsa tamen,
quamvis animo grave vulnus habebam,
-
quamvis
intus erat furor igneus, omnia feci
-
(sunt mihi
di testes), ut tandem sanior essem,
-
pugnavique
diu violenta Cupidinis arma
-
effugere
infelix, et plus, quam ferre puellam
-
posse
putes, ego dura tuli. superata fateri
-
cogor,
opemque tuam timidis exposcere votis.
-
tu servare
potes, tu perdere solus amantem:
-
elige,
utrum facias. non hoc inimica precatur,
-
sed quae,
cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
-
expetit et
vinclo tecum propiore ligari.
-
iura senes
norint, et quid liceatque nefasque
-
fasque sit,
inquirant, legumque examina servent.
-
conveniens
Venus est annis temeraria nostris.
-
quid
liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
-
credimus,
et sequimur magnorum exempla deorum.
-
nec nos aut
durus pater aut reverentia famae
-
aut timor
impediet: tantum sit causa timendi,
-
dulcia
fraterno sub nomina furta tegemus.
-
est mihi
libertas tecum secreta loquendi,
-
et damus
amplexus, et iungimus oscula coram.
-
quantum
est, quod desit? miserere fatentis amorem,
-
et non
fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
-
neve merere
meo subscribi causa sepulchro.'
-
Talia
nequiquam perarantem plena reliquit
-
cera manum,
summusque in margine versus adhaesit.
-
protinus
inpressa signat sua crimina gemma,
-
quam tinxit
lacrimis (linguam defecerat umor):
-
deque suis
unum famulis pudibunda vocavit,
-
et pavidum
blandita 'fer has, fidissime, nostro'
-
dixit, et
adiecit longo post tempore 'fratri.'
-
cum daret,
elapsae manibus cecidere tabellae.
-
omine
turbata est, misit tamen. apta minister
-
tempora
nactus adit traditque latentia verba.
-
attonitus
subita iuvenis Maeandrius ira
-
proicit
acceptas lecta sibi parte tabellas,
-
vixque
manus retinens trepidantis ab ore ministri,
-
'dum licet,
o vetitae scelerate libidinis auctor,
-
effuge!'
ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
-
non
traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
-
ille fugit
pavidus, dominaeque ferocia Cauni
-
dicta
refert. palles audita, Bybli, repulsa,
-
et pavet
obsessum glaciali frigore corpus.
-
mens tamen
ut rediit, pariter rediere furores,
-
linguaque
vix tales icto dedit aëre voces:
-
'et merito!
quid enim temeraria vulneris huius
-
indicium
feci? quid, quae celanda fuerunt,
-
tam cito
commisi properatis verba tabellis?
-
ante erat
ambiguis animi sententia dictis
-
praetemptanda
mihi. ne non sequeretur euntem,
-
parte
aliqua veli, qualis foret aura, notare
-
debueram,
tutoque mari decurrere, quae nunc
-
non
exploratis inplevi lintea ventis.
-
auferor in
scopulos igitur, subversaque toto
-
obruor
oceano, neque habent mea vela recursus.
-
'Quid quod
et ominibus certis prohibebar amori
-
indulgere
meo, tum cum mihi ferre iubenti
-
excidit et
fecit spes nostras cera caducas?
-
nonne vel
illa dies fuerat, vel tota voluntas,
-
sed potius
mutanda dies? deus ipse monebat
-
signaque
certa dabat, si non male sana fuissem.
-
et tamen
ipsa loqui, nec me committere cerae
-
debueram,
praesensque meos aperire furores.
-
vidisset
lacrimas, vultum vidisset amantis;
-
plura loqui
poteram, quam quae cepere tabellae.
-
invito
potui circumdare bracchia collo,
-
et, si
reicerer, potui moritura videri
-
amplectique
pedes, adfusaque poscere vitam.
-
omnia
fecissem, quorum si singula duram
-
flectere
non poterant, potuissent omnia, mentem.
-
forsitan et
missi sit quaedam culpa ministri:
-
non adiit
apte, nec legit idonea, credo,
-
tempora,
nec petiit horamque animumque vacantem.
-
'Haec
nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
-
nec rigidas
silices solidumve in pectore ferrum
-
aut
adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
-
vincetur!
repetendus erit, nec taedia coepti
-
ulla mei
capiam, dum spiritus iste manebit.
-
nam primum,
si facta mihi revocare liceret,
-
non
coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
-
quippe nec
ille potest, ut iam mea vota relinquam,
-
non tamen
ausorum semper memor esse meorum.
-
et, quia
desierim, leviter voluisse videbor,
-
aut etiam
temptasse illum insidiisque petisse,
-
vel certe
non hoc, qui plurimus urget et urit
-
pectora
nostra, deo, sed victa libidine credar;
-
denique iam
nequeo nil commisisse nefandum.
-
et scripsi
et petii: reserata est nostra voluntas;
-
ut nihil
adiciam, non possum innoxia dici.
-
quod
superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
-
dixit, et
(incertae tanta est discordia mentis),
-
cum pigeat
temptasse, libet temptare. modumque
-
exit et
infelix committit saepe repelli.
-
mox ubi
finis abest, patriam fugit ille nefasque,
-
inque
peregrina ponit nova moenia terra.
-
Tum vero
maestam tota Miletida mente
-
defecisse
ferunt, tum vero a pectore vestem
-
diripuit
planxitque suos furibunda lacertos;
-
iamque
palam est demens, inconcessaeque fatetur
-
spem
veneris, siquidem patriam invisosque penates
-
deserit, et
profugi sequitur vestigia fratris.
-
utque tuo
motae, proles Semeleïa, thyrso
-
Ismariae
celebrant repetita triennia bacchae,
-
Byblida non
aliter latos ululasse per agros
-
Bubasides
videre nurus. quibus illa relictis
-
Caras et
armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
-
iam Cragon
et Limyren Xanthique reliquerat undas,
-
quoque
Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
-
pectus et
ora leae, caudam serpentis habebat.
-
deficiunt
silvae, cum tu lassata sequendo
-
concidis,
et dura positis tellure capillis,
-
Bybli,
iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
-
saepe illam
nymphae teneris Lelegeïdes ulnis
-
tollere
conantur, saepe, ut medeatur amori,
-
praecipiunt,
surdaeque adhibent solacia menti.
-
muta iacet,
viridesque suis tenet unguibus herbas
-
Byblis, et
umectat lacrimarum gramina rivo.
-
naidas his
venam, quae numquam arescere posset,
-
subposuisse
ferunt. quid enim dare maius habebant?
-
protinus,
ut secto piceae de cortice guttae,
-
utve tenax
gravida manat tellure bitumen;
-
utve sub
adventu spirantis lene favoni
-
sole
remollescit quae frigore constitit unda;
-
sic
lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis
-
vertitur in
fontem, qui nunc quoque vallibus illis
-
nomen habet
dominae, nigraque sub ilice manat.
-
Fama novi
centum Cretaeas forsitan urbes
-
implesset
monstri, si non miracula nuper
-
Iphide
mutata Crete propiora tulisset.
-
proxima
Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
-
progenuit
tellus ignotum nomine Ligdum,
-
ingenua de
plebe virum, nec census in illo
-
nobilitate
sua maior, sed vita fidesque
-
inculpata
fuit. gravidae qui coniugis aures
-
vocibus his
monuit, cum iam prope partus adesset.
-
'quae
voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
-
utque marem
parias. onerosior altera sors est,
-
et vires
fortuna negat. quod abominor, ergo
-
edita forte
tuo fuerit si femina partu,--
-
invitus
mando; pietas, ignosce!--necetur.'
-
dixerat, et
lacrimis vultum lavere profusis,
-
tam qui
mandabat, quam cui mandata dabantur.
-
sed tamen
usque suum vanis Telethusa maritum
-
sollicitat
precibus, ne spem sibi ponat in arto.
-
certa sua
est Ligdo sententia. iamque ferendo
-
vix erat
illa gravem maturo pondere ventrem,
-
cum medio
noctis spatio sub imagine somni
-
Inachis
ante torum, pompa comitata sacrorum,
-
aut stetit
aut visa est. inerant lunaria fronti
-
cornua cum
spicis nitido flaventibus auro
-
et regale
decus; cum qua latrator Anubis,
-
sanctaque
Bubastis, variusque coloribus Apis,
-
quique
premit vocem digitoque silentia suadet;
-
sistraque
erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
-
plenaque
somniferis serpens peregrina venenis.
-
tum velut
excussam somno et manifesta videntem
-
sic adfata
dea est: 'pars o Telethusa mearum,
-
pone graves
curas, mandataque falle mariti.
-
nec dubita,
cum te partu Lucina levarit,
-
tollere
quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
-
exorata
fero; nec te coluisse quereris
-
ingratum
numen.' monuit, thalamoque recessit.
-
laeta toro
surgit, purasque ad sidera supplex
-
Cressa
manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
-
Ut dolor
increvit, seque ipsum pondus in auras
-
expulit, et
nata est ignaro femina patre,
-
iussit ali
mater puerum mentita. fidemque
-
res habuit,
neque erat ficti nisi conscia nutrix.
-
vota pater
solvit, nomenque inponit avitum:
-
Iphis avus
fuerat. gavisa est nomine mater,
-
quod
commune foret, nec quemquam falleret illo.
-
inde
incepta pia mendacia fraude latebant.
-
cultus erat
pueri; facies, quam sive puellae,
-
sive dares
puero, fuerat formosus uterque.
-
Tertius
interea decimo successerat annus:
-
cum pater,
Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
-
inter
Phaestiadas quae laudatissima formae
-
dote fuit
virgo, Dictaeo nata Teleste.
-
par aetas,
par forma fuit, primasque magistris
-
accepere
artes, elementa aetatis, ab isdem.
-
hinc amor
ambarum tetigit rude pectus, et aequum
-
vulnus
utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
-
coniugium
pactaeque exspectat tempora taedae,
-
quamque
virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
-
Iphis amat,
qua posse frui desperat, et auget
-
hoc ipsum
flammas, ardetque in virgine virgo,
-
vixque
tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
-
'cognita
quam nulli, quam prodigiosa novaeque
-
cura tenet
Veneris? si di mihi parcere vellent,
-
parcere
debuerant; si non, et perdere vellent,
-
naturale
malum saltem et de more dedissent.
-
nec vaccam
vaccae, nec equas amor urit equarum:
-
urit oves
aries, sequitur sua femina cervum.
-
sic et aves
coeunt, interque animalia cuncta
-
femina
femineo conrepta cupidine nulla est.
-
vellem
nulla forem! ne non tamen omnia Crete
-
monstra
ferat, taurum dilexit filia Solis,
-
femina
nempe marem. meus est furiosior illo,
-
si verum
profitemur, amor. tamen illa secuta est
-
spem
Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
-
passa bovem
est, et erat, qui deciperetur, adulter.
-
huc licet
ex toto sollertia confluat orbe,
-
ipse licet
revolet ceratis Daedalus alis,
-
quid
faciet? num me puerum de virgine doctis
-
artibus
efficiet? num te mutabit, Ianthe?
-
'Quin
animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
-
consiliique
inopes et stultos excutis ignes?
-
quid sis
nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
-
et pete
quod fas est, et ama quod femina debes!
-
spes est,
quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
-
hanc tibi
res adimit. non te custodia caro
-
arcet ab
amplexu, nec cauti cura mariti,
-
non patris
asperitas, non se negat ipsa roganti,
-
nec tamen
est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
-
esse potes
felix, ut dique hominesque laborent.
-
nunc quoque
votorum nulla est pars vana meorum,
-
dique mihi
faciles, quicquid valuere, dederunt;
-
quodque
ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
-
at non vult
natura, potentior omnibus istis,
-
quae mihi
sola nocet. venit ecce optabile tempus,
-
luxque
iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe--
-
nec mihi
continget: mediis sitiemus in undis.
-
pronuba
quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
-
sacra,
quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
-
pressit ab
his vocem. nec lenius altera virgo
-
aestuat,
utque celer venias, Hymenaee, precatur.
-
quae petit,
haec Telethusa timens modo tempora differt,
-
nunc ficto
languore moram trahit, omina saepe
-
visaque
causatur. sed iam consumpserat omnem
-
materiam
ficti, dilataque tempora taedae
-
institerant,
unusque dies restabat. at illa
-
crinalem
capiti vittam nataeque sibique
-
detrahit,
et passis aram complexa capillis
-
'Isi,
Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
-
quae colis,
et septem digestum in cornua Nilum:
-
fer,
precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
-
te, dea, te
quondam tuaque haec insignia vidi
-
cunctaque
cognovi, sonitum comitantiaque aera
-
sistrorum,
memorique animo tua iussa notavi.
-
quod videt
haec lucem, quod non ego punior, ecce
-
consilium
munusque tuum est. miserere duarum,
-
auxilioque
iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
-
visa dea
est movisse suas (et moverat) aras,
-
et templi
tremuere fores, imitataque lunam
-
cornua
fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
-
non secura
quidem, fausto tamen omine laeta
-
mater abit
templo. sequitur comes Iphis euntem,
-
quam solita
est, maiore gradu, nec candor in ore
-
permanet,
et vires augentur, et acrior ipse est
-
vultus, et
incomptis brevior mensura capillis,
-
plusque
vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
-
femina
nuper eras, puer es! date munera templis,
-
nec timida
gaudete fide! dant munera templis,
-
addunt et
titulum: titulus breve carmen habebat:
-
DONA PUER
SOVLIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS
-
postera lux
radiis latum patefecerat orbem,
-
cum Venus
et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
-
conveniunt,
potiturque sua puer Iphis Ianthe.