P. Ovidi Nasonis
Fastorum
libri duo
Liber
Primus
Tempora
cum causis Latium digesta per annum
lapsaque sub terras ortaque
signa canam.
excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
hoc opus
et timidae derige navis iter,
officioque, levem non aversatus
honorem,
en tibi devoto numine dexter ades.
sacra recognosces
annalibus eruta priscis
et quo sit merito quaeque notata
dies.
invenies illic et festa domestica vobis;
saepe tibi
pater est, saepe legendus avus,
quaeque ferunt illi, pictos
signantia fastos,
tu quoque cum Druso praemia fratre
feres.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras
et
quoscumque sacris addidit ille dies.
adnue conanti per laudes ire
tuorum
deque meo pavidos excute corde metus.
da mihi te
placidum, dederis in carmina vires:
ingenium voltu statque
caditque tuo.
pagina iudicium docti subitura movetur
principis,
ut Clario missa legenda deo.
quae sit enim culti facundia
sensimus oris,
civica pro trepidis cum tulit arma reis.
scimus
et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
ingenii currant
flumina quanta tui.
si licet et fas est, vates rege vatis
habenas,
auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora
digereret cum conditor Urbis, in anno
constituit menses quinque
bis esse suo.
scilicet arma magis quam sidera, Romule,
noras,
curaque finitimos vincere maior erat.
est tamen et
ratio, Caesar, quae moverit illum,
erroremque suum quo tueatur
habet.
quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
hoc
anno statuit temporis esse satis;
per totidem menses a funere
coniugis uxor
sustinet in vidua tristia signa domo.
haec
igitur vidit trabeati cura Quirini,
cum rudibus populis annua
iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;
haec
generis princeps, ipsius ille pater:
tertius a senibus, iuvenum
de nomine quartus,
quae sequitur, numero turba notata fuit.
at
Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
mensibus antiquis
praeposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum iura dierum,
non
habet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus erit, per quem
tria verba silentur:
fastus erit, per quem lege licebit agi.
nec
toto perstare die sua iura putaris:
qui iam fastus erit, mane
nefastus erat;
nam simul exta deo data sunt, licet omnia
fari,
verbaque honoratus libera praetor habet.
est quoque, quo
populum ius est includere saeptis;
est quoque, qui nono semper ab
orbe redit.
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;
Idibus
alba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret. omnibus
istis
(ne fallare cave) proximus ater erit.
omen ab eventu
est: illis nam Roma diebus
damna sub averso tristia Marte tulit.
haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
ne seriem
rerum scindere cogar, erunt. 1. A . K . IAN .
F Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
inque meo primum
carmine Ianus adest.
Iane biceps, anni tacite labentis
origo,
solus de superis qui tua terga vides,
dexter ades
ducibus, quorum secura labore
otia terra ferax, otia pontus
habet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
et
resera nutu candida templa tuo.
prospera lux oritur: linguis
animisque favete;
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
lite
vacent aures, insanaque protinus absint
iurgia: differ opus,
livida turba, tuum.
cernis odoratis ut luceat ignibus aether,
et
sonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorum
verberat aurum,
et tremulum summa spargit in aede iubar.
vestibus
intactis Tarpeias itur in arces,
et populus festo concolor ipse
suo est,
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
et
nova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebent
ferienda iuvenci,
quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter
arce sua totum cum spectet in orbem,
nil nisi Romanum quod
tueatur habet.
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
a
populo rerum digna potente coli.
Quem tamen esse deum te dicam,
Iane biformis?
nam tibi par nullum Graecia numen habet.
ede
simul causam, cur de caelestibus unus
sitque quod a tergo sitque
quod ante vides.
haec ego cum sumptis agitarem mente
tabellis,
lucidior visa est quam fuit ante domus.
tum sacer
ancipiti mirandus imagine Ianus
bina repens oculis obtulit ora
meis.
extimui sensique metu riguisse capillos,
et gelidum
subito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemque
sinistra
edidit hos nobis ore priore sonos:
'disce metu
posito, vates operose dierum,
quod petis, et voces percipe mente
meas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
aspice
quam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae tria
corpora restant,
ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.
ut
semel haec rerum secessit lite suarum
inque novas abiit massa
soluta domos,
flamma petit altum, propior locus aera
cepit,
sederunt medio terra fretumque solo.
tunc ego, qui
fueram globus et sine imagine moles,
in faciem redii dignaque
membra deo.
nunc quoque, confusae quondam nota parva
figurae,
ante quod est in me postque videtur idem.
accipe
quaesitae quae causa sit altera formae,
hanc simul ut noris
officiumque meum.
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila,
terras,
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes est
unum vasti custodia mundi,
et ius vertendi cardinis omne meum
est.
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera
perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur
orbis,
ni teneant rigidae condita Bella serae.
praesideo
foribus caeli cum mitibus Horis
(it, redit officio Iuppiter ipse
meo):
inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum
farraque mixta sale,
nomina ridebis: modo namque Patulcius
idem
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
scilicet alterno
voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices.
vis
mea narrata est; causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua
tu quoque parte vides.
omnis habet geminas, hinc atque hinc,
ianua frontes,
e quibus haec populum spectat, at illa
Larem,
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor
egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor
aulae
Eoas partes Hesperiasque simul.
ora vides Hecates in
tres vertentia partes,
servet ut in ternas compita secta vias:
et
mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
cernere non moto corpore
bina licet.'
dixerat: et voltu, si plura requirere
vellem,
difficilem mihi se non fore pactus erat.
sumpsi
animum, gratesque deo non territus egi,
verbaque sum spectans
plura locutus humum:
'dic, age, frigoribus quare novus incipit
annus,
qui melius per ver incipiendus erat?
omnia tunc
florent, tunc est nova temporis aetas,
et nova de gravido palmite
gemma tumet,
et modo formatis operitur frondibus arbor,
prodit
et in summum seminis herba solum,
et tepidum volucres
concentibus aera mulcent,
ludit et in pratis luxuriatque
pecus.
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
et luteum
celsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovatur
aratro.
haec anni novitas iure vocanda fuit.'
quaesieram
multis; non multis ille moratus
contulit in versus sic sua verba
duos:
'bruma novi prima est veterisque novissima
solis:
principium capiunt Phoebus et annus idem.'
post ea
mirabar cur non sine litibus esset
prima dies. 'causam percipe'
Ianus ait.
'tempora commisi nascentia rebus agendis,
totus ab
auspicio ne foret annus iners.
quisque suas artes ob idem delibat
agendo,
nec plus quam solitum testificatur opus.'
mox ego,
'cur, quamvis aliorum numina placem,
Iane, tibi primum tura
merumque fero?'
'ut possis aditum per me, qui limina servo,
ad
quoscumque voles' inquit 'habere deos.'
'at cur laeta tuis
dicuntur verba Kalendis,
et damus alternas accipimusque
preces?'
tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,
'omina
principiis' inquit 'inesse solent.
ad primam vocem timidas
advertitis aures,
et visam primum consulit augur avem.
templa
patent auresque deum, nec lingua caducas
concipit ulla preces,
dictaque pondus habent.'
desierat Ianus. nec longa silentia
feci,
sed tetigi verbis ultima verba meis:
'quid volt palma
sibi rugosaque carica' dixi
'et data sub niveo candida mella
cado?'
'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur
et
peragat coeptum dulcis ut annus iter.'
'dulcia cur dentur video:
stipis adice causam,
pars mihi de festo ne labet ulla
tuo.'
risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit,
'qui
stipe mel sumpta dulcius esse putas!
vix ego Saturno quemquam
regnante videbam
cuius non animo dulcia lucra forent.
tempore
crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
vix ultra quo iam
progrediatur habet.
pluris opes nunc sunt quam prisci temporis
annis,
dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
dum casa
Martigenam capiebat parva Quirinum,
et dabat exiguum fluminis
ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
inque
Iovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nunc
Capitolia gemmis,
pascebatque suas ipse senator oves:
nec
pudor in stipula placidam cepisse quietem
et fenum capiti
subposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetor
aratro,
et levis argenti lammina crimen erat.
at postquam
fortuna loci caput extulit huius
et tetigit summo vertice Roma
deos,
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
et, cum
possideant plurima, plura petunt.
quaerere ut absumant, absumpta
requirere certant,
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
sic
quibus intumuit suffusa venter ab unda,
quo plus sunt potae, plus
sitiuntur aquae.
in pretio pretium nunc est: dat census
honores,
census amicitias; pauper ubique iacet.
tu tamen
auspicium si sit stipis utile quaeris,
curque iuvent nostras aera
vetusta manus,
aera dabant olim: melius nunc omen in auro
est,
victaque concessit prisca moneta novae.
nos quoque templa
iuvant, quamvis antiqua probemus,
aurea: maiestas convenit ipsa
deo.
laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
mos tamen est
aeque dignus uterque coli.'
finierat monitus. placidis ita
rursus, ut ante,
clavigerum verbis adloquor ipse deum:
'multa
quidem didici: sed cur navalis in aere
altera signata est, altera
forma biceps?'
'noscere me duplici posses ut imagine' dixit,
'ni
vetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscum
rate venit ad amnem
ante pererrato falcifer orbe deus.
hac ego
Saturnum memini tellure receptum
(caelitibus regnis a Iove pulsus
erat).
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
dicta quoque est
Latium terra latente deo.
at bona posteritas puppem formavit in
aere,
hospitis adventum testificata dei.
ipse solum colui,
cuius placidissima laevum
radit harenosi Thybridis unda
latus.
hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
tantaque
res paucis pascua bubus erat.
arx mea collis erat, quem volgo
nomine nostro
nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
tunc ego
regnabam, patiens cum terra deorum
esset, et humanis numina mixta
locis.
nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
(ultima de
superis illa reliquit humum),
proque metu populum sine vi pudor
ipse regebat;
nullus erat iustis reddere iura labor.
nil mihi
cum bello: pacem postesque tuebar,
et', clavem ostendens, 'haec'
ait 'arma gero.'
presserat ora deus. tunc sic ego nostra
resolvi,
voce mea voces eliciente dei:
'cum tot sint iani, cur
stas sacratus in uno,
hic ubi iuncta foris templa duobus
habes?'
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
protinus
Oebalii rettulit arma Tati,
utque levis custos, armillis capta,
Sabinos
ad summae tacitos duxerit arcis iter.
'inde, velut
nunc est, per quem descenditis', inquit
'arduus in valles per
fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia
cuius
dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus
committere numine pugnam,
ipse meae movi callidus artis
opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
sumque
repentinas eiaculatus aquas.
ante tamen madidis subieci sulpura
venis,
clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut
utilitas pulsis percepta Sabinis,
quae fuerat, tuto reddita forma
loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
haec
adolet flammis cum strue farra suis.'
'at cur pace lates,
motisque recluderis armis?'
nec mora, quaesiti reddita causa mihi
est:
'ut populo reditus pateant ad bella profecto,
tota patet
dempta ianua nostra sera.
pace fores obdo, ne qua discedere
possit;
Caesareoque diu numine clausus ero.'
dixit, et
attollens oculos diversa videntes
aspexit toto quicquid in orbe
fuit:
pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi,
tradiderat
famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, fac aeternos pacem pacisque
ministros,
neve suum praesta deserat auctor opus.
Quod tamen
ex ipsis licuit mihi discere fastis,
sacravere patres hac duo
templa die.
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
insula,
dividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est: cepit
locus unus utrumque
iunctaque sunt magno templa nepotis avo. 2.
B F
3. C C
4. D C Quid vetat et stellas, ut quaeque
oriturque caditque,
dicere? promissi pars sit et ista
mei.
felices animae, quibus haec cognoscere primis
inque domos
superas scandere cura fuit!
credibile est illos pariter vitiisque
locisque
altius humanis exseruisse caput.
non Venus et vinum
sublimia pectora fregit
officiumque fori militiaeve labor;
nec
levis ambitio perfusaque gloria fuco
magnarumque fames
sollicitavit opum.
admovere oculis distantia sidera
mentis
aetheraque ingenio subposuere suo.
sic petitur caelum,
non ut ferat Ossan Olympus
summaque Peliacus sidera tangat
apex.
nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,
ponemusque
suos ad vaga signa dies.
Ergo ubi nox aderit venturis tertia
Nonis,
sparsaque caelesti rore madebit humus,
octipedis
frustra quaerentur bracchia Cancri:
praeceps occiduas ille
subibit aquas. 5. E . NON . F Institerint
Nonae, missi tibi nubibus atris
signa dabunt imbres exoriente
Lyra. 6. F F 7. G C 8. H C
9. A . AGON(IA)
. NP Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
Ianus
Agonali luce piandus erit.
nominis esse potest succinctus causa
minister,
hostia caelitibus quo feriente cadit,
qui calido
strictos tincturus sanguine cultros
semper agatne rogat nec nisi
iussus agit.
pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab
actu
nomen Agonalem credit habere diem.
pars putat hoc festum
priscis Agnalia dictum,
una sit ut proprio littera dempta
loco.
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
a
pecoris lux est ipsa notata metu?
fas etiam fieri solitis aetate
priorum
nomina de ludis Graeca tulisse diem.
et pecus antiquus
dicebat agonia sermo;
veraque iudicio est ultima causa meo.
utque
ea non certa est, ita rex placare sacrorum
numina lanigerae
coniuge debet ovis.
victima quae dextra cecidit victrice
vocatur;
hostibus a domitis hostia nomen habet.
ante, deos
homini quod conciliare valeret,
far erat et puri lucida mica
salis.
nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
acta per
aequoreas hospita navis aquas,
tura nec Euphrates nec miserat
India costum,
nec fuerant rubri cognita fila croci.
ara dabat
fumos herbis contenta Sabinis,
et non exiguo laurus adusta
sono;
siquis erat factis prati de flore coronis
qui posset
violas addere, dives erat.
hic, qui nunc aperit percussi viscera
tauri,
in sacris nullum culter habebat opus.
prima Ceres
avidae gavisa est sanguine porcae,
ulta suas merita caede
nocentis opes:
nam sata vere novo teneris lactentia sucis
eruta
saetigerae comperit ore suis.
sus dederat poenas: exemplo
territus huius
palmite debueras abstinuisse, caper.
quem
spectans aliquis dentes in vite prementem,
talia non tacito dicta
dolore dedit:
'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad
aram,
in tua quod spargi cornua possit erit.'
verba fides
sequitur: noxae tibi deditus hostis
spargitur adfuso cornua,
Bacche, mero.
culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa
capellae:
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
flebat
Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
viderat inceptos
destituisse favos;
caerula quem genetrix aegre solata
dolentem
addidit haec dictis ultima verba suis:
'siste, puer,
lacrimas: Proteus tua damna levabit
quoque modo repares quae
periere dabit.
decipiat ne te versis tamen ille
figuris,
impediant geminas vincula firma manus.'
pervenit ad
vatem iuvenis, resolutaque somno
alligat aequorei bracchia capta
senis.
ille sua faciem transformis adulterat arte;
mox domitus
vinclis in sua membra redit,
oraque caerulea tollens rorantia
barba
'qua' dixit 'repares arte requiris apes?
obrue mactati
corpus tellure iuvenci:
quod petis a nobis, obrutus ille
dabit.'
iussa facit pastor; fervent examina putri
de bove:
mille animas una necata dedit.
poscit ovem fatum: verbenas
improba carpsit,
quas pia dis ruris ferre solebat anus.
quid
tuti superest, animam cum ponat in aris
lanigerumque pecus
ruricolaeque boves?
placat equo Persis radiis Hyperiona
cinctum,
ne detur celeri victima tarda deo.
quod semel est
geminae pro virgine caesa Dianae,
nunc quoque pro nulla virgine
cerva cadit.
exta canum vidi Triviae libare Sapaeos
et
quicumque tuas accolit, Haeme, nives.
caeditur et rigido custodi
ruris asellus;
causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
festa
corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
tertia quae solito
tempore bruma refert.
di quoque cultores in idem venere Lyaei
et
quicumque iocis non alienus erat,
Panes et in Venerem Satyrorum
prona iuventus
quaeque colunt amnes solaque rura deae.
venerat
et senior pando Silenus asello,
quique ruber pavidas inguine
terret aves.
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
gramine
vestitis accubuere toris:
vina dabat Liber, tulerat sibi quisque
coronam,
miscendas parce rivus agebat aquas.
Naides effusis
aliae sine pectinis usu,
pars aderant positis arte manuque
comis;
illa super suras tunicam collecta ministrat,
altera
dissuto pectus aperta sinu;
exserit haec umerum, vestes trahit
illa per herbas,
impediunt teneros vincula nulla pedes.
hinc
aliae Satyris incendia mitia praebent,
pars tibi, qui pinu
tempora nexa geris:
te quoque, inexstinctae Silene libidinis,
urunt:
nequitia est quae te non sinit esse senem.
at ruber,
hortorum decus et tutela, Priapus
omnibus ex illis Lotide captus
erat:
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
signaque
dat nutu sollicitatque notis.
fastus inest pulchris sequiturque
superbia formam:
inrisum voltu despicit illa suo.
nox erat, et
vino somnum faciente iacebant
corpora diversis victa sopore
locis;
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
sicut erat
lusu fessa, quievit humo.
surgit amans animamque tenens vestigia
furtim
suspenso digitis fert taciturna gradu.
ut tetigit
niveae secreta cubilia nymphae,
ipsa sui flatus ne sonet aura
cavet;
et iam finitima corpus librabat in herba:
illa tamen
multi plena soporis erat.
gaudet et a pedibus tracto velamine
vota
ad sua felici coeperat ire via.
ecce rudens rauco Sileni
vector asellus
intempestivos edidit ore sonos.
territa
consurgit nymphe, manibusque Priapum
reicit, et fugiens concitat
omne nemus.
at deus, obscena nimium quoque parte paratus,
omnibus
ad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris;
et haec est
Hellespontiaco victima grata deo.
intactae
fueratis aves, solacia ruris,
adsuetum silvis innocuumque
genus,
quae facitis nidos et plumis ova fovetis,
et facili
dulces editis ore modos;
sed nihil ista iuvant, quia linguae
crimen habetis,
dique putant mentes vos aperire suas.
(nec
tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
nunc pinna veras,
nunc datis ore notas.)
tuta diu volucrum proles tum denique caesa
est,
iuveruntque deos indicis exta sui.
ergo saepe suo coniunx
abducta marito
uritur Idaliis alba columba focis.
nec defensa
iuvant Capitolia, quo minus anser
det iecur in lances, Inachioti,
tuas.
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
quod tepidum
vigili provocet ore diem.
Interea Delphin clarum super aequora
sidus
tollitur et patriis exserit ora vadis. 10. B EN Postera
lux hiemem medio discrimine signat,
aequaque praeteritae quae
superabit erit. 11. C . CAR(MENTALIA) .
NP
12. D C Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
Arcadiae
sacrum pontificale deae.
te quoque lux eadem, Turni soror, aede
recepit,
hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petam
causas horum moremque sacrorum?
deriget in medio quis mea vela
freto?
ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
propositoque
fave, ne tuus erret honor.
orta prior luna, de se si creditur
ipsi,
a magno tellus Arcade nomen habet.
hinc fuit Euander,
qui, quamquam clarus utroque,
nobilior sacrae sanguine matris
erat;
quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
ore dabat
vero carmina plena dei.
dixerat haec nato motus instare
sibique,
multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenis
nimium vera cum matre fugatus
deserit Arcadiam Parrhasiumque
larem.
cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
'(siste,
precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.
sic erat in fatis, nec
te tua culpa fugavit,
sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
non
meriti poenam pateris, sed numinis iram:
est aliquid magnis
crimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua est, ita concipit
intra
pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen ut
primus maere mala talia passus:
obruit ingentes ista procella
viros.
passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus
in Aonia constitit exul humo;
passus idem Tydeus et idem
Pagasaeus Iason,
et quos praeterea longa referre mora est.
omne
solum forti patria est, ut piscibus aequor,
ut volucri vacuo
quicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret in
anno:
et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.'
vocibus
Euander firmata mente parentis
nave secat fluctus Hesperiamque
tenet.
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
egerat
et Tuscis obvius ibat aquis:
fluminis illa latus, cui sunt vada
iuncta Tarenti,
aspicit et sparsas per loca sola casas;
utque
erat, immissis puppem stetit ante capillis,
continuitque manum
torva regentis iter,
et procul in dextram tendens sua bracchia
ripam
pinea non sano ter pede texta ferit,
neve daret saltum
properans insistere terrae
vix est Euandri vixque retenta
manu;
'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum,
tuque,
novos caelo terra datura deos,
fluminaque et fontes, quibus
utitur hospita tellus,
et nemorum silvae Naiadumque chori,
este
bonis avibus visi natoque mihique,
ripaque felici tacta sit ista
pede.
fallor, an hi fient ingentia moenia colles,
iuraque ab
hac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittitur
orbis.
quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniae
tangent haec litora pinus:
hic quoque causa novi femina Martis
erit.
care nepos Palla, funesta quid induis arma?
indue: non
humili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaque, Troia,
resurges:
obruit hostiles ista ruina domos.
urite victrices
Neptunia Pergama flammae:
num minus hic toto est altior orbe
cinis?
iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
adferet:
Iliacos accipe, Vesta, deos.
tempus erit cum vos orbemque
tuebitur idem,
et fient ipso sacra colente deo,
et penes
Augustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena tenere
domum.
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
pondera
caelesti mente paterna feret,
utque ego perpetuis olim sacrabor
in aris,
sic Augusta novum Iulia numen erit.'
talibus ut
dictis nostros descendit in annos,
substitit in medio praescia
lingua sono.
puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
felix,
exilium cui locus ille fuit!
nec mora longa fuit: stabant nova
tecta, nec alter
montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecce
boves illuc Erytheidas adplicat heros
emensus longi claviger
orbis iter,
dumque huic hospitium domus est Tegeaea,
vagantur
incustoditae lata per arva boves.
mane erat: excussus
somno Tirynthius actor
de numero tauros sentit abesse duos.
nulla
videt quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus in
antra ferox,
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non
leve finitimis hospitibusque malum.
dira viro facies, vires pro
corpore, corpus
grande (pater monstri Mulciber huius
erat),
proque domo longis spelunca recessibus ingens,
abdita,
vix ipsis invenienda feris;
ora super postes adfixaque bracchia
pendent,
squalidaque humanis ossibus albet humus.
servata male
parte boum Iove natus abibat:
mugitum rauco furta dedere
sono.
'accipio revocamen' ait, vocemque secutus
impia per
silvas ultor ad antra venit.
ille aditum fracti praestruxerat
obice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititur
hic umeris (caelum quoque sederat illis),
et vastum motu
conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera
terruit ipsum,
ictaque subsedit pondere molis humus.
prima
movet Cacus conlata proelia dextra
remque ferox saxis
stipitibusque gerit.
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad
artes
confugit, et flammas ore sonante vomit;
quas quotiens
proflat, spirare Typhoea credas
et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne
iaci.
occupat Alcides, adductaque clava trinodis
ter quater
adverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cum
sanguine fumos
et lato moriens pectore plangit humum.
immolat
ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
victor et Euandrum
ruricolasque vocat,
constituitque sibi, quae Maxima dicitur,
aram,
hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
nec tacet
Euandri mater prope tempus adesse
Hercule quo tellus sit satis
usa suo.
at felix vates, ut dis gratissima vixit,
possidet
hunc Iani sic dea mense diem. 13. E . EID .
NP
14. F EN DIES . VITIOS . EX .
S . C Idibus in magni castus Iovis aede
sacerdos
semimaris flammis viscera libat ovis;
redditaque est
omnis populo provincia nostro
et tuus Augusto nomine dictus
avus.
perlege dispositas generosa per atria ceras:
contigerunt
nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat, alter
Isauras
aut Cretum domitas testificatur opes;
hunc Numidae
faciunt, illum Messana superbum;
ille Numantina traxit ab urbe
notam:
et mortem et nomen Druso Germania fecit;
me miserum,
virtus quam brevis illa fuit!
si petat a victis, tot sumet nomina
Caesar
quot numero gentes maximus orbis habet.
ex uno quidam
celebres aut torquis adempti
aut corvi titulos auxiliaris
habent.
Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:
sed qui te
vicit nomine maior erat.
nec gradus est supra Fabios cognominis
ullus:
illa domus meritis Maxima dicta suis.
sed tamen humanis
celebrantur honoribus omnes,
hic socium summo cum Iove nomen
habet.
sancta vocant augusta patres, augusta vocantur
templa
sacerdotum rite dicata manu:
huius et augurium dependet origine
verbi
et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
augeat imperium
nostri ducis, augeat annos,
protegat et vestras querna corona
fores:
auspicibusque deis tanti cognominis heres
omine
suscipiat, quo pater, orbis onus. 15. G . CAR(MENTALIA)
. NP Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
fient
Parrhasiae sacra relata deae.
nam prius Ausonias matres carpenta
vehebant
(haec quoque ab Euandri dicta parente reor);
mox
honor eripitur, matronaque destinat omnis
ingratos nulla prole
novare viros,
neve daret partus, ictu temeraria caeco
visceribus
crescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitia
nuptas,
ius tamen exemptum restituisse ferunt,
binaque nunc
pariter Tegeaeae sacra parenti
pro pueris fieri virginibusque
iubent.
scortea non illi fas est inferre sacello,
ne violent
puros exanimata focos.
siquis amas veteres ritus, adsiste
precanti;
nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima
placatur Postvertaque, sive sorores,
sive fugae comites, Maenali
diva, tuae;
altera quod porro fuerat cecinisse putatur,
altera
venturum postmodo quicquid erat. 16. H C Candida, te niveo posuit
lux proxima templo,
qua fert sublimes alta Moneta gradus,
nunc
bene prospiciens Latiam Concordia turbam,
ut te sacratae
constituere manus.
Furius antiquam, populi superator
Etrusci,
voverat et voti solverat ille fidem.
causa, quod a
patribus sumptis secesserat armis
volgus, et ipsa suas Roma
timebat opes.
causa recens melior: passos Germania
crines
porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
inde
triumphatae libasti munera gentis
templaque fecisti, quam colis
ipse, deae.
hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,
sola
toro magni digna reperta Iovis. 17. A C
18. B C19. C C20. D C21.
E C22. F C23. G C Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe,
relicto
per iuvenis curres signa regentis aquam. 23. G C
Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,
fulgebit toto iam
Lyra nulla polo. 24. H C
25. A C26. B C Sidere ab hoc ignis
venienti nocte, Leonis
qui micat in medio pectore, mersus
erit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
nec
Sementiva est ulla reperta dies;
cum mihi (sensit enim) 'lux haec
indicitur' inquit
Musa, 'quid a fastis non stata sacra
petis?
utque dies incerta sacri, sic tempora certa,
seminibus
iactis est ubi fetus ager.'
state coronati plenum ad praesepe,
iuvenci:
cum tepido vestrum vere redibit opus.
rusticus
emeritum palo suspendat aratrum:
omne reformidat frigore volnus
humus.
vilice, da requiem terrae semente peracta;
da requiem,
terram qui coluere, viris.
pagus agat festum: pagum lustrate,
coloni,
et date paganis annua liba focis.
placentur frugum
matres, Tellusque Ceresque,
farre suo gravidae visceribusque
suis:
officium commune Ceres et Terra tuentur;
haec praebet
causam frugibus, illa locum.
consortes operis, per quas correcta
vetustas
quernaque glans victa est utiliore cibo,
frugibus
immensis avidos satiate colonos,
ut capiant cultus praemia digna
sui.
vos date perpetuos teneris sementibus auctus,
nec nova
per gelidas herba sit usta nives.
cum serimus, caelum ventis
aperite serenis;
cum latet, aetheria spargite semen aqua.
neve
graves cultis Cerialia rura cavete
agmine laesuro depopulentur
aves.
vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:
post
messem praedae copia maior erit.
interea crescat scabrae
robiginis expers
nec vitio caeli palleat ulla seges,
et neque
deficiat macie nec pinguior aequo
divitiis pereat luxuriosa
suis;
et careant loliis oculos vitiantibus agri,
nec sterilis
culto surgat avena solo;
triticeos fetus passuraque farra bis
ignem
hordeaque ingenti fenore reddat ager.
haec ego pro
vobis, haec vos optate coloni,
efficiatque ratas utraque diva
preces.
bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
vomere,
cedebat taurus arator equo;
sarcula cessabant, versique in pila
ligones,
factaque de rastri pondere cassis erat.
gratia dis
domuique tuae: religata catenis
iampridem vestro sub pede Bella
iacent.
sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
Pax
Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. 27. C C
28. D C29. E C At
quae venturas praecedit sexta Kalendas,
hac sunt Ledaeis templa
dicata deis:
fratribus illa deis fratres de gente deorum
circa
Iuturnae composuere lacus. 30. F NP
31. GC Ipsum nos carmen
deduxit Pacis ad aram:
haec erit a mensis fine secunda
dies.
frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
Pax, ades
et toto mitis in orbe mane.
dum desint hostes, desit quoque causa
triumphi:
tu ducibus bello gloria maior eris.
sola gerat
miles, quibus arma coerceat, arma,
canteturque fera nil nisi
pompa tuba.
horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
siqua
parum Romam terra timebat, amet.
tura, sacerdotes, Pacalibus
addite flammis,
albaque perfusa victima fronte cadat;
utque
domus, quae praestat eam, cum pace perennet
ad pia propensos vota
rogate deos.
Sed iam prima mei pars est exacta laboris,
cumque
suo finem mense libellus habet.
-
-
Liber
Secundus
-
Ianus
habet finem. cum carmine crescit et annus:
alter ut hic mensis,
sic liber alter eat.
nunc primum velis, elegi, maioribus
itis:
exiguum, memini, nuper eratis opus.
ipse ego vos habui
faciles in amore ministros,5
cum lusit numeris prima iuventa
suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
ecquis ad
haec illinc crederet esse viam?
haec mea militia est; ferimus
quae possumus arma,
dextraque non omni munere nostra vacat.10
si
mihi non valido torquentur pila lacerto
nec bellatoris terga
premuntur equi,
nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense
(his
habilis telis quilibet esse potest),
at tua prosequimur studioso
pectore, Caesar,15
nomina, per titulos ingredimurque tuos.
ergo
ades et placido paulum mea munera voltu
respice, pacando siquid
ab hoste vacat.
Februa Romani dixere piamina patres:
nunc
quoque dant verbo plurima signa fidem.20
pontifices ab rege
petunt et flamine lanas,
quis veterum lingua februa nomen
erat;
quaeque capit lictor domibus purgamina certis,
torrida
cum mica farra, vocantur idem;
nomen idem ramo, qui caesus ab
arbore pura25
casta sacerdotum tempora fronde tegit.
ipse ego
flaminicam poscentem februa vidi;
februa poscenti pinea virga
data est.
denique quodcumque est quo corpora nostra piantur,
hoc
apud intonsos nomen habebat avos.30
mensis ab his dictus, secta
quia pelle Luperci
omne solum lustrant, idque piamen habent;
aut
quia placatis sunt tempora pura sepulcris,
tum cum ferales
praeteriere dies.
omne nefas omnemque mali purgamina
causam35
credebant nostri tollere posse senes.
Graecia
principium moris dedit: illa nocentes
impia lustratos ponere
facta putat.
Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
caede
per Haemonias solvit Acastus aquas;40
vectam frenatis per inane
draconibus Aegeus
credulus immerita Phasida fovit
ope;
Amphiareiades Naupactoo Acheloo
'solve nefas' dixit,
solvit et ille nefas.
ah nimium faciles, qui tristia crimina
caedis45
fluminea tolli posse putatis aqua!
Sed tamen, antiqui
ne nescius ordinis erres,
primus, ut est, Iani mensis et ante
fuit;
qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:
tu quoque
sacrorum, Termine, finis eras.50
primus enim Iani mensis, quia
ianua prima est:
qui sacer est imis manibus, imus erat.
postmodo
creduntur spatio distantia longo
tempora bis quini continuasse
viri.
-
1. H : K :
FEB : N54a
-
-
Principio
mensis Phrygiae contermina Matri
Sospita delubris dicitur aucta
novis.
nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis
templa
deae? longa procubuere die.
cetera ne simili caderent labefacta
ruina
cavit sacrati provida cura ducis,60
sub quo delubris
sentitur nulla senectus;
nec satis est homines, obligat ille
deos.
templorum positor, templorum sancte repostor,
sit
superis opto mutua cura tui.
dent tibi caelestes, quos tu
caelestibus, annos,65
proque tua maneant in statione domo.
tum
quoque vicini lucus celebratur Alerni,
qua petit aequoreas advena
Thybris aquas.
ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem
inque
Iovis summa caeditur arce bidens.70
saepe graves pluvias
adopertus nubibus aether
concitat, aut posita sub nive terra
latet.
-
2. A N72a
-
Proximus
Hesperias Titan abiturus in undas
gemmea purpureis cum iuga demet
equis,
illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum,75
dicet
'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?'
dumque Lyram quaeret,
medii quoque terga Leonis
in liquidas subito mersa notabit aquas.
-
3. B N78a
-
Quem modo
caelatum stellis Delphina videbas,
is fugiet visus nocte sequente
tuos,
seu fuit occultis felix in amoribus index,
Lesbida cum
domino seu tulit ille lyram.
quod mare non novit, quae nescit
Ariona tellus?
carmine currentes ille tenebat aquas.
saepe
sequens agnam lupus est a voce retentus,85
saepe avidum fugiens
restitit agna lupum;
saepe canes leporesque umbra iacuere sub
una,
et stetit in saxo proxima cerva leae,
et sine lite loquax
cum Palladis alite cornix
sedit, et accipitri iuncta columba
fuit.90
Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,
tamquam
fraternis obstipuisse modis.
nomen Arionium Siculas impleverat
urbes
captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
inde domum
repetens puppem conscendit Arion,95
atque ita quaesitas arte
ferebat opes.
forsitan, infelix, ventos undasque timebas:
at
tibi nave tua tutius aequor erat.
namque gubernator destricto
constitit ense
ceteraque armata conscia turba manu.100
quid
tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:
non haec sunt
digitis arma tenenda tuis.
ille, metu pavidus, 'mortem non
deprecor' inquit,
'sed liceat sumpta pauca referre lyra.'
dant
veniam ridentque moram: capit ille coronam,105
quae possit
crines, Phoebe, decere tuos;
induerat Tyrio bis tinctam murice
pallam:
reddidit icta suos pollice chorda sonos,
flebilibus
numeris veluti canentia dura
traiectus penna tempora cantat
olor.110
protinus in medias ornatus desilit undas;
spargitur
impulsa caerula puppis aqua.
inde (fide maius) tergo delphina
recurvo
se memorant oneri subposuisse novo.
ille, sedens
citharamque tenens, pretiumque vehendi115
cantat et aequoreas
carmine mulcet aquas.
di pia facta vident: astris delphina
recepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem.
-
(4. C N) 5.
D NON : NP118a
-
Nunc mihi
mille sonos quoque est memoratus Achilles
vellem, Maeonide,
pectus inesse tuum,
dum canimus sacras alterno carmine
Nonas.
maximus hic fastis accumulatur honor.
deficit ingenium,
maioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canenda
dies.
quid volui demens elegis imponere tantum125
ponderis?
heroi res erat ista pedis.
sancte pater patriae, tibi plebs, tibi
curia nomen
hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques.
res
tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti
nomina, iam pridem tu
pater orbis eras.130
hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter
alto,
nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
Romule,
concedes: facit hic tua magna tuendo
moenia, tu dederas
transilienda Remo.
te Tatius parvique Cures Caeninaque
sensit,135
hoc duce Romanum est solis utrumque latus;
tu breve
nescioquid victae telluris habebas,
quodcumque est alto sub Iove,
Caesar habet.
tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas;
tu
recipis luco, reppulit ille nefas;140
vis tibi grata fuit,
florent sub Caesare leges;
tu domini nomen, principis ille
tenet;
te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille;
caelestem
fecit te pater, ille patrem.
Iam puer Idaeus media tenus eminet
alvo,145
et liquidas mixto nectare fundit aquas.
en etiam,
siquis Borean horrere solebat,
gaudeat: a Zephyris mollior aura
venit.
-
(6. E N) (7.
F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N148a
-
Quintus ab
aequoreis nitidum iubar extulit undis
Lucifer, et primi tempora
veris erunt.
ne fallare tamen, restant tibi frigora,
restant,
magnaque discedens signa reliquit hiems.
-
(11. B N)
12. C N152a
-
Tertia nox
veniat, Custodem protinus Ursae
aspicies geminos exseruisse
pedes.
inter hamadryadas iaculatricemque Dianam155
Callisto
sacri pars fuit una chori.
illa, deae tangens arcus, 'quos
tangimus arcus,
este meae testes virginitatis' ait.
Cynthia
laudavit, 'promissa' que 'foedera serva,
et comitum princeps tu
mihi' dixit 'eris.'160
foedera servasset, si non formosa
fuisset:
cavit mortales, de Iove crimen habet.
mille feras
Phoebe silvis venata redibat
aut plus aut medium sole tenente
diem;
ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus,165
in medio
gelidae fons erat altus aquae),
'hic' ait 'in silva, virgo
Tegeaea, lavemur';
erubuit falso virginis illa sono.
dixerat
et nymphis. nymphae velamina ponunt;
hanc pudet, et tardae dat
mala signa morae.170
exuerat tunicas; uteri manifesta
tumore
proditur indicio ponderis ipsa suo.
cui dea 'virgineos,
periura Lycaoni, coetus
desere, nec castas pollue' dixit
'aquas.'
luna novum decies implerat cornibus orbem:175
quae
fuerat virgo credita, mater erat.
laesa furit Iuno, formam
mutatque puellae:
quid facis? invito est pectore passa
Iovem.
utque ferae vidit turpes in paelice voltus,
'huius in
amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.'180
ursa per incultos errabat
squalida montes
quae fuerat summo nuper amata Iovi.
iam tria
lustra puer furto conceptus agebat,
cum mater nato est obvia
facta suo.
illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit
amens,185
et gemuit: gemitus verba parentis erant.
hanc puer
ignarus iaculo fixisset acuto
ni foret in superas raptus uterque
domos.
signa propinqua micant: prior est, quam dicimus
Arcton,
Arctophylax formam terga sequentis habet.190
saevit
adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn
Maenaliam tactis ne lavet
Arcton aquis.
-
13. D EID :
NP192a
-
Idibus
agrestis fumant altaria Fauni
hic ubi discretas insula rumpit
aquas.
haec fuit illa dies in qua Veientibus armis195
ter
centum Fabii ter cecidere duo.
una domus vires et onus susceperat
urbis:
sumunt gentiles arma professa manus.
egreditur castris
miles generosus ab isdem,
e quis dux fieri quilibet aptus
erat.200
Carmentis portae dextro est via proxima iano:
ire per
hanc noli, quisquis es; omen habet.
illa fama refert Fabios
exisse trecentos:
porta vacat culpa, sed tamen omen habet.
ut
celeri passu Cremeram tetigere rapacem205
(turbidus hibernis ille
fluebat aquis),
castra loco ponunt: destrictis ensibus
ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt;
non aliter quam
cum Libyca de gente leones
invadunt sparsos lata per arva
greges.210
diffugiunt hostes inhonestaque volnera
tergo
accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.
sic iterum, sic
saepe cadunt; ubi vincere aperte
non datur, insidias armaque
tecta parant.
campus erat, campi claudebant ultima
colles215
silvaque montanas occulere apta feras.
in medio
paucos armentaque rara relinquunt,
cetera virgultis abdita turba
latet.
ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
aut nive,
quae Zephyro victa tepente fluit,220
per sata perque vias fertur
nec, ut ante solebat,
riparum clausas margine finit aquas,
sic
Fabii vallem latis discursibus implent,
quodque vident sternunt,
nec metus alter inest.
quo ruitis, generosa domus? male creditis
hosti:225
simplex nobilitas, perfida tela cave.
fraude perit
virtus: in apertos undique campos
prosiliunt hostes et latus omne
tenent.
quid faciant pauci contra tot milia fortes?
quidve,
quod in misero tempore restet, adest?230
sicut aper longe silvis
latratibus actus
fulmineo celeres dissipat ore canes,
mox
tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti,
volneraque alterna
dantque feruntque manu.
una dies Fabios ad bellum miserat
omnes,235
ad bellum missos perdidit una dies.
ut tamen
Herculeae superessent semina gentis,
credibile est ipsos
consuluisse deos:
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
unus
de Fabia gente relictus erat; 240
scilicet ut posses olim tu,
Maxime, nasci,
cui res cunctando restituenda foret.
-
14. E N242a
-
Continuata
loco tria sidera, Corvus et Anguis
et medius Crater inter
utrumque, iacent.
Idibus illa latent, oriuntur nocte
sequenti;245
quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam.
forte
Iovi Phoebus festum sollemne parabat
(non faciet longas fabula
nostra moras):
'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra
moretur,
et tenuem vivis fontibus adfer aquam.'250
corvus
inauratum pedibus cratera recurvis
tollit et aerium pervolat
altus iter.
stabat adhuc duris ficus densissima pomis:
temptat
eam rostro, non erat apta legi;
immemor imperii sedisse sub
arbore fertur,255
dum fierent tarda dulcia poma mora.
iamque
satur nigris longum rapit unguibus hydrum,
ad dominumque redit,
fictaque verba refert:
'hic mihi causa morae, vivarum obsessor
aquarum:
hic tenuit fontes officiumque meum.'260
'addis' ait
'culpae mendacia' Phoebus 'et audes
fatidicum verbis fallere
velle deum?
at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus,
de
nullo gelidae fonte bibentur aquae.'
dixit, et, antiqui monimenta
perennia facti,265
Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant.
-
15. F LVPER
: NP266a
-
Tertia post
Idus nudos aurora Lupercos
aspicit, et Fauni sacra bicornis
eunt.
dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,
attigerint
Latias unde petita domos.270
Pana deum pecoris veteres coluisse
feruntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.
testis erit
Pholoe, testes Stymphalides undae,
quique citis Ladon in mare
currit aquis,
cinctaque pinetis nemoris iuga
Nonacrini,275
altaque Tricrene Parrhasiaeque nives.
Pan erat
armenti, Pan illic numen equarum,
munus ob incolumes ille ferebat
oves.
transtulit Euander silvestria numina secum:
hic, ubi
nunc urbs est, tum locus urbis erat.280
inde deum colimus
devectaque sacra Pelasgis:
flamen ad haec prisco more Dialis
erat.
cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)
nuda
ferant posita corpora veste, rogas?
ipse deus velox discurrere
gaudet in altis285
montibus, et subitas concipit ipse fugas:
ipse
deus nudus nudos iubet ire ministros;
nec satis ad cursus commoda
vestis erit.
ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades,
et luna gens prior illa fuit.290
vita feris similis, nullos
agitata per usus:
artis adhuc expers et rude volgus erat.
pro
domibus frondes norant, pro frugibus herbas;
nectar erat palmis
hausta duabus aqua.
nullus anhelabat sub adunco vomere
taurus,295
nulla sub imperio terra colentis erat:
nullus adhuc
erat usus equi; se quisque ferebat:
ibat ovis lana corpus amicta
sua.
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant,
docta graves
imbres et tolerare Notos.300
nunc quoque detecti referunt
monimenta vetusti
moris, et antiquas testificantur opes.
Sed
cur praecipue fugiat velamina Faunus,
traditur antiqui fabula
plena ioci.
forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:305
vidit
ab excelso Faunus utrumque iugo;
vidit et incaluit, 'montana' que
'numina', dixit
'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor
erit.'
ibat odoratis umeros perfusa capillis
Maeonis, aurato
conspicienda sinu:310
aurea pellebant tepidos umbracula
soles,
quae tamen Herculeae sustinuere manus.
iam Bacchi nemus
et Tmoli vineta tenebat,
Hesperos et fusco roscidus ibat
equo.
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;315
garrulus
in primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vina
ministri,
cultibus Alciden instruit illa suis:
dat tenues
tunicas Gaetulo murice tinctas,
dat teretem zonam, qua modo
cincta fuit.320
ventre minor zona est; tunicarum vincla
relaxat,
ut posset magnas exseruisse manus.
fregerat armillas
non illa ad bracchia factas,
scindebant magni vincula parva
pedes.
ipsa capit clavamque gravem spoliumque
leonis325
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulis
functi sic dant sua corpora somno,
et positis iuxta secubuere
toris:
causa, repertori vitis quia sacra parabant,
quae
facerent pure, cum foret orta dies.330
noctis erat medium. quid
non amor improbus audet?
roscida per tenebras Faunus ad antra
venit:
utque videt comites somno vinoque solutos,
spem capit
in dominis esse soporis idem.
intrat et huc illuc temerarius
errat adulter,335
et praefert cautas subsequiturque
manus.
venerat ad strati captata cubilia lecti,
et felix prima
sorte futurus erat;
ut tetigit fulvi saetis hirsuta
leonis
vellera, pertimuit sustinuitque manum,340
attonitusque
metu rediit, ut saepe viator
turbatum viso rettulit angue
pedem.
inde tori qui iunctus erat velamina tangit
mollia,
mendaci decipiturque nota.
ascendit spondaque sibi propiore
recumbit,345
et tumidum cornu durius inguen erat.
interea
tunicas ora subducit ab ima:
horrebant densis aspera crura
pilis.
cetera temptantem subito Tirynthius heros
reppulit: e
summo decidit ille toro.350
fit sonus, inclamat comites et lumina
poscit
Maeonis: inlatis ignibus acta patent.
ille gemit lecto
graviter deiectus ab alto,
membraque de dura vix sua tollit
humo.
ridet et Alcides et qui videre iacentem,355
ridet
amatorem Lyda puella suum.
veste deus lusus fallentes lumina
vestes
non amat, et nudos ad sua sacra vocat.
Adde peregrinis
causas, mea Musa, Latinas,
inque suo noster pulvere currat
equus.360
cornipedi Fauno caesa de more capella
venit ad
exiguas turba vocata dapes.
dumque sacerdotes veribus transuta
salignis
exta parant, medias sole tenente vias,
Romulus et
frater pastoralisque iuventus365
solibus et campo corpora nuda
dabant.
vectibus et iaculis et misso pondere saxi
bracchia per
lusus experienda dabant:
pastor ab excelso 'per devia rura
iuvencos,
Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.'370
longum
erat armari: diversis exit uterque
partibus, occursu praeda
recepta Remi.
ut rediit, veribus stridentia detrahit exta
atque
ait 'haec certe non nisi victor edet.'
dicta facit, Fabiique
simul. venit inritus illuc375
Romulus et mensas ossaque nuda
videt.
risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque
vincere,
Quintilios non potuisse suos.
forma manet facti: posito velamine
currunt,
et memorem famam quod bene cessit habet.380
Forsitan
et quaeras cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine
causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat,
patruo regna tenente suo;
is iubet auferri parvos et in amne
necari:385
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa
recusantes peragunt lacrimosa ministri
(flent tamen) et geminos
in loca sola ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in
undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis:390
hic, ubi nunc
fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime
Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere
possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
'at quam sunt
similes! at quam formosus uterque!395
plus tamen ex illis iste
vigoris habet.
si genus arguitur voltu, nisi fallit
imago,
nescioquem in vobis suspicor esse deum.
at siquis
vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore
ferret opem:400
ferret opem certe, si non ope, mater,
egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul,
moritura simul, simul ite sub undas
corpora.' desierat,
deposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares;405
hi
redeunt udis in sua tecta genis.
sustinet impositos summa cavus
alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in
limo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficiente
sedet.410
arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina
nunc ficus Romula ficus erat.
venit ad expositos, mirum, lupa
feta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
non
nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit,415
perdere
cognatae sustinuere manus.
constitit et cauda teneris blanditur
alumnis,
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos
scires: timor abfuit. ubera ducunt
nec sibi promissi lactis
aluntur ope.420
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;
magna
dati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos a
monte Lupercos?
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.
Nupta,
quid exspectas? non tu pollentibus herbis425
nec prece nec magico
carmine mater eris;
excipe fecundae patienter verbera
dextrae,
iam socer optatum nomen habebit avi.
nam fuit illa
dies, dura cum sorte maritae
reddebant uteri pignora rara
sui.430
'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas'
Romulus
(hoc illo sceptra tenente fuit),
'si mea non vires, sed bellum
iniuria fecit?
utilius fuerat non habuisse nurus.'
monte sub
Esquilio multis incaeduus annis435
Iunonis magnae nomine lucus
erat.
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique
suppliciter
posito procubuere genu:
cum subito motae tremuere cacumina
silvae,
et dea per lucos mira locuta suos.440
'Italidas
matres' inquit 'sacer hircus inito.'
obstipuit dubio territa
turba sono.
augur erat, nomen longis intercidit annis:
nuper
ab Etrusca venerat exul humo;
ille caprum mactat: iussae sua
terga puellae445
pellibus exsectis percutienda dabant.
luna
resumebat decimo nova cornua motu,
virque pater subito nuptaque
mater erat.
gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus,
aut
quia principium tu, dea, lucis habes.450
parce, precor, gravidis,
facilis Lucina, puellis,
maturumque utero molliter aufer
onus.
Orta dies fuerit, tu desine credere ventis;
perdidit
illius temporis aura fidem.
flamina non constant, et sex reserata
diebus455
carceris Aeolii ianua lata patet.
iam levis obliqua
subsedit Aquarius urna:
proximus aetherios excipe, Piscis,
equos.
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis
signa)
duos tergo sustinuisse deos. 460
terribilem quondam fugiens
Typhona Dione,
tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
venit
ad Euphraten comitata Cupidine parvo,
inque Palaestinae margine
sedit aquae.
populus et cannae riparum summa tenebant,465
spemque
dabant salices hos quoque posse tegi.
dum latet, insonuit vento
nemus: illa timore
pallet, et hostiles credit adesse manus,
utque
sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae,
et dis auxilium ferte
duobus' ait.470
nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
pro
quo nunc, cernis, sidera nomen habent.
inde nefas ducunt genus
hoc imponere mensis
nec violant timidi piscibus ora Syri.
-
(16. G EN)
17. H QVIR : NP474a
-
Proxima lux
vacua est; at tertia dicta Quirino,
qui tenet hoc nomen (Romulus
ante fuit),
sive quod hasta 'curis' priscis est dicta
Sabinis
(bellicus a telo venit in astra deus);
sive suum regi
nomen posuere Quirites,
seu quia Romanis iunxerat ille
Cures.480
nam pater armipotens postquam nova moenia
vidit,
multaque Romulea bella peracta manu,
'Iuppiter', inquit
'habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illa
mei.
redde patri natum: quamvis intercidit alter,485
pro se
proque Remo qui mihi restat erit.
"unus erit quem tu tolles
in caerula caeli"
tu mihi dixisti: sint rata dicta
Iovis.'
Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque
est polus,
et caeli pondera novit Atlas. 490
est locus, antiqui Caprae
dixere paludem:
forte tuis illic, Romule, iura dabas.
sol
fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
et gravis effusis
decidit imber aquis.
hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus
aether:495
fit fuga, rex patriis astra petebat equis.
luctus
erat, falsaeque patres in crimine caedis,
haesissetque animis
forsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat Iulius
Alba,
lunaque fulgebat, nec facis usus erat,500
cum subito
motu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradus,
horrueruntque comae.
pulcher et humano maior trabeaque
decorus
Romulus in media visus adesse via
et dixisse simul
'prohibe lugere Quirites,505
nec violent lacrimis numina nostra
suis:
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
et
patrias artes militiamque colant.'
iussit et in tenues oculis
evanuit auras;
convocat hic populos iussaque verba
refert.510
templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est,
et
referunt certi sacra paterna dies.
Lux quoque cur eadem Stultorum
festa vocetur
accipe: parva quidem causa, sed apta, subest.
non
habuit doctos tellus antiqua colonos:515
lassabant agiles aspera
bella viros.
plus erat in gladio quam curvo laudis
aratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamen
veteres iaciebant, farra metebant,
primitias Cereri farra resecta
dabant:520
usibus admoniti flammis torrenda dederunt,
multaque
peccato damna tulere suo;
nam modo verrebant nigras pro farre
favillas,
nunc ipsas ignes corripuere casas.
facta dea est
Fornax: laeti Fornace coloni525
orant ut fruges temperet illa
suas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicit
nec stata sacra facit:
inque foro, multa circum pendente
tabella,
signatur certa curia quaeque nota,530
stultaque pars
populi quae sit sua curia nescit,
sed facit extrema sacra relata
die.
-
(18. A C)
(19. B C) (20. C C) 21. D FERAL : F vel FP532a
-
Est honor et
tumulis, animas placare paternas,
parvaque in exstructas munera
ferre pyras.
parva petunt manes: pietas pro divite grata
est535
munere; non avidos Styx habet ima deos.
tegula
porrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaque
mica salis,
inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
haec
habeat media testa relicta via.540
nec maiora veto, sed et his
placabilis umbra est:
adde preces positis et sua verba
focis.
hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
attulit in
terras, iuste Latine, tuas.
ille patris Genio sollemnia dona
ferebat:545
hinc populi ritus edidicere pios.
at quondam, dum
longa gerunt pugnacibus armis
bella, Parentales deseruere
dies.
non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
Roma
suburbanis incaluisse rogis. 550
vix equidem credo: bustis exisse
feruntur
et tacitae questi tempore noctis avi,
perque vias
Urbis latosque ululasse per agros
deformes animas, volgus inane,
ferunt.
post ea praeteriti tumulis redduntur
honores,555
prodigiisque venit funeribusque modus.
dum tamen
haec fiunt, viduae cessate puellae:
exspectet puros pinea taeda
dies,
nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
comat
virgineas hasta recurva comas.560
conde tuas, Hymenaee, faces, et
ab ignibus atris
aufer: habent alias maesta sepulcra faces.
di
quoque templorum foribus celentur opertis,
ture vacent arae
stentque sine igne foci.
nunc animae tenues et corpora functa
sepulcris565
errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
nec
tamen haec ultra, quam tot de mense supersint
Luciferi, quot
habent carmina nostra pedes.
hanc, quia iusta ferunt, dixere
Feralia lucem;
ultima placandis manibus illa dies.570
Ecce
anus in mediis residens annosa puellis
sacra facit Tacitae (vix
tamen ipsa tacet),
et digitis tria tura tribus sub limine
ponit,
qua brevis occultum mus sibi fecit iter:
tum cantata
ligat cum fusco licia plumbo,575
et septem nigras versat in ore
fabas,
quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,
obsutum
maenae torret in igne caput;
vina quoque instillat: vini
quodcumque relictum est,
aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa,
bibit.580
'hostiles linguas inimicaque vinximus ora'
dicit
discedens ebriaque exit anus.
protinus a nobis quae sit dea Muta
requires:
disce per antiquos quae mihi nota senes.
Iuppiter,
inmodico Iuturnae victus amore,585
multa tulit tanto non patienda
deo:
illa modo in silvis inter coryleta latebat,
nunc in
cognatas desiliebat aquas.
convocat hic nymphas, Latium
quaecumque tenebant,
et iacit in medio talia verba
choro:590
'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi
vestra
soror, summo iungere membra deo.
consulite ambobus: nam quae mea
magna voluptas,
utilitas vestrae magna sororis erit.
vos illi
in prima fugienti obsistite ripa,595
ne sua fluminea corpora
mergat aqua.'
dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides
omnes
quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
forte fuit
Nais, Lara nomine; prima sed illi
dicta bis antiquum syllaba
nomen erat,600
ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo
'nata,
tene linguam': nec tamen illa tenet.
quae simul ac tetigit
Iuturnae stagna sororis,
'effuge' ait 'ripas', dicta refertque
Iovis.
illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas605
'Naida
Iuturnam vir tuus' inquit 'amat.'
Iuppiter intumuit, quaque est
non usa modeste
eripit huic linguam, Mercuriumque vocat:
'duc
hanc ad manes: locus ille silentibus aptus.
nympha, sed infernae
nympha paludis erit.' 610
iussa Iovis fiunt. accepit lucus
euntes:
dicitur illa duci tum placuisse deo.
vim parat hic,
voltu pro verbis illa precatur,
et frustra muto nititur ore
loqui,
fitque gravis geminosque parit, qui compita servant615
et
vigilant nostra semper in urbe Lares.
-
22. E C616a
-
Proxima
cognati dixere Karistia kari,
et venit ad socios turba propinqua
deos.
scilicet a tumulis et qui periere propinquis
protinus ad
vivos ora referre iuvat,620
postque tot amissos quicquid de
sanguine restat
aspicere et generis dinumerare gradus.
innocui
veniant: procul hinc, procul impius esto
frater et in partus
mater acerba suos,
cui pater est vivax, qui matris digerit
annos,625
quae premit invisam socrus iniqua nurum.
Tantalidae
fratres absint et Iasonis uxor,
et quae ruricolis semina tosta
dedit,
et soror et Procne Tereusque duabus iniquus
et
quicumque suas per scelus auget opes.630
dis generis date tura
boni: Concordia fertur
illa praecipue mitis adesse die;
et
libate dapes, ut, grati pignus honoris,
nutriat incinctos missa
patella Lares.
iamque, ubi suadebit placidos nox umida
somnos,635
larga precaturi sumite vina manu,
et 'bene vos,
bene te, patriae pater, optime Caesar'
dicite; suffuso sint bona
verba mero.
-
23. F TER :
NP638a
-
Nox ubi
transierit, solito celebretur honore
separat indicio qui deus
arva suo.
Termine, sive lapis sive es defossus in agro
stipes,
ab antiquis tu quoque numen habes.
te duo diversa domini de parte
coronant,
binaque serta tibi binaque liba ferunt.
ara fit: huc
ignem curto fert rustica testo645
sumptum de tepidis ipsa colona
focis.
ligna senex minuit concisaque construit arte,
et solida
ramos figere pugnat humo;
tum sicco primas inritat cortice
flammas;
stat puer et manibus lata canistra tenet.650
inde ubi
ter fruges medios immisit in ignes,
porrigit incisos filia parva
favos.
vina tenent alii: libantur singula flammis;
spectant,
et linguis candida turba favet.
spargitur et caeso communis
Terminus agno,655
nec queritur lactans cum sibi porca
datur.
conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex
et
cantant laudes, Termine sancte, tuas:
'tu populos urbesque et
regna ingentia finis:
omnis erit sine te litigiosus
ager.660
nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro,
legitima
servas credita rura fide.
si tu signasses olim Thyreatida
terram,
corpora non leto missa trecenta forent,
nec foret
Othryades congestis lectus in armis.665
o quantum patriae
sanguinis ille dedit!
quid, nova cum fierent Capitolia? nempe
deorum
cuncta Iovi cessit turba locumque dedit;
Terminus, ut
veteres memorant, inventus in aede
restitit et magno cum Iove
templa tenet.670
nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera
cernat,
exiguum templi tecta foramen habent.
Termine, post
illud levitas tibi libera non est:
qua positus fueris in
statione, mane;
nec tu vicino quicquam concede roganti,675
ne
videare hominem praeposuisse Iovi:
et seu vomeribus seu tu
pulsabere rastris,
clamato "tuus est hic ager, ille
tuus".'
est via quae populum Laurentes ducit in
agros,
quondam Dardanio regna petita duci:680
illa lanigeri
pecoris tibi, Termine, fibris
sacra videt fieri sextus ab Urbe
lapis.
gentibus est aliis tellus data limite certo:
Romanae
spatium est Urbis et orbis idem.
-
24. G REGIF
: N684a
-
Nunc mihi
dicenda est regis fuga. traxit ab illa
sextus ab extremo nomina
mense dies.
ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
regna,
vir iniustus, fortis ad arma tamen.
ceperat hic alias, alias
everterat urbes,
et Gabios turpi fecerat arte suos.690
namque
trium minimus, proles manifesta Superbi,
in medios hostes nocte
silente venit.
nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem:
hoc
cupiant fratres Tarquiniusque pater,
qui mea crudeli laceravit
verbere terga'695
(dicere ut hoc posset, verbera passus
erat).
luna fuit: spectant iuvenem, gladiosque
recondunt,
tergaque, deducta veste, notata vident:
flent
quoque, et ut secum tueatur bella precantur.
callidus ignaris
adnuit ille viris. 700
iamque potens misso genitorem appellat
amico,
perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
hortus
odoratis suberat cultissimus herbis,
sectus humum rivo lene
sonantis aquae:
illic Tarquinius mandata latentia
nati705
accipit, et virga lilia summa metit.
nuntius ut rediit
decussaque lilia dixit,
filius 'agnosco iussa parentis' ait.
nec
mora, principibus caesis ex urbe Gabina,
traduntur ducibus moenia
nuda suis.710
ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis
exit
et exstinctis ignibus exta rapit.
consulitur Phoebus. sors est
ita reddita: 'matri
qui dederit princeps oscula, victor
erit.'
oscula quisque suae matri properata tulerunt,715
non
intellecto credula turba deo.
Brutus erat stulti sapiens
imitator, ut esset
tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.
ille
iacens pronus matri dedit oscula Terrae,
creditus offenso
procubuisse pede.720
cingitur interea Romanis Ardea signis,
et
patitur longas obsidione moras.
dum vacat et metuunt hostes
committere pugnam,
luditur in castris, otia miles
agit.
Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque725
accipit;
ex illis rege creatus ait:
'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea
bello,
nec sinit ad patrios arma referre deos,
ecquid in
officio torus est socialis? et ecquid
coniugibus nostris mutua
cura sumus?'730
quisque suam laudat: studiis certamina
crescunt,
et fervet multo linguaque corque mero.
surgit cui
dederat clarum Collatia nomen:
'non opus est verbis, credite
rebus' ait.
'nox superest: tollamur equis Urbemque
petamus';735
dicta placent, frenis impediuntur equi.
pertulerant
dominos. regalia protinus illi
tecta petunt: custos in fore
nullus erat.
ecce nurum regis fusis per colla coronis
inveniunt
posito pervigilare mero.740
inde cito passu petitur Lucretia,
cuius
ante torum calathi lanaque mollis erat.
lumen ad exiguum
famulae data pensa trahebant;
inter quas tenui sic ait illa
sono:
'mittenda est domino (nunc, nunc properate,
puellae)745
quamprimum nostra facta lacerna manu.
quid tamen
auditis (nam plura audire potestis)?
quantum de bello dicitur
esse super?
postmodo victa cades: melioribus, Ardea,
restas,
improba, quae nostros cogis abesse viros.750
sint
tantum reduces. sed enim temerarius ille
est meus, et stricto
qualibet ense ruit.
mens abit et morior, quotiens pugnantis
imago
me subit, et gelidum pectora frigus habet.'
desinit in
lacrimas inceptaque fila remisit,755
in gremio voltum deposuitque
suum.
hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam,
et facies
animo dignaque parque fuit.
'pone metum, veni' coniunx ait; illa
revixit,
deque viri collo dulce pependit onus.760
interea
iuvenis furiales regius ignes
concipit, et caeco raptus amore
furit.
forma placet niveusque color flavique capilli
quique
aderat nulla factus ab arte decor:
verba placent et vox et quod
corrumpere non est;765
quoque minor spes est, hoc magis ille
cupit.
iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
cum referunt
iuvenes in sua castra pedem.
carpitur attonitos absentis imagine
sensus
ille; recordanti plura magisque placent.770
sic sedit,
sic culta fuit, sic stamina nevit,
iniectae collo sic iacuere
comae,
hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,
hic color,
haec facies, hic decor oris erat.
ut solet a magno fluctus
languescere flatu,775
sed tamen a vento, qui fuit, unda
tumet,
sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
quem
dederat praesens forma, manebat amor.
ardet, et iniusti stimulis
agitatus amoris
comparat indigno vimque metumque toro.780
'exitus
in dubio est: audebimus ultima' dixit:
'viderit! audentes forsque
deusque iuvat.
cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus
ense
latus cinxit tergaque pressit equi.
accipit aerata iuvenem
Collatia porta,785
condere iam voltus sole parante suos.
hostis
ut hospes init penetralia Collatini:
comiter excipitur; sanguine
iunctus erat.
quantum animis erroris inest! parat inscia
rerum
infelix epulas hostibus illa suis.790
functus erat
dapibus: poscunt sua tempora somnum;
nox erat, et tota lumina
nulla domo.
surgit et aurata vagina liberat ensem
et venit in
thalamos, nupta pudica, tuos;
utque torum pressit, 'ferrum,
Lucretia, mecum est'795
natus ait regis, 'Tarquiniusque
loquor.'
illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi
aut
aliquid toto pectore mentis habet;
sed tremit, ut quondam
stabulis deprensa relictis
parva sub infesto cum iacet agna
lupo.800
quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.
clamet?
at in dextra, qui vetet, ensis erat.
effugiat? positis urgentur
pectora palmis,
tum primum externa pectora tacta manu.
instat
amans hostis precibus pretioque minisque:805
nec prece nec pretio
nec movet ille minis.
'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina
vitam:
falsus adulterii testis adulter ero:
interimam famulum,
cum quo deprensa fereris.'
succubuit famae victa puella
metu.810
quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet.
heu
quanto regnis nox stetit una tuis!
iamque erat orta dies: passis
sedet illa capillis,
ut solet ad nati mater itura
rogum,
grandaevumque patrem fido cum coniuge castris815
evocat:
et posita venit uterque mora.
utque vident habitum, quae luctus
causa, requirunt,
cui paret exsequias, quoque sit icta malo.
illa
diu reticet pudibundaque celat amictu
ora: fluunt lacrimae more
perennis aquae.820
hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et
orant
indicet et caeco flentque paventque metu.
ter conata
loqui ter destitit, ausaque quarto
non oculos ideo sustulit illa
suos.
'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar'
inquit,825
'eloquar infelix dedecus ipsa meum?'
quaeque
potest, narrat; restabant ultima: flevit,
et matronales erubuere
genae.
dant veniam facto genitor coniunxque coactae:
'quam'
dixit 'veniam vos datis, ipsa nego.'830
nec mora, celato fixit
sua pectora ferro,
et cadit in patrios sanguinulenta pedes.
tum
quoque iam moriens ne non procumbat honeste
respicit: haec etiam
cura cadentis erat.
ecce super corpus, communia damna
gementes,835
obliti decoris virque paterque iacent.
Brutus
adest, tandemque animo sua nomina fallit,
fixaque semanimi
corpore tela rapit,
stillantemque tenens generoso sanguine
cultrum
edidit impavidos ore minante sonos:840
'per tibi ego
hunc iuro fortem castumque cruorem,
perque tuos manes, qui mihi
numen erunt,
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum.
iam
satis est virtus dissimulata diu.'
illa iacens ad verba oculos
sine lumine movit,845
visaque concussa dicta probare coma.
fertur
in exsequias animi matrona virilis
et secum lacrimas invidiamque
trahit.
volnus inane patet: Brutus clamore Quirites
concitat
et regis facta nefanda refert.850
Tarquinius cum prole fugit:
capit annua consul
iura: dies regnis illa suprema fuit.
Fallimur,
an veris praenuntia venit hirundo,
nec metuit ne qua versa
recurrat hiems?
saepe tamen, Procne, nimium properasse
quereris,855
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
-
(25. H C)
(26. A EN) 27. B EQVIR : NP (28. C C)856a
-
Iamque duae
restant noctes de mense secundo,
Marsque citos iunctis curribus
urget equos;
ex vero positum permansit Equirria nomen,
quae
deus in campo prospicit ipse suo.860
iure venis, Gradive: locum
tua tempora poscunt,
signatusque tuo nomine mensis adest.
venimus
in portum libro cum mense peracto.
naviget hinc alia iam mihi
linter aqua.