C. PETRONII
SATIRICON LIBER
<. . .>
[I] "Num alio genere Furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'Haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt ut, cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos, et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
[III] "Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt quam bene olere qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando, effecistis ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse video. Grandis et, ut ita dicam, pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere adflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit."
[III] Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed: "Adulescens, inquit, quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. <Nihil> nimirum in his exercitationibus doctores peccant qui necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scolis relinquentur'. Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore -- nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint -- sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
[IV] "Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt, et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diti audirent, <ut persuaderent> sibi nihil esse magnificum quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque <puer> perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
[V] "Artis
severae si quis ambit effectus
mentemque magnis applicat, prius
mores
frugalitatis lege poliat exacta.
Nec curet alto regiam
trucem vultu
cliensve cenas inpotentium captet,
nec perditis
addictus obruat vino
mentis calorem; neve plausor in scenam
sedeat
redemptus histrioniae addictus.
Sed sive armigerae rident
Tritonidis arces,
seu Lacedaemonio tellus habitata
colono
Sirenumque domus, det primos versibus annos
Maeoniumque
bibat felici pectore fontem.
Mox et Socratico plenus grege mittat
habenas
liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.
Hinc
Romana manus circumfluat, et modo Graio
exonerata sono mutet
suffusa saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum,
et
fortuna sonet celeri distincta meatu.
Dent epulas et bella truci
memorata canore,
grandiaque indomiti Ciceronis verba minentur.
Hi
animum succinge bonis: sic flumine largo
plenus Pierio defundes
pectore verba."
[VI] Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam <. . .> Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scolasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia <. . .> nec quo loco stabulum esset sciebam. Itaque quocumque ieram, eodem revertabar, donec et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat et:
[VII] "Rogo, inquam, mater, numquid scis ubi ego habitem?" Delectata est illa urbanitate tam stulta et: "Quidni sciam?" inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabam et subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et: "Hic, inquit, debes habitare." Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos: putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
[VIII]
Sudorem ille manibus detersit et: "Si scires, inquit, quae mihi
acciderunt. -- Quid novi?" inquam ego. At ille deficiens: "Cum
errarem, inquit, per totam civitatem nec invenirem quo loco stabulum
reliquissem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris
humanissime promisit. Per anfractus deinde obscurissimos egressus in
hunc locum me perduxit, prolatoque peculis coepit rogare stuprum. Iam
pro cella meretrix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum et
nisi valentior fuissem, dedissem poenas. <. . .> adeo ubique
omnes mihi videbantur satureum bibisse <. . .> iunctis viribus
molestum contempsimus.
<. . .>
[IX] Quasi per caliginem vidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundem locum me conieci. Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrumas pollice extersit. Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset quaesivi. Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui: "Tuus, inquit, ist frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit, coepitque mihi velle pudorem extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es, inquit, Tarquinium invenisti'". Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus et: "Quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus purus est?" Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: "Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina harena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater fui, qua nunc in deversorio puer es. -- Subduxisti te, inquam, a praeceptoris colloquio.
[X] --
Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An
videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum
interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris
cenares, poetam laudasti". Itaque ex turpissima lite in risum
diffusi pacatius ad reliqua secessimus. <. . .>
Rursus in
memoriam revocatus iniuriae: "Ascylte, inquam, intellego nobis
convenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac
paupertatem nostram privatis questibus temptemus expellere. Et tu
litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid
promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam
urbem rumoribus different."
Non recusavit Ascyltos et:
"Hodie, inquit, quia tanquam scholastici ad cenam promisimus,
non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi
prospiciam et aliquem fratrem. -- Tardum est, inquam, differre quod
placet."
Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam
dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone
meo rationem reducerem. <. . .>
[XI] Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum, fruorque votis usque ad invidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit, discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evoluit et: "Quid agebas, inquit, frater sanctissime? Quid? Vesticontubernium facis?" Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera soluit et me coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam petulantibus dictis: "Sic dividere cum fratre nolito." <. . .>
[XII] Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris, ac subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptavit.
[XIII] O lusum fortunae mirabilem! Nam adhuc ne suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, sed tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et: "Scis, inquit, frater, rediisse ad nos thesaurum de quo querebar? Illa est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?" Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum sed plane iure civili dimicandum, ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdictum veniret.
[XIV]
Contra Ascyltos leges timebat et: "Quis, aiebat, hoc loco nos
novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere,
quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius
thesaurum, quam in ambiguam litem descendere:
Quid faciant leges,
ubi sola pecunia regnat,
aut ubi paupertas vincere nulla
potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,
non numquam
nummis vendere vera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publica
merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat."
Sed
praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari,
nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris
pallium addicere placuit ut pretium maioris compendii leviorem
faceret iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto
capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis
iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione latrones
tenere clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et
ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia
proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo
genere par erat causa, et cociones qui ad clamorem confluxerant,
nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte
vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus
quidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio
facto:
[XV]
"Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis
tunicam nostram et pallium suum recipiant." Etsi rustico
mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam paene nocturni,
qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque
deponerentur ac postero die iudex querelam inspiceret. Neque enim res
tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud
quaeri, <quod> in utraque parte scilicet latrocinii suspicio
haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus,
calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas
agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat.
Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis
inter praedones strangularetur, et nos metu criminis non veniremus ad
constitutum. <. . .> Idem plane et nos volebamus. Itaque
utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus quod
nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam
et liberatos querela iussit pallium deponere, quod solum litem
faciebat, et recuperato, ut putabamus, thesauro in deversorium
praecipites abimus, praeclusisque foribus ridere acumen non minus
cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate
pecuniam reddidissent.
Nolo quod cupio statim tenere,
nec
victoria mi placet parata.
[XVI] Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus cena, ostium satis audaci strepitu impulsum exsonuit. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis esset: "Aperi, inquit, iam scies." Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, et: "Me derisisse, inquit, vos putabatis? Ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit."
[XVII] Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tunc quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Vt ergo tam ambitiosus detonuit imber, retexit superbum pallio caput, et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis: "Quaenam est, inquit, haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? Misereor mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam quod non licuit, aspexit. Vtique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse; aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam periculoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam sommo petii, iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saenit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis vulgetis, deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra supinas manus, petoque et oro ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt."
[XVIII]
Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque
largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem
tempore et misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam
iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquam
vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus
illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo
nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me
spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos
meos lenta manu duxit et: "Facio, inquit, indutias vobiscum, et
a constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina
quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam
vindicaret et dignitatem:
Contemni turpe est, legem donare
superbum;
hoc amo, quod possum qua libet ire via.
Nam sane et
sapiens contemptus iurgia nectit,
et qui non iugulat, victor abire
solet.
Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa
est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior
venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
[XIX]
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos quae tam repentina
esset mutatio animorum facta ignoraremus, ac modo nosmetipsos, modo
mulieres intueremur. <. . .>
"Ideo vetui hodie in hoc
deversorio quemquam mortalium admitti, ut remedium tertianae sine
ulla interpellatione a vobis acciperem." Vt haec dixit
Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior
hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid
tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae,
si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, <quibus>
si nihil aliud, virilis sexus esset. At praecincti certe altius
eramus. Immo ego sic iam paria composueram ut, si depugnandum foret,
ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum
virgine. <. . .> Tunc vero excidit omnis constantia attonitis,
et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere. <. . .>
[XX]
"Rogo, inquam, domina, si quid tristius paras, celerius confice:
neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire."
Ancilla, quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter
extendit. Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida.
Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse
alienis intervenire secretis. Duas institas ancilla protulit de sinu
alteraque pedes nostros alligavit, altera manus. <. . .>
Ascyltos,
iam deficiente fabularum contextu: "Quid? Ego, inquit, non sum
dignus qui bibam?" Ancilla risu meo prodita complosit manus et:
"Apposui: quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
-- Itane est? inquit Quartilla, quicquid saturei fuit, Encolpius
ebibit?" Non indecenti risu latera commovit. Ac ne Giton quidem
ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit
et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit.
[XXI]
Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc
Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas
pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat,
Ascylton opprimebat. <. . .>
Vltimo cinaedus supervenit
myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus . . . modo extortis
nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec
Quartilla, ballaenaceam tenens virgam alteque succincta, iussit
infelicibus dari missionem. <. . .>
Vterque nostrum
religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam
horribile secretum. Intraverunt palaestritae quamplures et nos
legitimo perfusos oleo refecerunt. Vtcunque ergo lassitudine abiecta
cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres
lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime
expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati
vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum
laberemur in somnum: "Itane est? inquit Quartilla, etiam dormire
vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?"
<. . .>
[XXII] Cum
Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria
depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit,
et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
Iam ego
etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem
et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes
discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in
ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore
defectae tenue et extremum lumen spargebant, cum duo Syri expilaturi
lagoenam triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius
rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum
argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius
poculum caput <fere> fregit.
Ad quem ictum exclamavit illa,
pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illi
qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt,
pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et
stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarches
experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis
paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria
et concrepans aera omnes excitavit.
[XXIII]
Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum
revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria.
Intrat
cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut
infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
Huc huc
convenite nunc, spatalocinaedi,
pede tendite, cursum addite,
convolate planta,
femore facili, clune agili et manu
procaces,
molles, veteres, Deliaci manu recisi.
Consumptis
versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum
venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu
multumque frustra moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciae
rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum
parietem nimbo laborare.
[XXIV] Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam: "Quaeso, inquam, domina, certe embasicoetan iusseras dari." Complosit illa tenerius manus et: "O, inquit, hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem! Quid? Tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?" Deinde ne contubernali meo melius succederet: "Per fidem, inquam, vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit? -- Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas detur". Ab hac voce equum cinaedus mutavit, transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit. Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer diligentissima sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem: "Quare ergo, inquit, me non basiavit?" vocatumque ad se in osculum adplicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertractato vasculo tam rudi: "Haec, inquit, belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo".
[XXV] Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit et cum dixisset nescio quid: "Ita, ita, inquit Quartilla, bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?" Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, ea ipsa quae primum cum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias, obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae adfirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere." Ita, inquit Quartilla, minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit." Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
[XXVI] Iam
Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat
facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant,
thalamumque incesta exornaverant veste. Tum Quartilla quoque
iocantium libidine accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in
cubiculum traxit.
Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella
quidem tristis expaverat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi
iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per
rimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosum, lusumque puerilem
libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum
lenta manu traxit, et quia considerantium <co>haeserant vultus,
quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tamquam
furtivis subinde osculis verberabat. <. . .>
Abiecti in
lectis sine metu reliquam exegimus noctem. <. . .>
Venerat
iam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot vulneribus
confossis fuga magis placebat quam quies. Itaque cum maesti
deliberaremus quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus
servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et: "Quid? vos,
inquit, nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo.
Horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde
sciat quantum de vita perdiderit!"
Amicimur ergo diligenter
obliti omnium malorum et Gitona libentissime servile officium tuentem
iubemus in balneum sequi.
[XXVII]
Nos interim vestiti errare coepimus, immo iocari magis et circulis
accedere, cum subito videmus senem calvum, tunica vestitum russea,
inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam
erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater
familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam
repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus
sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas: nam duo
spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam
tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter
manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram
decidebant.
Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus:
"Hic est, inquit, apud quem cubitum ponitis, et quidem iam
principium cenae videtis. Et iam non loquebatur Menelaus cum
Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti
subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque
paululum adspersos in capite pueri tersit.
[XXVIII]
Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore
calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento
perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima
factis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant,
et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse
dicebat. Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est
praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo
deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione
deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum
minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret,
toto itinere cantavit.
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum
Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste libellus erat cum hac
inscriptione fixus:
QVISQVIS SERVVS SINE DOMINICO IVSSV FORAS
EXIERIT ACCIPIET PLAGAS CENTVM.
In aditu autem ipso stabat
ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance
argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea in
qua pica varia intrantes salutabat.
[XXIX]
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad
sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens,
catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera
scriptum
CAVE CANEM.
Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem
collecto spiritu non destiti totum parientem persequi. Erat autem
venalicium <cum> titulis pictis, et ipse Trimalchio capillatus
caduceum tenebat Minervamque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum
ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia
diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente
vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius
rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae
aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum
magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in
cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum
marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam
esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio
picturas haberent." Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis
gladiatorium munus."
[XXX] Non
licebat <tam multa otiose> considerare. Nos iam ad triclinium
perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Et
quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum
securibus fixi, quorum imam partem quasi embolum navis aeneum
finiebat, in quo erat scriptum:
C. POMPEIO TRIMALCHIONI SEVIRO
AVGVSTALI CINNAMVS DISPENSATOR.
Sub eodem titulo et lucerna
bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste
defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum:
III
ET PRIDIE KALENDAS IANVARIAS C. NOSTER FORAS CENAT,
altera lunae
cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quique
incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
His repleti
voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex
pueris, qui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!"
Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis
nostrum limen transiret.
Ceterum ut pariter movimus dextros
gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare
coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suum,
propter quod periclitaretur; subducta enim sibi vestimenta
dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum.
Retulimus ergo dextros pedes, dispensatoremque in atrio aureos
numerantem deprecati sumus ut servo remitteret poenam. Superbus ille
sustulit vultum et: "Non tam iactura me movet, inquit, quam
neglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae
mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam
semel lota. Quid ergo est? dono vobis eum."
[XXXI]
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit
nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus
spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae." Ad
summam, statim scietis, ait, cui dederitis beneficium. Vinum
dominicum ministratoris gratia est."
Tandem ergo discubuimus,
pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus, aliisque
insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate
tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed
obiter cantabant. Ego experiri volui an tota familia cantaret, itaque
potionem poposci. Paratissimus puer non minus me acido cantico
excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret. Pantomimi chorum,
non patris familiae triclinium crederes.
Allata est tamen gustatio
valde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimachionem,
cui locus novo more primus servabatur. Ceterum in promulsidari
asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in
altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances,
in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti
pondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac
papavere sparsos. Fuerunt et tomacula supra craticulam argenteam
ferventia posita et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici
mali.
[XXXII] In his eramus lautitiis, cum Trimalchio ad symphoniam allatus est, positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput, circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
[XXXIII]
Vt deinde pinna argentea dentes perfodit: "Amici, inquit, nondum
mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae
vobis essem, omnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finiri
lusum." Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis
tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enim
albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios.
Interim dum
ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc
nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea
patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova.
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam
coeperunt, erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit
ad hanc scenam Trimalchio vultum et: "Amici, ait, pavonis ova
gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint.
Temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt." Accipimus nos
cochlearia non minus selibras pendentia, ovaque ex farina pingui
figurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam
videbatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi veterem
convivam: "Hic nescio quid boni debet esse", persecutus
putamen manu, pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello
circumdatam.
[XXXIV]
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque
potestatem clara voce, siquis nostrum iterum vellet mulsum sumere,
cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro
cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis
excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio
colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit.
Insecutus est supellecticarius argentumque inter reliqua purgamenta
scopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati
cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro
spargunt, vinumque dederunt in manus; aquam enim nemo
porrexit.
Laudatus propter elegantias dominus: "Aequum,
inquit, Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter
et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua
facient."
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter
gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc
titulo:
FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM CENTVM.
Dum titulos
perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu, inquit, ergo
diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita
vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et
multo honestiores cenabant." Potantibus ergo nobis et
accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus
sic aptatam ut articuli eius vertebraeque laxatae in omnem partem
flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et
catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio
adiecit:
Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est!
Sic
erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamus, dum licet
esse bene.
[XXXV] Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum, novitas tamen omnium convertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem. <. . .> Atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mimo canticum extorsit. Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos: "Suadeo, inquit Trimalchio, cenemus; hoc est ius cenae".
[XXXVI] Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto, videmus infra altitia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. Notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum currebat super pisces, qui <tamquam> in euripo natabant. Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et Trimalchio eiusmodi methodio laetus: "Carpe!", inquit. Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima voce: "Carpe! Carpe!" Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat: "Vides illum, inquit, qui obsonium carpit: Carpus vocatur. Ita quotiescumque dicit 'Carpe', eodem verbo et vocat et imperat".
[XXXVII] Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa quae huc atque illuc discurreret." Vxor, inquit, Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo saplutus est; sed haec lupatria providet omnia, et ubi non putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum: tantum auri vides. Est tamen malae linguae, pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, quantum milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero -- babae babae! -- non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit. Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
[XXXVIII]
" Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur:
lana, credrae, piper; lacte gallinaceum si quaesieris, invenies. Ad
summam, parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et
eos culavit in gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab
Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a
Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen
boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex
onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut
coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos autem
collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui
in imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo
crevit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt --
ego nihil scio, sed audivi -- quom Incuboni pilleum rapuisset, et
thesaurum invenit. Ego nemini invideo, si quid deus dedit. Est tamen
sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime cum hoc titulo
proscripsit:
C. POMPEIVS DIOGENES EX KALENDIS IVLIIS CENACVLVM
LOCAT; IPSE ENIM DOMVM EMIT.
Quid ille qui libertini loco iacet?
Quam bene se habuit! Non impropero illi. Sestertium suum vidit
decies, sed male vacillavit. Non puto illum capillos liberos habere.
Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti
scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male
fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam
honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vides! Libitinarius
fuit. Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera
pistoria, avis, cocos, pistores. Plus vini sub mensa effundebatur,
quam aliquis in cella habet. Phantasia, non homo. Inclinatis quoque
rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare existimarent,
hoc titulo auctionem proscripsit:
C. IVLIVS PROCVLVS AVCTIONEM
FACIET RERVM SVPERVACVARVM."
[XXXIX]
Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat
ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam
coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc vinum,
inquit, vos oportet suave faciatis: pisces natare oportet. Rogo, me
putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii
videratis?
Sic notus Vlixes?
Quid ergo est? Oportet etiam inter
cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me
hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest
afferri, sicut ille tericulus ia<m se>mel habuit praxim. Caelus
hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit,
et modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora
habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam,
cornum acutum. Plurimi hoc signo scolastici nascuntur et arietilli."
Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: "Deinde totus
caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci et
qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves et
colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum: ideo
multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer
et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui,
ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi.
In virgine mulieres et fugitivi et compediti; in libra laniones et
unguentarii et quicunque aliquid expendunt; in scorpione venenarii et
percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum
tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua
nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores
et rhetores. Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali
facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio
caespitem videtis et super caespitem favum, nihil sine ratione facio.
Terra mater est in medio quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se
habet tanquam favus."
[XL]
"Sophos!" universi clamamus, et sublatis manibus ad camaram
iuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse,
donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus
retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis
apparatus. Necdum sciebamus <quo> mitteremus suspiciones
nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce
canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum est
hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et
quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae
palmulis textae, altera caryatis, altera thebaicis repleta. Circa
autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus
imminerent, scrofam esse positam significabant. Et hi quidem
apophoreti fuerunt.
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus
accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis
cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque
venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga
turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt, et eos
circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique
iussisset referri, Trimalchio adiecit: "Etiam videte, quam
porcus ille silvaticus lotam comederit glandem." Statim pueri ad
sportellas accesserunt quae pendebant e dentibus, thebaicasque et
caryatas ad numerum divisere cenantibus.
[XLI]
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes
diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis
bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod
me torqueret. At ille: "Plane etiam hoc servus tuus indicare
potest: non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri
summa cena eum vindicasset, a conviviis dimissus <est>; itaque
hodie tamquam libertus in convivium revertitur." Damnavi ego
stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter
honestos cenasse.
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus
hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque
confessus, calathisco uvas circumtulit, et poemata domini sui
acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio:
"Dionyse, inquit, liber esto." Puer detraxit pilleum apro
capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: "Non
negabitis me, inquit, habere Liberum patrem." Laudamus dictum
Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane perbasiamus.
Ab hoc
ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno
nacti coepimus invitare convivarum sermones.
Dama itaque primus
cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil est. Dum versas
te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in
triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit.
Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus
sum. Vinus mihi in cerebrum abiit."
[XLII] Excepit Seleucus fabulae partem et: "Ego, inquit, non cotidie lavor; baliscus enim fullo est: aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu! Vtres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus. <Illae> tamen aliquam virtutem habent; nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset! Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime -- manu misit aliquot -- etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset? Sed mulier quae mulier milvinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est."
[XLIII] Molestus fuit, Philerosque proclamavit: "Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim vinum quantum ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oracularios servos, qui illum pessum dederunt. Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. Tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit. <Datum est> cui datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto domo canem reliquisse. Immo etiam puellarius erat, omnis Minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit."
[XLIV] Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: "Narrat is quod nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat quid annona mordet. Non mehercules hodie buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat! Iam annum esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt: 'Serva me, servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. <Si mila Siciliae si inferior esset> larvas sic istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini Safinium; tunc habitabat ad arcum veterem, me puero: piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in tenebris micare. In curia autem quomodo singulos pilabat. Nec schemas loquebatur sed directum. Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit unquam nec expuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis! Itaque illo tempore annona pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum altero devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius! Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant. Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exrabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tunc aut nunquam, et omnes ridebant udi tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri iacent. . .
[XLV] -- Oro te, inquit Echion centonarius, melius loquere. 'Modo sic, modo sic', inquit rusticus: varium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit: sic vita truditur. Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet. Sed laborat hoc tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse; ubique medius caelus est. Tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambulare. Et ecce habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. Aut hoc aut illud erit, quid utique. Nam illi domesticus sum, non est miscix. Ferrum optimum daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphitheater videat. Et habet unde. Relictum est illi sestertium tricenties: decessit illius pater male. Vt quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est cum dominam suam delectaretur. Videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus peccavit, qui coactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret. Sed qui asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille miluo volanti poterat ungues resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque peccat. Sed subolfacio quia nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem. Scias oportet plenis velis hunc vinciturum. Et revera, quid ille nobis boni fecit? Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites; putares eos gallos gallinaceos: alter burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui haberet nervia praecisa. Vnus licuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. Ad summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba 'Adhibete' acceperant: plane fugae merae. 'Munus tamen, inquit, tibi dedi -- et ego tibi plodo.' Computa, et tibi plus do quam accepi. Manus manum lavat.
[XLVI] "Videris mihi, Agamemnon, dicere: 'Quid iste argutat molestus?' Quia tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras. Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit. Inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quia mustella comedit. Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistit, sed venit <raro; scit qui>dem litteras, sed non vult laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilierit, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: "Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo, collo suo circumferebat onera venalia; nunc etiam adversus Norbanum se extendit." Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur".
[XLVII]
Eiusmodi tabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte
unguento manus lavit; spatioque minimo interposito: "Ignoscite
mihi, inquit, amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec
medici se inveniunt. Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex
aceto. Spero tamen, iam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa
stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit
sua re causa facere, non est quod illum pudeatur. Nemo nostrum solide
natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere.
Hoc solum vetare ne Iovis potest. Rides, Fortunata, quae soles me
nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod
se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia
foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi,
anathymiasis si in cerebrum it, et in toto corpore fluctum facit.
Multos scio periisse, dum nolunt sibi verum dicere." Gratias
agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus
crebris potiunculis risum.
Nec adhuc sciebamus nos in medio
lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam mundatis ad symphoniam
mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et
tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat,
alterum trimum, tertium vero iam sexennem. Ego putabam petauristarios
intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua
facturos. Sed Trimalchio expectatione discussa: "Quem, inquit,
ex eis vultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceum,
Penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos
aeno coctos solent facere." Continuoque cocum vocari iussit, et
non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara
voce: "Ex quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesima
respondisset: "Empticius an, inquit, domi natus? -- Neutrum,
inquit cocus, sed testamento Pansae tibi relictus sum. -- Vide ergo,
ait, ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum
conici." Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium
duxit.
[XLVIII]
Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: "Vinum, inquit,
si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum
beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano
nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse
Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam
volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra
tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego autem si
causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes
studia fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram
Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae."
Cum
dixisset Agamemnon: "Pauper et dives inimici erant. . .",
ait Trimalchio: "Quid est pauper? -- Vrbane", inquit
Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio:
"Hoc, inquit, si factum est, controversia non est; si factum non
est, nihil est." Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur
laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon mihi carissime, numquid
duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum
illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud
Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi
in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: "Sibilla, ti
thelis?", respondebat illa: "apothanin thelo".
[XLIX] Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum: "Quid? quid? inquit, porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio." Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare: "Quid, oblitus? Trimalchio exclamat, putes illum piper et cuminum non coniecisse! Despolia!" Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: "Solet fieri. -- Rogamus mittas. -- Postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit." Ego crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Plane, inquam, hic debet servus esse nequissimus: aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset." At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu: "Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera." Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
[L] Plausum post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter!" conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: "Solus sum qui vera Corinthea habeam." Exspectabam ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et forsitan, inquit, quaeris quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides <et> statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt.
[LI] "Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum. Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iovis tenere, utique postquam illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
[LII] "In
argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus <C>
<. . . videtur> quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et
pueri mortui iacent sic uti vivere putes. Habeo capidem quam <mi>
reliquit patronorum <meorum> unus, ubi Daedalus Niobam in equum
Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis
habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia
vendo."
Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem
respiciens Trimalchio: "Cito, inquit, te ipsum caede, quia nugax
es." Statim puer demisso labro orare. At ille: "Quid me,
inquit, rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres,
ne sis nugax." Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit
puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et "Aquam foras,
vinum intro " clamavit <Trimalchio>. Excipimus urbanitatem
iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat quibus meritis
revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et
iam ebrio proximus: "Nemo, inquit, vestrum rogat Fortunatam
meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit".
Atque
ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebat
concinente tota familia: "madeia perimadeia." Et prodisset
in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non
decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam
inaequale erat; nam modo Fortunatam suam <verebatur>,
revertebat modo ad naturam.
[LIII] Et
plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam
Vrbis acta recitavit: "VII kalendas Sextiles: in praedio Cumano,
quod est Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in
horreum ex area tritici milia modium quingenta; boves domiti
quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia
Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod
collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum
est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici. -- Quid,
inquit Trimalchio, quando mihi Pompeiani horti empti sunt? -- Anno
priore, inquit actuarius, et ideo in rationem nondum venerunt."
Excanduit Trimalchio et: "Quicunque, inquit, mihi fundi empti
fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri
vetuo." Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum
testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina
vilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoris
contubernio deprehensa, et atriensis Baias relegatus; iam reus factus
dispensator, et iudicium inter cubicularios actum.
Petauristarii
autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit
puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare,
circulos deinde ardentes transire et dentibus amphoram sustinere.
Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse:
ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret,
petauristarios et cornicines; reliqua, animalia, acroemata, tricas
meras esse." Nam et comoedos, inquit, emeram, sed malui illos
Atella<na>m facere, et choraulen meum iussi Latine cantare".
[LIV] Cum maxime haec dicente Gaio puer <in lectum> Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius etiam cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a servo vulneratum.
[LV]
Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent,
vario sermone garrimus."Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc
casum sine inscriptione transire; statimque codicillos poposcit et
non diu cogitatione distorta haec recitavit:
"Quod non
expectes, ex transverso fit
et supra nos Fortuna negotia
curat:
quare da nobis vina Falerna puer."
Ab hoc
epigrammate coepit poetarum esse mentio <. . .> diuque summa
carminis penes Mopsum Thracem commorata est <. . .> donec
Trimalchio: "Rogo, inquit, magister, quid putas inter Ciceronem
et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum
honestiorem. Quid enim his melius dici potest?
Luxuriae ructu
Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
plumato
amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi gallus
spado.
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix,
gracilipes, crotalistria,
avis exul hiemis, titulus tepidi
temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita
cara tibi, bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris
pelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad
quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes
lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
Aequum est
induere nuptam ventum textilem,
palam prostare nudam in nebula
linea?
[LVI]
"Quod autem, inquit, putamus secundum litteras difficillimum
esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit
quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris
veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam
parari; nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae
laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem
manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus
indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas
bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove
afferre. Ideo autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum
invenies."
Iam etiam philosophos de negotio deiciehat, cum
pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus
officium apophoreta recitavit. "Argentum sceleratum":
allata est perna, supra quam acetabula erant posita. "Cervical":
offla collaris allata est. "Serisapia et contumelia":
<xerophagiae ex sale> datae sunt et contus cum malo. "Porri
et persica": flagellum et cultrum accepit. "Passeres et
muscarium": uvam passam et mel Atticum. "Cenatoria et
forensia": offlam et tabulas accepit. "Canale et pedale":
lepus et solea est allata. "Muraena et littera": murem cum
rana alligatum fascemque betae accepit. Diu risimus. Sexcenta
huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
[LVII]
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus
eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis
Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et:
"Quid
rides, inquit, berbex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu
enim beatior es et convivare melius soles. Ita Tutelam huius loci
habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi
balatum clusissem. Bellum pomum, qui rideatur alios; larifuga nescio
quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si
circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito
fervere, sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet! Quid habet quod
rideat? Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et ego
regis filius. Quare ergo servivisti? Quia ipse me dedi in servitutem
et malui civis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sic
vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite aperto
ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo
mihi in foro dixit: 'Redde quod debes'. Glebulas emi, lamellulas
paravi; viginti ventres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne
qui in illius capillis manus tergeret; mille denarios pro capite
solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non
erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias! In
alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei
videmur; ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu
lacticulosus, nec 'mu' nec 'ma' argutas, vasus fictilis, immo lorus
in aqua: lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena.
Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis
poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen scit utrum servus
essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam veni; adhuc
basilica non erat facta. Dedi tamen operam ut domino satis facerem,
homini maiesto et dignitosso, cuius pluris erat unguis quam tu totus
es. Et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen --
genio illius gratias! -- enatavi. Haec sunt vera athla; nam in
ingenuum nasci tam facile est quam 'Accede istoc'. Quid nunc stupes
tanquam hircus in ervilia?"
[LVIII]
Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum
etiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversarius
Ascylti, flexit convicium in puerum et: "Tu autem, inquit, etiam
tu rides, caepa cirrata? O? Saturnalia? rogo, mensis December est?
Quando vicesimam numerasti? Quid faciat crucis offla, corvorum
cibaria. Curabo iam tibi Iovis iratus sit, et isti qui tibi non
imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono,
alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at
isti nugae, qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et
servus. Vix me teneo, nec sum natura caldicerebrius, <sed> cum
coepi, matrem meam dupundii non facio. Recte, videbo te in publicum,
mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresco, nisi
dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero, licet
mehercules Iovem Olympium clames. Curabo longe tibi sit comula ista
besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub dentem: aut ego
non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana
tibi irata sit curabo, et qui te primus deurode fecit. Non didici
geometrias, critica et alogas naenias, sed lapidarias litteras scio,
partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. Ad summam, si quid
vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam. Iam scies patrem
tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis. Ecce:
'Qui
de nobis? longe venio, late venio: solve me'.
Dicam tibi, qui de
nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor
fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace
aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat, nisi si me
iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem
propitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum
fidem habere. Vah, bella res est volpis uda! Ita lucrum faciam et ita
bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te toga ubique
perversa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet:
mufrius, non magister. <Nos aliter> didicimus. Dicebat enim
magister: 'Sunt vestra salva? Recta domum. Cave circumspicias, cave
maiorem maledicas'. At nunc mera mapalia: nemo dupondii evadit. Ego,
quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago."
[LIX] Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. Semper in hac re qui vincitur, vincit. Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus." Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto: "Scitis, inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicet, et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax insanit, et statim argumentum explicabit." Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus, mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
[LX] Nec
diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria
sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego
exsurrexi, et timui ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.
Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus expectantes quid
novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subito
circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius
per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum
haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam <. . .>.
Iam
illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium
Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis
poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus
porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.
Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta
coeperunt effundere crocum, et usque ad nos molestus umor accedere.
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum,
consurreximus altius et "Augusto, patri patriae, feliciter "
diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem poma
rapientibus, et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo
satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum.
Inter haec
tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares
bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens "dii
propitii " clamabat.
Aiebat autem unum Cerdonem, alterum
Felicionem, tertium Lucronem vocari. Nos etiam veram imaginem ipsius
Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
[LXI]
Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt,
Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas, inquit, suavius
esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic
felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit." Niceros
delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit, lucrum
transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scolasticos ne me rideant.
Viderint: narrabo tamen, quid enim mihi aufert, qui ridet? satius est
rideri quam derideri."
Haec ubi dicta dedit
talem fabulam
exorsus est:
"Cum adhuc servirem, habitabamus in vico
angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare
coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam,
pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut
propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit. Si quid
ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in
illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius
contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per
ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: nam, ut aiunt,
in angustiis amici apparent.
[LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et <in tota via> umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et: 'Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius traiecit'. Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Vt vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos habeam."
[LXIII]
Attonitis admiratione universis: "Salvo, inquit, tuo sermone,
Trimalchio, si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio
Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus.
Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo. Asinus in tegulis.
"Cum
adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri
delicatus decessit, mehercules margaritum, <sacritus> et omnium
numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in
tristimonio essemus, subito <stridere> strigae coeperunt;
putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem Cappadocem,
longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere.
Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta
sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco -- salvum sit,
quod tango! -- mediam traiecit. Audimus gemitum, et -- plane non
mentiar -- ipsas non vidimus. Baro autem noster introversus se
proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis
caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostio
redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii
sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor
habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae
involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos,
oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt Nocturnae, et quod
sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factum
nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies freneticus periit."
[LXIV]
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus
Nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena.
Et sane iam
lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse
mutatum, cum Trimalchio: "Tibi dico, inquit, Plocame, nihil
narras? nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire
belle deverbia, adicere melicam. Heu, heu, abistis dulces caricae. --
Iam, inquit ille, quadrigae meae decucurrerunt, ex quo podagricus
factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus
factus sum. Quid saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? Quando
parem habui nisi unum Apelletem?"
Appositaque ad os manu,
nescio quid taetrum exsibilavit quod postea Graecum esse affirmabat.
Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias
suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus,
sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem
prasina involuebat fascia, panemque semissem ponebat supra torum, ac
nausia recusantem saginabat. Quo admonitus officio Trimalchio
Scylacem iussit adduci "praesidium domus familiaeque". Nec
mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque
ostiarii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio
iactans candidum panem: "Nemo, inquit, in domo mea me plus
amat." Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret,
catellam in terram deposuit hortatusque <est> ut ad rixam
properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu
triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra
rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam supra mensam eversum
et vasa omnia crystallina comminuit, et oleo ferventi aliquot
convivas respersit. Trimalchio, ne videretur iactura motus, basiavit
puerum ac iussit supra dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus
est equo, manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque
risum proclamavit: "Bucco, bucco, quot sunt hic?" Repressus
ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri
potiones<que> dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant,
adiecta exceptione: "Si quis, inquit, noluerit accipere, caput
illi perfunde. Interdiu severa, nunc hilaria".
[LXV] Hanc
humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si
qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro
turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus,
ambitiosissime <a> nobis Trimalchio petiit dicens exossatas
esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor percussit,
amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. Ego
maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi
assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem
Agamemnon et: "Contine te, inquit, homo stultissime. Habinnas
sevir est idemque lapidarius, qui videtur monumenta optime
facere."
Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque
intrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius
uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et
unguento per frontem in oculos fluente, praetorio loco se posuit,
continuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio
hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum, quaesivitque quomodo
acceptus esset. "Omnia, inquit, habuimus praeter te; oculi enim
mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendialem
servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et, puto, cum
vicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibus
aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit, etiam si coacti sumus
dimidias potiones super ossucula eius effundere."
[LXVI] -- Tamen, inquit Trimalchio, quid habuistis in cena? -- Dicam, inquit, si potuero; nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliviscar. Habuimus tamen in primo porcum botulo coronatum et circa sangunculum et gizeria optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam candidum; <nam> et vires facit, et cum mea re causa facio, non ploro. Sequens ferculum fuit sciribilita frigida et supra mel caldum infusum excellente Hispanum. Itaque de sciribilita quidem non minimum edi, de melle me usque tetigi. Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula. Ego tamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo vernulae non tulero, habebo convicium. Bene me admonet domina mea. In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomuit; ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam, ursus homuncionem comest, quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo habuimus caseum mollem et sapam et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum -- pax Palamedes! -- Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam improbi ternos pugnos sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus.
[LXVII]
"Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit? --
Quomodo nosti, inquit, illam, Trimalchio, nisi argentum composuerit,
nisi reliquias pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet. --
Atqui, respondit Habinnas, nisi illa discumbit, ego me apoculo."
Et coeperat surgere, nisi signo dato Fortunata quater amplius a tota
familia esset vocata. Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut
infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque
inauratae. Tunc sudario manus tergens, quod in collo habebat,
applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor,
osculataque plaudentem: "Est te, inquit, videre?"
Eo
deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis
detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Vltimo etiam
periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse
dicebat. Notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et:
"Videtis, inquit, mulieris compedes: sic nos barcalae
despoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minus
habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam."
Vltimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et
circulatum approbari pondus. Nec melior Scintilla, quae de cervice
sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat. Inde duo
crotalia protulit et Fortunatae invicem consideranda dedit et:
"Domini, inquit, mei beneficio nemo habet meliora. -- Quid?
inquit Habinnas, excatarissasti me, ut tibi emerem fabam vitream.
Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem. Mulieres si non
essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et
frigidum potare."
Interim mulieres sauciae inter se riserunt
ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae
iactat, altera delicias et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerent,
Habinnas furtim consurrexit, pedesque Fortunatae correptos super
lectum immisit. "Au! au!" illa proclamavit aberrante tunica
super genua. Composita ergo in gremio Scintillae indecentissimam
rubore faciem sudario abscondit.
[LXVIII]
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset
afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt,
scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante
videram, ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio:
"Poteram quidem, inquit, hoc fericulo esse contentus; secundas
enim mensas habetis. <Sed> si quid belli habes, affer".
Interim
puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari
clamante Trimalchione subinde: "Muta!". Ecce alius ludus.
Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo
proclamavit subito canora voce:
Interea medium Aeneas iam classe
tenebat. . .
Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam
praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem,
miscebat Atellanicos versus, ut tunc primum me etiam Vergilius
offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et
"Nun<quam, in>quit, didicit, sed ego ad circulatores eum
mittendo erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones volet sive
circulatores imitari. Desperatum valde ingeniosus est: idem sutor
est, idem cocus, idem pistor, omnis Musae mancipium. Duo tamen vitia
habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et
stertit. Nam quod strabonus est, non curo; sicut Venus spectat. Ideo
nihil tacet, vix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis denariis. .
."
[LXIX]
Interpellavit loquentem Scintilla et: "Plane, inquit, non omnia
artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat."
Risit Trimalchio et: "Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil sibi
defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu
autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic
me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut
etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed
tace, lingua, dabo panem." Tanquam laudatus esset nequissimus
servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora
tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu
deprimente. Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibus
quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum
fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi
porrexit et: "Tanto melior, inquit, Massa, dono tibi
caligas".
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis
esset allata, turdi siligine<i> uvis passis nucibusque farsi.
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos
efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe
monstrosius effecisset ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus
esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium
genera avium: "<Amici> , inquit Trimalchio, quicquid
videtis hic positum, de uno corpore est factum." Ego scilicet
homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens
Agamemnon: "Mirabor, inquam, nisi omnia ista de <fimo>
facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi
cenarum imaginem fieri".
[LXX]
Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: "Ita crescam
patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non
potest esse pretiosior homo. Volueris, de vulva faciet piscem, de
lardo palumbam, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et ideo
ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus
vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros
Norico ferro." Quos statim iussit afferri, inspectosque miratus
est. Etiam nobis potestatem fecit ut mucronem ad buccam
probaremus.
Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad
lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habebant. Cum ergo
Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit
decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos
insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes, notavimusque
ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance
circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticula
enim argentea cocleas attulit et tremula taeterrimaque voce
cantavit.
Pudet referre quae secuntur: inaudito enim more pueri
capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque
recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est
infusum.
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla
frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio: "Permitto,
inquit, Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et
Menophilae, contubernali tuae, discumbat. "Quid multa? Paene de
lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat.
Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem
fecerat, muria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere,
sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum
sponsione provocare si prasinus proximis circensibus primam palmam".
[LXXI]
Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici, inquit, et servi
homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus
fatus oppresserit. Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad
summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam
fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et
vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et
commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut
familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum".
Gratias
agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum
exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum
ingemescente familia recitavit. Respiciens deinde Habinnam: "Quid
dicis, inquit, amice carissime? Aedificas monumentum meum quemadmodum
te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam
pingas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi
contingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint in
fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma
volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim falsum
est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis
habitandum est. Et ideo ante omnia adici volo:
HOC MONUMENTUM
HEREDEM NON SEQUATUR.
Ceterum erit mihi curae, ut testamento
caveam ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertis
sepulchro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum
currat. Te rogo, ut naves etiam <in fronte> monumenti mei
facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum
cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo
effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios. Faciatur, si
tibi videtur, et triclinia. Facies et totum populum sibi suaviter
facientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae meae columbam
tenentem, et catellam cingulo alligatam ducat, et cicaronem meum, et
amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam
sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut
quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen meum legat. Inscriptio
quoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur:
C.
POMPEIVS TRIMALCHIO MAECENATIANVS HIC REQVIESCIT
HVIC SEVIRATVS
ABSENTI DECRETVS EST
CVM POSSET IN OMNIBVS DECVRIIS ROMAE ESSE
TAMEN NOLVIT
PIVS FORTIS FIDELIS EX PARVO CREVIT SESTERTIVM
RELIQVIT TRECENTIES
NEC VNQVAM PHILOSOPHVM AVDIVIT
VALE
ET
TV "
[LXXII]
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata,
flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata,
lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego
plorare, cum Trimalchio: "Ergo, inquit, cum sciamus nos
morituros esse, quare non vivamus? Sic nos felices videam, coniciamus
nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam
furnus. -- Vero, vero, inquit Habinnas, de una die duas facere, nihil
malo "; nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentem
subsequi.
Ego respiciens ad Ascylton: "Quid cogitas? inquam,
ego enim si videro balneum, statim expirabo. -- Assentemur, ait ille,
et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus".
Cum haec
placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis
catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam
ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram
canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum.
Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et
nos trementes extraxit in siccum. At Giton quidem iam dudum <se>
servatione acutissima redemerat a cane: quicquid enim a nobis
acceperat de cena, latranti sparserat, et ille avocatus cibo furorem
suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense ut
nos extra ianuam emitteret: "Erras, inquit, si putas te exire
hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam
emissus est; alia intrant, alia exeunt."
[LXXIII]
Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,
quibus lavari iam coeperat votum esse? Vltro ergo rogavimus ut nos ad
balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu
siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae
frigidariae simile, in qua Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem
putidissimam eius iactationem licuit effugere; nam nihil melius esse
dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum
fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit
usque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare,
sicut illi dicebant, qui linguam eius intellegebant. Ceteri convivae
circa labrum manibus nexis currebant, et gingilipho ingenti clamore
exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de pavimento
conabantur tollere, aut posito genu cervices post terga flectere, et
pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in
solium, quod Trimalchioni parabatur, descendimus.
Ergo ebrietate
discussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata disposuerat
lautitias ita ut supra lucernas <vidi . . .> aeneolosque
piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa
fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. Tum
Trimalchio: "Amici, inquit, hodie servus meus barbatoriam fecit,
homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et
usque in lucem cenemus".
[LXXIV]
Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit. Qua voce confusus
Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero
spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et: "Non sine
causa, inquit, hic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet
fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciat. Longe a nobis! Itaque
quisquis hunc indicem attulerit, corollarium accipiet." Dicto
citius de vicinia gallus allatus est, quem Trimalchio iussit ut aeno
coctus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo coco, qui paulo
ante de porco aves piscesque fecerat, in caccabum est coniectus.
Dumque Daedalus potionem ferventissimam haurit, Fortunata mola buxea
piper trivit.
Sumptis igitur matteis, respiciens ad familiam
Trimalchio: "Quid vos, inquit, adhuc non cenastis? Abite, ut
alii veniant ad officium." Subiit igitur alia classis, et illi
quidem exclamavere: "Vale Gai ", hi autem: "Ave Gai."
Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer non
inspeciosus inter novos intrasset ministros, invasit eum Trimalchio
et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum
approbaret, male dicere Trimalchionem coepit et purgamentum
dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Vltimo
etiam adiecit: "canis!". Trimalchio contra offensus
convicio calicem in faciem Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum
perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit.
Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. Immo
puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super
quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio:
"Quid enim, inquit, ambubaia non meminit se? de machina illam
sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in
sinum suum non spuit, codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula
natus est, aedes non somniatur. Ita genium meum propitium habeam,
curabo domata sit Cassandra caligaria. Et ego, homo dipundiarius,
sestertium centies accipere potui. Scis tu me non mentiri. Agatho
unguentarius here proxime seduxit me et: 'Suadeo, inquit, non
patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri
levis, ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo me unguibus
quaeras. Et, ut depraesentiarum intelligas quid tibi feceris:
Habinna, nolo statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem
lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo me mortuum
basiet."
[LXXV]
Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasci, et:
"Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei."
Idem et Scintilla flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando
rogare coepit ut se frangeret. Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio
et: "Rogo, inquit, Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: si
quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi
frugalissimum, non propter formam, sed quia frugi est: decem partes
dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit,
arcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem in
oculis feram? Sed Fortunata vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia?
Suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem,
amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semel
destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos
rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui quam vos
estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines
facit, cetera quisquilia omnia. Bene emo, bene vendo; alius alia
vobis dicet. Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia, etiamnum
ploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed ut coeperam dicere, ad hanc
me fortunam frugalitas mea perduxit.
"Tam magnus ex Asia
veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad
illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de
lucerna ungebam. Tamen ad delicias ipsimi annos quattuordecim fui.
Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae satis
faciebam. Scitis quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
[LXXVI] "Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum -- et tunc erat contra aurum -- misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naves naufragarunt. Factum, non fabula. Vno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit: omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit quod di volunt. Vno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo, iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Et sane nolente me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.
[LXXVII] "Rogo, Habinna -- puto, interfuisti --: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et -- quid vobis non dixerim -- etiam nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Vt scitis, casula erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cnm huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite, mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim, Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea."
[LXXVIII]
Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in
triclinium attulit. <Vitalia Trimalchio accepit> iussitque nos
temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens: "Vide
tu, inquit, Stiche, ne ista mures tangant aut tineae; alioquin te
vivum conburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus
bene imprecetur." Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos
unxit et: "Spero, inquit, futurum ut aeque me mortuum iuvet
tanquam vivum." Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et:
"Putate vos, ait, ad parentalia mea invitatos esse".
Ibat
res ad summam nauseam, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis
novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque
cervicalibus multis extendit se super torum extremum et: "Fingite
me, inquit, mortuum esse. Dicite aliquid belli." Consonuere
cornicines funebri strepitu. Vnus praecipue servus libitinarii
illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut
totam concitaret viciniam.
Itaque vigiles, qui custodiebant
vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam
subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos
occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus, raptimque
tam plane quam ex incendio fugimus.
[LXXIX]
Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec
silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat
huc ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obscura. Itaque
cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium
fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine
Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret
errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta
evicerunt spississimam noctem, et notabili candore ostenderunt
errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad
stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius
ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset, et forsitan
pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset
X vehiculis <deviis>. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam
effregit, et nos per eandem festram admisit. <. . .>
Qualis
nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus! Haesimus calentes
et
transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete
curae
mortales. Ego sic perire coepi.
Sine causa gratulor mihi.
Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis
iniuriae inventor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit
suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente
iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus
iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavi gaudio
despoliatum torum, si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an
utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein
secutus consilium Gitona quidem verberibus excitavi, Ascylton autem
truci intuens vultu: "Quoniam, inquam, fidem scelere violasti et
communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem
polluas, quaere". Non repugnavit ille, sed postquam optima fide
partiti manubias sumus: "Age, inquit, nunc et puerum dividamus".
[LXXX]
Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit
et: "Non frueris, inquit, hac praeda super quam solus incumbis.
Partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscindam".
Idem ego ex altera parte feci, et intorto circa brachium pallio,
composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam
infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu, petebatque
suppliciter ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine
mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. "Quod si
utique, proclamabat, facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite
huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae
sacramentum delevi." Inhibuimus ferrum post has preces, et prior
Ascyltos: "Ego, inquit, finem discordiae imponam. Puer ipse,
quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre salva
libertas." Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in
sanguinis pignus transisse, nihil timui, immo condicionem praecipiti
festinatione rapui, commisique iudici litem. Qui ne deliberavit
quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi
consurrexit <et> fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac
pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et
attulissem mihi damnatus manus, si non inimici victoriae invidissem.
Egreditur superbus cum praemio Ascyltos, et paulo ante carissimum
sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco
peregrino destituit abiectum.
Nomen amicitiae, sic, quatenus
expedit, haeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Dum
fortuna manet, vultum servatis, amici;
cum cecidit, turpi certitis
ora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur,
filius
hic, nomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina
partes,
vera redit facies, adsimulata perit.
[LXXXI] Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas, locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus, redeunte in animum solitudine atque contemptu, verberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: "Ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? qui die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et -- pro pudor! -- tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae."
[LXXXII]
Haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas militiam perderet,
largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisque
more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque
nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito, frequentiusque manum ad
capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus
fuit sive nocturnus grassator, et: "Quid tu, inquit, commilito,
ex qua legione es aut cuius centuria?" Cum constantissime et
centurionem et legionem essem ementitus: "Age ergo, inquit ille,
in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?" Cum deinde
vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere iussit
arma et malo cavere. Despoliatus ergo, immo praecisa ultione retro ad
deversorium tendo, paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris
audaciae gratias agere. <. . .>
Non bibit inter aquas, poma
aut pendentia carpit
Tantalus infelix, quem sua vota
premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia acervans
qui
timet et sicco concoquit ore famem.
Non multum oportet consilio
credere, quia suam habet fortuna rationem. <. . .>
[LXXXIII]
In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et
Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis
rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam
horrore tractavi. Jam vero Apellis quam Graeci mon(kthmon appellant,
etiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad
similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam.
Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus Hylas
repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque
resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum
amantium vultus tanquam in solitudine exclamavi: "Ergo amor
etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret,
sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha
praedata temperasset amori suo, si venturum ad interdictum Herculem
credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes
fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem
recepi hospitem Lycurgo crudeliorem." Ecce autem, ego dum cum
ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus
et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde
speciosus, ut facile appareret eum <ex> hac nota litterat<or>um
esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum.
"Ego, inquit, poeta sum et, ut spero, non humillimi
spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad
imperitos deferre gratia solet. 'Quare ergo, inquis, tam male
vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem
fecit.
"Qui pelago credit, magno se fenore tollit;
qui
pugnas et castra petit, praecingitur auro;
vilis adulator picto
iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis,
atque inopi lingua
desertas invocat artes.
[LXXXIV]
"Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter
vitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium
habet: quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas exstruere
divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod
ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque ratione possunt,
litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi.
<. . .>
"Nescio quo modo bonae mentis soror est
paupertas. <. . .>
"Vellem, tam innocens esset
frugalilatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est
latro et ipsis lenonibus doctior". <. . .>
[LXXXV]
EVMOLPVS. "In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus,
hospitium Pergami accepi. Vbi cum libenter habitarem non solum
propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum
filium, excogitavi rationem qua non essem patri familiae suspectus
amator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta
est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas
obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex
philosophis intueretur. Jam ego coeperam ephebum in gymnasium
deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis
praedator corporis admitteretur in domum.
Forte cum in triclinio
iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi
imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi
puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum feci et: "Domina,
inquam, Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat,
cras illi par columbarum donabo". Audito voluptatis pretio puer
stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi.
Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum
attuli expectanti ac me voto exsolvi.
[LXXXVI] Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et: "Si hunc, inquam, tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti". Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit ne ego obdormissem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Vt tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis: "Dii, inquam, immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit". Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et, praeter hoc, etiam timebam ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergo aliquot horis spatiatus, in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu: "Rogo, inquit, domine, ubi est asturco?"
[LXXXVII] Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram, <mox tamen> iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: "Aut dormi, aut ego iam dicam patri". Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo ", irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum: "Videris tamen, inquit, non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum". Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii, ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et: "Numquid vis?" inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Vtcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: "Quare non facimus?" Tum ego toties excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: "Aut dormi, aut ego iam patri dicam". <. . .>
[LXXXVIII] Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi <atque ab eo> aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum sui vestigium reliquisset. Tum ille: "Pecuniae, inquit, cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi montis consenuit ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Vbi est dialectica? ubi astronomia? ubi sapientiae cultissima via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset? quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exorat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus dis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
[LXXXIX]
Sed video te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin
ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere:
Iam decuma maestos
inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis, et vatis
fides
Calchantis atro dubia pendebat metu,
cum Delio profante
caesi vertices
Idae trahuntur, scissaque in molem cadunt
robora,
minacem quae figurarent equum.
Aperitur ingens antrum et obducti
specus,
qui castra caperent. Huc decenni proelio
irata virtus
abditur, stipant graves
recessus Danai et in voto latent.
O
patria, pulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum: hoc
titulus fero
incisus, hoc ad fata compositus Sinon
firmabat et
mendacium in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bello
carens
in vota properat. Fletibus manant genae,
mentisque
pavidae gaudium lacrimas habet.
Quas metus abegit. Namque Neptuno
sacer
crinem solutus omne Laocoon replet
clamore vulgus. Mox
reducta cuspide
uterum notavit, fata sed tardant manus,
ictusque
resilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen confirmat invalidam
manum
altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
captiva pubes
intus, et dum murmurat,
roborea moles spirat alieno metu.
Ibat
iuventus capta, dum Troiam capit,
bellumque totum fraude ducebat
nova.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso replevit,
tumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillo
minor,
qualis silenti nocte remorum sonus
longe refertur, cum
premunt classes mare
pulsumque marmor abiete imposita
gemit.
Respicimus: angues orbibus geminis ferunt
ad saxa
fluctus, tumida quorum pectora
rates ut altae lateribus spumas
agunt.
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae
consentiunt
luminibus, fulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undae
tremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioque
cultu gemina nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribus
ligant
angues corusci. Parvulas illi manus
ad ora referunt,
neuter auxilio sibi,
uterque fratri; transtulit pietas
vices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat ecce
liberum funus parens,
infirmus auxiliator. Invadunt virum
iam
morte pasti membraque ad terram trahunt.
Iacet sacerdos inter aras
victima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troia
perdidit primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extulerat
iubar
minora ducens astra radianti face,
cum inter sepultos
Priamidas nocte et mero
Danai relaxant claustra et effundunt
viros.
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet
nodo remissus
Thessali quadrupes iugi
cervicem et altas quatere ad excursum
iubas.
Gladios retractant, commovent orbes manu
bellumque
sumunt. Hic graves alius mero
obtruncat, et continuat in mortem
ultimam
somnos; ab aris alius accendit faces
contraque Troas
invocat Troiae sacra."
[XC] Ex
is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem
miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput
extraque templum profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque
subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli
coniectum licuit consistere: "Rogo, inquam, quid tibi vis cum
isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et saepius poetice
quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus lapidibus
persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo ut, quotiescunque
coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam". Movit ille
vultum et: "O mi, inquit, adulescens, non hodie primum
auspicatus sum. lmmo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi,
hac me adventicia excipere frequentia solet. Ceterum ne et tecum
quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo. -- Immo,
inquam ego, si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus."
Mando
aedicularum custodi cenulae officium. <. . .>
[XCI]
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem
confusumque. Scires non libenter servire. Itaque ut experimentum
oculorum caperem. <. . .> Convertit ille solutum gaudio vultum
et: "Miserere, inquit, frater. Vbi arma non sunt, libere loquor.
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis
tui puni. Satis magnum erit misero solacium tua voluntate cecidisse".
Supprimere ego querelam iubeo, ne quis consilia deprehenderet,
relictoque Eumolpo -- nam in balneo carmen recitabat -- per
tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium
meum pervolo. Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus, et
perfusum os lacrumis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam
puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. "O
facinus, inquam, indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc
pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis,
peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se
amari sensit, supercilium altius sustulit. <. . .>
"Nec
amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror, nihil
iam memini, si bona fide paenitentiam emendas". Haec cum inter
gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et:
"Quaeso, inquit, Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te
reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum
duos armatos viderem, ad fortiorem confugi". Exosculatus pectus
sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret
redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto
pectore adstrinxi.
[XCII] Et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?" obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset. Deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et: "Laudo, inquit, Ganymedem. Oportet hodie bene sit". Non delectavit me tam curiosum principium, timuique ne in contubernium recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset: "Malo te, inquit, quam balneum totum " siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse." Nam et dum lavor, ait, paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, illum autem frequentia ingens circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes. O iuvenem laboriosum! puto illum pridie incipere, postero die finire. Itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus, ut aiebant, infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quam ingenia fricare". Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Vtcunque tamen, tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui. <. . .>
[XCIII]
"Vile est, quod licet, et animus errore lentus iniurias
diligit.
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae volucres
placent palato,
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictis
anas renovata pennis
plebeium sapit. Vltimis ab oris
attractus
scarus atque arata Syrtis
si quid naufragio dedit, probatur:
mulus
iam gravis est. Amica vincit
uxorem. Rosa cinnamum
veretur.
Quicquid quaeritur, optimum videtur."
-- Hoc est,
inquam, quod promiseras, ne quem hodie versum faceres? Per fidem,
saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus. Nam si aliquis ex is,
qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam
concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere et
aut pinacothecam aut balneum cogita." Sic me loquentem
obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod
seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate
posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis
verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant. <. . .>
[XCIV]
EVMOLPVS AD GITONEM. "O felicem, inquit, matrem tuam, quae te
talem peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia
forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti.
Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos, etiam
quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit: alium
amat." Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit
gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in
Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra
cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti
absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia: "Eumolpe,
inquam, iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota
proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non
conveniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae,
id est, ocius foras exi". Confusus hac denuntiatione Eumolpus
non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit
repente ostium cellae, meque nihil tale expectantem inclusit,
exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
Inclusus
ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctium stanti ad
parietem spondae iunxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis
foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad
lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem,
me utraque manu impulsum praecipitat super lectum: "Erras,
inquit, Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior
coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te non
invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe esse
quaerentibus mortem, specta invicem quod me spectare voluisti".
Haec locutus mercennario Eumolpi novaculam rapit, et semel iterumque
cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego
attonitus, secutusque labentem codem ferramento ad mortem viam
quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque
ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut
pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam.
Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec
Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
[XCV] Dum
haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae
intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium:
"Rogo, inquit, ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem
grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos
mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum
voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hanc
insulam esse sed Marci Mannicii". Exclamat Eumolpus: "Etiam
minaris?"; simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille
tot hospitum potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caput
iaculatus est, soluitque clamantis frontem, et de cella se proripuit,
Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum, sequiturque
abeuntem, et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit
concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus
occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine
aemulo scilicet et cella utor et nocte.
Interim coctores
insulariique mulcant exclusum, et alius veru extis stridentibus
plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum
proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta
linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis
magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille
candelabro se ab omni periculo vindicabat.
[XCVI]
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli
rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus
misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque
periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui
manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et
ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam
foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam
advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena
excitatus a duobus lecticariis mediam rixam perfertur; nam erat etiam
pedibus aeger. Is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque
diu peroravit, respiciens ad Eumolpon: "O poetarum, inquit,
disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi
manusque continent a rixa?" <. . .>
BARGATES
PROCVTATOR AD EVMOLPVM: "Contubernalis mea mihi fastum facit.
Ita, si me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem".
[XCVII]
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco
cum servo publico aliaque sane modica frequentia; facemque tumosam
magis quam lucidam quassans haec proclamavit: "Puer in balneo
paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis, formosus,
nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet
nummos mille". Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus
discoloria veste, atque in lance argentea indicium et fidem
praeferebat. Imperavi Gitoni ut raptim grabatum subiret annecteretque
pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut
olim Vlixes pro arieti adhaesisset, extentus infra grabatum
scrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperium,
momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo
vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum vestimentis
implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi.
Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad
meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius
oppessulatas invenit fores. Publicus vero servus insertans
commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua
Ascylti procubui, et per memoriam amicitiae perque societatem
miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem
haberent fictae preces: "Scio te, inquam, Ascylte, ad occidendum
me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam:
praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu
quaestionis petisti". Amolitur Ascyltos invidiam et se vero
nihil aliud quam fugitivum suum dicit quaerere, mortem nec hominis
concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuit
carissimum.
[XCVIII]
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi
harundinem subter lectum mittit, omniaque etiam foramina parietum
scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus, et reducto timidissime
spiritu ipsos sciniphes ore tangebat. <. . .>
Eumolpus
autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere,
irrumpit perturbatus et: "Mille, inquit, nummos inveni; iam enim
persequar abeuntem praeconem, et in potestate tua esse Gitonem
meritissima proditione monstrabo". Genua ego perseverantis
amplector, ne morientes vellet occidere, et: "Merito, inquam,
excandesceres si posses proditum ostendere. Nunc inter turbam puer
fugit, nec quo abierit suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc
puerum et vel Ascylto redde". Dum haec ego iam credenti
persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita
sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus
salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel
esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me: "Quid
est, inquit, latro? Ne deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere.
Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero
excussisset indicium, elusus circa popinas errarem."
Giton
longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod
in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo suo laceratam
mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum, osculis tanquam fomentis
aggressus est et: "In tua, inquit, pater carissime, in tua sumus
custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Vtinam me solum
inimicus ignis hauriret aut hibernum invaderet mare. Ego enim omnium
scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis."
<. . .>
[XCIX]
EVMOLPVS: "Ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque
lucem tanquam non redituram consumerem". <. . .>
Profusis
ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque
enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen
operam ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum
omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine
cicatrice." Incultis asperisque regionibus diutius nives
haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis
pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem
mentes obsidet, eruditas praelabitur. -- Vt scias, inquit Eumolpus,
verum esse quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod
bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si
mavultis, ducite". Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium
impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et: "Moraris,
inquit, Eumolpe, tanquam properandum ignores". Haud mora, omnes
consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem
exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat in alutam
compono, et adoratis sideribus intro navigium. <. . .>
[C]
"Molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune
est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna
innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quid
aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor
furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi
quibus populus inviderit. Vnus, et senex, non erit gravis; etiam cum
voluerit aliquid sumere, opus anhelilu prodet". Haec ut intra
fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto
tunicula capite mentiri.
Sed repente quasi destruente fortuna
constantiam meam eiusmodi vox supra constratum puppis congemuit:
"Ergo me derisit?" Et haec quidem virilis et paene auribus
meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem
indignatione mulier lacerata ulterius excanduit et: "Si quis
deus manibus meis, inquit, Gitona imponeret, quam bene exulem
exciperem." Vterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat
sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus
diu vocem collegi, tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
labentis laciniam duxi, et: "Per fidem, inquam, pater, cuius
haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?" Inquietatus ille
moleste tulit et: "Hoc erat, inquit, quod placuerat tibi, ut
super constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos
patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham
Tarentinum esse dominum huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem
Tarentum ferat?"
[CI] Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto: "Aliquando, inquam, totum me, Fortuna, vicisti!". Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et: "Miserere, inquam, morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te non licet potest esse pro munere". Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus." Quae autem hic insidiae sunt, inquit, aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa huc atque illuc vectatur. -- Hi sunt, inquit Giton, quos fugimus "; simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere, et: "Fingite, inquit, nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium ponimus et omni nos periculo liberamus. -- Immo, inquit Giton, persuade gubernatori ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi". Negavit hoc Eumolpus fieri posse, "quia magna, inquit, navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat ultro dominum ad fugientes accersere. Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti, et Licham non utique circuiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?
[CII] -- Quin potius, inquam ego, ad temeritatem confugimus, et per funem lapsi descendimus in scapham, praecisoque vinculo reliqua Fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuverit casus. -- Non imprudens, inquit, consilium, Eumolpos, si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Vtique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et utcumque imponi vel dormienti posset, si per aliam partem navis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet. Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculum, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam. -- Ita vero, inquam ego, tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere? an tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel <Menelao> feliciter cessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? quid facturi sumus? Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla? <. . .> Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis. -- Quidni? inquit Giton, etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant ratione, <ut> mendacium constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere numquid et crines calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid dementi succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.
[CIII] --
Ne istud dii hominesque patiantur, Eumolpus exclamat, ut vos tam
turpi exitu vitam finiatis! Immo potius facite quod iubeo.
Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor est: hic
continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia.
Sequar ego frontes notans inscriptione sollerti, ut videamini
stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt
quaerentium et vultus umbra supplicii tegent."
Non est
dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus, capitaque
cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit Eumolpus
frontes utriusque ingentibus litteris, et notum fugitivorum epigramma
per totam faciem liberali manu duxit. Vnus forte ex vectoribus, qui
acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit
sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio,
execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in
cubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem
tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male
soporati consumpsimus. <. . .>
[CIV]
LICHAS: "Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere:
Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum".
Exhorruit Tryphaena et: "Putes, inquit, una nos dormisse; nam et
mihi simulacrum Neptuni, quod Bais tetrastylo notaveram, videbatur
dicere: 'In nave Lichae Gitona invenies'. -- Hinc scies, inquit
Eumolpus, Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria
facetissima ratione condemnat".
Ceterum Lichas ut Tryphaenae
somnium expiavit: "Quis, inquit, prohibet navigium scrutari, ne
videamur divinae mentis opera damnare?" Is qui nocte miserorum
furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: "Ergo illi
qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius
exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues
neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur".
[CV]
Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et: "Itane, inquit,
capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte intempesta?
Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam quorum capitibus debeat
navigium lustrari. -- Ego, inquit Eumolpus, hoc iussi. Nec in eodem
futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos
longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere,
iussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum
non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium
acciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniam
meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos.
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent".
Itaque ut
Tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
Nulla ergo fit mora: aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus,
temptantque vilissimo sanguine Tutelam placare. Et ego quidem tres
plagas Spartana nobilitate concuxi. Ceterum Giton semel ictus tam
valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non
solum era turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono
inductae ad vapulantem decurrurrit. Iam Giton mirabili forma
exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum
ancillae pariter proclamant: "Giton est, Giton; inhibete
crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre". Deflectit
aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat.
Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset,
accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad
inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum, et: "Salve,
inquit Encolpi". Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post
vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo
prudentissimus, confusis omnibus corporis orisque lineamentis, ad
unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas
effudit decepta supplicio -- vera enim stigmata credebat captivorum
frontibus impressa -- sciscitarique summissius coepit quod ergastulum
intercepisset errantes, aut cuius iam crudeles manus in hoc
supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitivos,
quibus in odium bona sua venissent <. . .>
[CVI] Concitatus iracundia prosiliit Lichas, et: "O te, inquit, feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint. Vtinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent: haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi". Volebat Tryphaena misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat: "Deos immortales rerum humanarum agere curam, puto, intellexisti, o Tryphaena. Nam imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu. Ita vide ut possit illis ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed vereor ne, quod remisero, patiar." Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni. Nec se minus grandi vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas in contione proscripta sit. <. . .>
[CVII] EVMOLPVS: "Me, ut puto, hominem non ignotum elegerunt ad hoc officium legatum, petieruntque ut se reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria quo destinant. Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatem suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos." Interpellavit deprecationem supplicis Lichas et: "Noli, inquit, causam confundere, sed impone singulis modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas, et te artem quaesisse qua nostrae animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide ne deteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt. At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida." Resolvit Eumolpos tam iniquam declamationem et: "Intellego, inquit, nihil magis obesse iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim, antequam conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinere, ubi inciperent quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem navigantium noverant. -- Quid, inquit Lichas, attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? Quid dicis tu, latro? Quae salamandra supercilia tua excussit? Cui deo crinem vovisti? Pharmace, responde."
[CVIII]
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec qui in re manifestissima
dicerem inveniebam, turbatus <. . .> et deformis praeter
spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte
calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere. Vt vero spongia
uda facies plorantis detersa est, et liquefactum per totum os
atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in
odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se ut quisquam
ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium
minas non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti
mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia
magis litis quam virium auxilia. Nec quicquam pro me deprecabar, sed
intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara
liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier
damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur audacia mea
iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro
alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa, totiusque
navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta
sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas
expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno
tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, si
non desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen
perseverat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita
pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti
vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira
laxatur. Tunc fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam
infestam, minatus se adbscissurum tot miseriarum causam, inhibuitque
Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius ego
cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus
quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille tragoediam
implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi
cervicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum
non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator ut caduceatoris
more Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio
fide, protendit ramum oleae a Tutela navigii raptum, atque in
colloquium venire ausa:
"Quis furor, exclamat, pacem
convertit in arma?
Quid nostrae meruere manus? Non Troius
heros
hac in classe vehit decepti pignus Atridae,
nec Medea
furens fraterno sanguine pugnat,
sed contemptus amor vires habet.
Ei mihi, fata
hos inter fluctus quis raptis evocat armis?
Cui
non est mors una satis? Ne vincite pontum
gurgitibusque feris
alios immittite fluctus."
[CIX] Haec
ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies,
revocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Vtitur paenitentiae
occasione dux Eumolpos, et castigato ante vehementissime Licha
tabulas foederis signat, queis haec formula erat:
"Ex tui
animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a
Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies
vindicabisve aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil
imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum
venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios
centum. Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec
verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque quaeres ubi nocte
dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis
praesentes denarios ducenos."
In haec verba foederibus
compositis arma deponimus, et ne residua in animis etiam post
iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet.
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen
prolatae conciliant hilaritate concordiam. Exsonat ergo cantibus
totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum,
alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus
convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam pelagiae
consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex
tetigit; illae viscatis inligatae viminibus deferebantur ad manus.
Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma
torquebat.
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam
Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et
ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari, donec
consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque
capillorum elegidarion dicere:
Quod solum formae decus est,
cecidere capilli,
vernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nunc
umbra nudata sua iam tempora maerent,
areaque attritis ridet
adusta pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetati
nostrae gaudia, prima rapis.
Infelix, modo crinibus nitebas
Phoebo
pulchrior et sorore Phoebi.
At nunc levior aere vel rotundo
horti
tubere, quod creavit unda,
ridentes fugis et times puellas.
Vt
mortem citius venire credas,
scito iam capitis perisse partem.
[CX] Plura
volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla
Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit, corymbioque
dominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxide,
sciteque iacturae liniamenta secuta totam illi formam suam reddidit.
Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata tunc primum bona
fide puero basium dedit. Ego etiam si repositum in pristinum decorem
puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum,
intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insipitum, quem
alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eadem
illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit
capillamento; immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion
erat.
Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis
concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in
muliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito
etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam,
quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur. Nec se
tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua
memoria factam, quam expositurum se esse, si vellemus audire.
Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:
[CXI]
"Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum
quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum
virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi
crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in
conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo
Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque
coepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non
parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo
repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus
quintum iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima
ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscumque
defecerat positum in monumento lumen renovabat. "Una igitur in
tota civitate fabula erat: solum illud adfulsisse verum pudicitiae
amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim
imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam
casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
"Proxima
ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam
corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius
fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit
scire quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque
pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro infernisque
imaginibus turbatus substitit; deinde ut et corpus iacentis conspexit
et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus (scilicet
id quod erat) desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in
monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne perseveraret
in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium' et cetera quibus
exulceratae mentes ad sanitatem revocantur.
"At illa ignota
consolatione percussa laceravit vehementius pectus, ruptosque crines
super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem
exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini
odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam
manum, deinde retecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam
coepit et: 'Quid proderit, inquit, hoc tibi, si soluta inedia fueris,
si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant indemnatum spiritum
effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu
reviviscere! Vis discusso muliebri errore! Quam diu licuerit, lucis
commodis frui! Ipsum te iacentis corpus admonere debet ut vivas.'
"Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere.
Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi
pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae
prior victa est.
[CXII]
"Ceterum, scitis quid plerumque soleat temptare humanam
satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet
vivere, iisdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut
infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac
subinde dicente:
'Placitone etiam pugnabis amori?'
"Quid
diutius moror? Jacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias
fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet
conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum
venisset, putasset expirasse super corpus viri pudicissimam
uxorem.
"Ceterum, delectatus miles et forma mulieris et
secreto, quicquid boni per facultates poterat coemebat et, prima
statim nocte, in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes
ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque
mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero
die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid
accidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiam, sed
gladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa perituro
locum, et fatale conditorium familiari ac viro faceret.' Mulier non
minus misericors quam pudica: 'Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem
tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo
mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet
ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci
affigi.
"Usus est miles ingenio prudentissimae feminae,
posteroque die populus miratus est qua ratione mortuus isset in
crucem."
[CXIII]
Risu excepere fabulam nautae, erubescente non mediocriter Tryphaena
vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non
Lichas risit, sed iratum commovens caput: "Si iustus, inquit,
imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum
referre, mulierem affigere cruci". Non dubie redierat in animum
Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis
verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes,
dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita
modo implebat osculi pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus
vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi non cibum, non
potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque
spectabam. Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque
mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis
puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum
corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate
praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me
alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem,
nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut, quod
minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia
coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectus
lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene
submovit. <. . .>
In partem voluptatis <Lychas>
temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici
quaerebat obsequium.
ANCILLA TRYPHAENAE AD ENCOLPIUM: "Si
quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
Si vir fueris, non ibis ad spintriam". <. . .>
Me nihil
magis pudebat, quam ne Eumolpus sensisset quidquid illud fuerat, et
homo dicacissimus carminibus vindicaret. <. . .>
Iurat
verbis Eumolpus conceptissimis. <. . .>
[CXIV] Dum
haec taliaque iactamus, inhorruit mare, nubesque undique adductae
obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes,
velaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus ventus
impulerat, nec quo destinaret cursum gubernator sciebat. Siciliam
modo ventus dabat, saepissime Italici litoris aquilo possessor
convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis
periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant,
ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque pernicies
postquam manifesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit
manus et: "Tu, inquit, Encolpi, succurre periclitantibus, et
vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere,
quemadmodum quidem soles".
Et illum quidem vociferantem in
mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella
circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam <immersam>
fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima
sarcinarum parte abduxere certissimae morti.
Applicitus cum
clamore flevi et: "Hoc, inquam, a diis meruimus, ut nos sola
morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem
fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare.
Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, <et>
ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape". Haec ut ego dixi,
Giton vestem deposuit, meaque tunica contectus exeruit ad osculum
caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque
zona circumvenienti praecinxit et: "Si nihil aliud, certe
diutius, inquit, iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors
ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia
humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis tiam fluctibus,
imprudens harena componet". Patior ego vinculum extremum, et
veluti lecto funebri aptatus expecto mortem iam non molestam. Peragit
interim tempestas mandata fatorum, omnesque reliquias navis expugnat.
Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed
quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus. <. .
.>
Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam
rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent,
mutaverunt crudelitatem in auxilium. <. . .>
[CXV]
Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire
beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem
membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo quod illi vacaret
in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem, iubemusque
bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et: "Sinite
me, inquit, sententiam explere; laborat carmen in fine". Inicio
ego phrenetico manum, iubeoque Gitona accedere et in terram trahere
poetam mugientem.
Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam
subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcumque curati
tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium,
cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circum actum
levi vortice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique
umentibus oculis maris fidem inspicere et: "Hunc forsitan,
proclamo, in aliqua parte terrarum secura expectat uxor, forsitan
ignarus tempestatis filius, aut patrem utique reliquit aliquem, cui
proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota
magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat!" Adhuc tanquam
ignotum deflebam, cum inviolatum os; fluctus convertit in terram,
agnovique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis
paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi
semel iterumque manibus pectus et: "Vbi nunc est, inquam,
iracundia tua, ubi impotentia tua? Nempe piscibus beluisque expositus
es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave
ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis
cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas
per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui
rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam,
animo suo fixit. Dii deaeque quam longe a destinatione sua iacet! Sed
non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma
decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit.
Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum
strangulavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique
naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura:
tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an
fluctus an mora! Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt.
Ferae tamen corpus lacerabunt: tanquam melius ignis accipiat! Immo
hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo
dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?"
<. . .>
Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus
adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad
arcessendos sensus longius mittit.
[CXVI] Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter, ac momento temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quid esset sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes: "O mi, inquit, hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis, inquit, oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera quae lacerantur, aut corvi qui lacerant." <. . .>
[CXVII]
Prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque
divitationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem
poetica levitate credebam, cum ille: "Vtinam quidem, <inquit>,
sufficeret largior scena, id est vestis humanior, instrumentum
lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules operam istam
differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem". Atquin
promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes,
et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset: "nam nummos
in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram. -- Quid ergo,
inquit Eumolpus, cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si
negotatio placet." Nemo ausus est artem damnare nihil
auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba
Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque
necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi
gladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post
peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque
ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae
et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut
clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam
lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium,
quo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveri, sed
destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere
in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam
familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit
vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut
plurimum tussiat, ut sit modo solutioris stomachi cibosque omnes
palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et
perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad
rationes tabulasque testamenti omnibus <idibus> renovet. Et ne
quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare
temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam
eorum meminisse, qui praesentes non essent.
His ita ordinatis,
"quod bene feliciterque eveniret " precati deos viam
ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et
mercennarius Corax, detractator ministerii, posita frequentius
sarcina male dicebat properantibus, affirmabatque se aut proiecturum
sarcinas aut cum onere fugiturum. "Quid vos, inquit? iumentum me
putatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavi, non
caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem pater me
reliquit." Nec contentus maledictis tollebat subinde altius
pedem, et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat
contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore
prosequebatur. <. . .>
[CXVIII]
EVMOLPVS. "Multos, inquit Eumolpus, o iuvenes, carmen decepit.
Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum
ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic
forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis
tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes
facilius poema extrui posse, quam controversiam sententiolis
vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat,
neque concipere aut edere partum mens potest nisi intrenti flumine
litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam,
vilitate et sumendae voces a plebe summotae, ut fiat odi profanum
vulgus et arceo.
Praeterea curandum est, ne sententiae emineant
extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore
niteant. Homerus testis et lyrici, Romanusque Vergilius et Horatii
curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur ad
carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus
quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim
res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici
faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum
sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius
furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub
testibus fides. Tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum
recepit ultimam manum:
[CXIX]
"Orbem iam totum victor Romanus habebat,
qua mare, qua
terrae, qua sidus currit utrumque;
nec satiatus erat. Gravidis
freta pulsa carinis
iam peragebantur; si quis sinus abditus
ultra,
si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum,
hostis
erat, fatisque in tristia bella paratis
quaerebantur opes. Non
vulgo nota placebant
gaudia, non usu plebeio trita voluptas.
Aes
Ephyreiacum laudabat miles in unda;
quaesitus tellure nitor
certaverat ostro;
Hinc Numidae accusant, illinc nova vellera
Seres
atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
Ecce aliae
clades et laesae vulnera pacis.
Quaeritur in silvis auro fera, et
ultimus Hammon
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
ad
mortes pretiosa; fame premit advena classes,
tigris et aurata
gradiens vectatur in aula,
ut bibat humanum populo plaudente
cruorem.
Heu, pudet effari perituraque prodere fata,
Persarum
ritu male pubescentibus annis
surripuere viros, exsectaque viscera
ferro
in venerem fregere, atque ut fuga mobilis aevi
circumscripta
mora properantes differat annos,
quaerit se natura nec invenit.
Omnibus ergo
scorta placent fractique enerui corpore gressus
et
laxi crines et tot nova nomina vestis,
quaeque virum quaerunt.
Ecce Afris eruta terris
citrea mensa greges servorum ostrumque
renidens,
ponitur ac maculis imitatur vilius aurum
quae sensum
trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
turba sepulta mero
circum venit, omniaque orbis
praemia correptis miles vagus esurit
armis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
ad
mensam vivus perducitur, atque Lucrinis
eruta litoribus vendunt
conchylia cenas,
ut renovent per damna famem. Iam Phasidos
unda
orbata est avibus, mutoque in litore tantum
solae desertis
adspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor est, emptique
Quirites
ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
Venalis
populus, venalis curia patrum:
est favor in pretio. Senibus quoque
libera virtus
exciderat, sparsisque opibus conversa
potestas
ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
Pellitur a
populo victus Cato; tristior ille est,
qui vicit, fascesque pudet
rapuisse Catoni.
Namque -- hoc dedecoris populo morumque ruina
--
non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas
Romanumque
decus. Quare tam perdita Roma
ipsa sui merces erat et sine vindice
praeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem
faenoris
inluvies ususque exederat aeris.
Nulla est certa domus, nullum
sine pignore corpus,
sed veluti tabes tacitis concepta
medullis
intra membra furens curis latrantibus errat.
Arma
placent miseris, detritaque commoda luxu
vulneribus reparantur.
Inops audacia tuta est.
Hoc mersam caeno Romam somnoque
iacentem
quae poterant artes sana ratione movere,
ni furor et
bellum ferroque excita libido?
[CXX]
"Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
armorum strue
diversa feralis Enyo.
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore
Magnus,
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,
et quasi non
posset tot tellus ferre sepulcra,
divisit cineres. Hos gloria
reddit honores.
Est locus exciso penitus demersus
hiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva,
Cocyti
perfusus aqua; nam spiritus, extra
qui furit effusus, funesto
spargitur aestu.
Non haec autumno tellus viret aut alit
herbas
caespite laetus ager, non verno persona cantu
mollia
discordi strepitu virgulta locuntur,
sed chaos et nigro squalentia
pumice saxa
gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has inter
sedes Ditis pater extulit ora
bustorum flammis et cana sparsa
favilla,
ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
'Rerum
humanarum divinarumque potestas,
Fors, cui nulla placet nimium
secura potestas,
quae nova semper amas et mox possessa
relinquis,
ecquid Romano sentis te pondere victam,
nec posse
ulterius perituram extollere molem?
Ipsa suas vires odit Romana
iuventus
et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
luxuriam
spoliorum et censum in damna furentem.
Aedificant auro sedesque ad
sidera mittunt,
expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis,
et
permutata rerum statione rebellant.
En etiam mea regna petunt.
Perfossa dehiscit
molibus insanis tellus, iam montibus
haustis
antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus,
inferni
manes caelum sperare fatentur.
Quare age, Fors, muta pacatum in
proelia vultum,
Romanosque cie, ac nostris da funera regnis.
Iam
pridem nullo perfundimus ora cruore,
nec mea Tisiphone sitientis
perluit artus,
ex quo Sullanus bibit ensis et horrida
tellus
extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
[CXXI]
"Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
conatus,
rupto tellurem soluit hiatu.
Tunc Fortuna levi defudit pectore
voces:
'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
si modo vera
mihi fas est impune profari,
vota tibi cedent; nec enim minor ira
rebellat
pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas.
Omnia,
quae tribui Romanis arcibus, odi
muneribusque meis irascor.
Destruet istas
idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
quippe
cremare viros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam
stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis
Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures,
Et
Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra,
Actiacosque sinus et
Apollinis arma timentes.
Pande, age, terrarum sitientia regna
tuarum
atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus
sufficiet
simulacra virum traducere cumba;
classe opus est. Tuque ingenti
satiare ruina,
pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
ad
Stygios manes laceratus ducitur orbis.'
[CXXII]
"Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
intremuit nubes
elisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarum, gremioque
reducto,
telluris pavitans fraternos palluit ictus.
Continuo
clades hominum venturaque damna
auspiciis patuere deum. Namque ore
cruento
deformis Titan vultum caligine texit:
civiles acies iam
tum spirare putares.
Parte alia plenos extinxit Cynthia vultus
et
lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
verticibus lapsis montis
iuga, nec vaga passim
flumina per notas ibant morientia
ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
sideribus
tremefacta ciet, iamque Aetna voratur
ignibus insolitis, et in
aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia
bustis
umbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis
comitata novis incendia ducit,
sanguineoque recens descendit
Iuppiter imbre.
Haec ostenta brevi soluit deus. Exuit omnes
quippe
moras Caesar, vindictaeque actus amore
Gallica proiecit, civilia
sustulit arma.
"Alpibus aeriis, ubi Graio numine
pulsae
descendunt rupes et se patiuntur adiri,
est locus
Herculeis aris sacer: hunc nive dura
claudit hiemps canoque ad
sidera vertice tollit.
Caelum illinc cecidisse putes: non solis
adulti
mansuescit radiis, non verni temporis aura,
sed glacie
concreta rigent hiemisque pruinis:
totum ferre potest umeris
minitantibus orbem.
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite
laeto
optavitque locum, summo de vertice montis
Hesperiae
campos late prospexit, et ambas
intentans cum voce manus ad sidera
dixit:
'Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus,
armis
laeta meis olimque onerata triumphis,
testor ad has acies invitum
arcessere Martem,
invitas me ferre manus. Sed vulnere
cogor,
pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo,
dnm
Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, vincendo
certior exul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
esse
nocens coepi. Quamquam quos gloria terret,
aut qui sunt qui bella
vident? Mercedibus emptae
ac viles operae, quorum est mea Roma
noverca.
At reor, haud impune, nec hanc sine vindice
dextram
vinciet ignavus. Victores ite furentes,
ite mei
comites, et causam dicite ferro.
Iamque omnes unum crimen vocat,
omnibus una
impendet clades. Reddenda est gratia vobis,
non
solus vici. Quare, quia poena tropaeis
imminet, et sordes meruit
victoria nostra,
iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
et
temptate manus. Certe mea causa peracta est:
inter tot fortes
armatus nescio vinci.'
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus
ales
omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non
horrendi nemoris de parte sinistra
insolitae voces flamma sonuere
sequenti.
Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe
crevit, et
aurato praecinxit fulgure vultus.
[CXXIII]
"Fortior ominibus movit Mavortia signa
Caesar, et insolitos
gressu prior occupat ausus.
Prima quidem glacies et cana vincta
pruina
non pugnavit humus mitique horrore quievit.
Sed postquam
turmae nimbos fregere ligatos
et pavidus quadrupes undarum vincula
rupit,
incalvere nives. Mox flumina montibus altis
undabant
modo nata, sed haec quoque -- iussa putares --
stabant, et vincta
fluctus stupuere ruina,
et paulo ante lues iam concidenda
iacebat.
Tum vero male fida prius vestigia lusit
decepitque
pedes; pariter turmaeque virique
armaque congesta strue deplorata
iacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
exonerabantur,
nec rupti turbine venti
derant, aut tumida confractum grandine
caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
et concreta
gelu ponti velut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus nive
victaque caeli
sidera, victa suis haerentia flumina ripis:
nondum
Caesar erat; sed magnam nixus in hastam
horrida securis frangebat
gressibus arva,
qualis Caucasea decurrens arduus
arce
Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,
cum se verticibus
magni demisit Olympi
et periturorum deiecit tela Gigantum.
"Dum
Caesar tumidas iratus deprimit arces,
interea volucer molis
conterrita pinnis
Fama volat summique petit iuga celsa
Palati,
atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
iam classes
fluitare mari totasque per Alpes
fervere Germano perfusas sanguine
turmas.
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
ante oculos
volitant. Ergo pulsata tumultu
pectora perque duas scinduntur
territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur,
et
patria pontus iam tutior. Est magis arma
qui temptare velit
fatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timet, tantum fugit.
Ocior ipse
hos inter motus populus, miserable visu,
quo mens
icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga, debellatique
Quirites
rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu
pavida natos tenet, ille penates
occultat gremio deploratumque
relinquit
limen, et absentem votis interficit hostem.
Sunt qui
coniugibus maerentia pectora iungant,
grandaevosque patres
onerisque ignara iuventus.
Id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia
secum
hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:
ac velut
ex alto cum magnus inhorruit auster
et pulsas evertit aquas, non
arma ministris,
non regumen prodest, ligat alter pondera
pinus,
alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
hic dat
vela fugae Fortunaeque omnia credit.
Quid tam parva queror? Gemino
cum consule Magnus
ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis
et
piratarum scopulus, modo quem ter ovantem
Iuppiter horruerat, quem
tracto gurgite Pontus
et veneratus erat submissa Bosporos
unda,
pro pudor! imperii deserto nomine fugit,
ut Fortuna levis
Magni quoque terga videret.
[CXXIV]
"Ergo tanta lues divum quoque numina vidit
consensitque fugae
caeli timor. Ecce per orbem
mitis turba deum terras exosa
furentes
deserit, atque hominum damnatum avertitur agmen.
Pax
prima ante alias niveos pulsata lacertos
abscondit galea victum
caput, atque relicto
orbe fugax Ditis petit implacabile
regnum.
Huic comes it submissa Fides, et crine soluto
Iustitia,
ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua
rupta dehiscit,
emergit late Ditis chorus, horrida Erinys,
et
Bellona minax, facibusque armata Megaera,
Letumque, Insidiaeque,
et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber
habenis,
sanguineum late tollit caput, oraque mille
vulneribus
confossa cruenta casside velat;
haeret detritus laevae Mavortius
umbo
innumerabilibus telis gravis, atque flagranti
stipite
dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos, mutataque
sidera pondus
quaesivere suum; namque omnis regia caeli
in
partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit,
comes additur illi
Pallas, et ingentem quatiens Mavortius
hastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
excipit, ac
totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae, ac scisso
Discordia crine
extulit ad superos Stygium caput. Huius in
ore
concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
stabant
aerati scabra rubigine dentes,
tabo lingua fluens, obsessa
draconibus ora,
atque inter torto laceratam pectore
vestem
sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec ut
Cocyti tenebras et Tartara liquit,
alta petit gradiens iuga
nobilis Appennini,
unde omnes terras atque omnia litora
posset
aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,
atque has
erumpit furibundo pectore voces:
'Sumite nunc gentes accensis
mentibus arma,
sumite et in medias immittite lampadas
urbes.
Vincetur, quicumque latet; non femina cesset,
non puer
aut aevo iam desolata senectus;
ipsa tremat tellus lacerataque
tecta rebellent.
Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute
plebem,
Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
Quid
porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,
non frangis portas, non
muris oppida solvis
thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne,
tueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere,
Thessalicosque
sinus humano sanguine tingue.'
"Factum est in terris quicquid
Discordia iussit."
Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate
verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Vbi quidem parvo
deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes
incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum.
aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata
verborum volubilitate, unde aut qui essemus haud dubie credentibus
indicavimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpium
congesserunt. <. . .>
[CXXV] Dum haec magno tempore Crotone aguntur <. . .> et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statum, adeo ut suis iactaret neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram, putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et: "Quid, aiebam, si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit, totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit, et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus! quicquid meruerunt, semper expectant". <. . .>
[CXXVI]
CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM: "Quia nosti venerem tuam,
superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant
flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum
quoque mollis petulantia; quo incessus arte compositus et ne vestigia
quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis
ut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum
curare soleo; ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum
spatiantem vidi, quid cogites scio. Sive ergo nobis vendis quod peto,
mercator paratus est, sive, quod humanius est, commodas, effice ut
beneficium debeam. Nam quod servum te et humilem fateris, accendis
desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius
cinctos. Arena aliquas accendit, aut perfusus pulvere mulio, aut
histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea;
usque ab orchestra quattuordecim transilit, et in extrema plebe
quaerit quod diligat."
Itaque oratione blandissima plenus:
"Rogo, inquam, numquid illa, quae me amat, tu es?" Multum
risit ancilla post tam frigidum schema et: "Nolo, inquit, tibi
tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii
sinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae
flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam
tamen nisi in equestribus sedeo." Mirari equidem tam discordem
libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet
matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
Procedentibus
deinde longius iocis rogavi ut in platanona produceret dominam.
Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque
se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam
producit e latebris, laterique meo applicat mulierem omnibus
simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit
comprehendere, nam quicquid dixero minus erit. Crines ingenio suo
flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam
currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores
stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum
quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam
manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium
marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi.
<. . .>
Quid factum est, quod tu proiectis,
Iuppiter,armis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat a
torva submittere cornua fronte,
nunc pluma canos dissimulare
tuos.
Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
iam tua
flammifero membra calore fluent.
[CXXVII]
Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra
nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem: "Si non
fastidis, inquit, feminam ornatam et hoc primum anno virum expertam,
concilio tibi, o iuvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem --
neque enim me piguit inquirere -- sed quid prohibet et sororem
adoptare? Eoden gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum
libuerit, agnoscere. -- Immo, inquam, ego per formam tuam te rogo, ne
fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies
religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum
Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum. -- Quid? tu, inquit
illa, donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo
pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?" Haec ipsa
cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis
sonus pertemptatum mulcebat aera, ut putares inter auras canere
Sirenum concordiam. Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio
quid relucente, libuit deae nomen quaerere. "Ita, inquit, non
dixit tibi ancilla mea Circen me vocari? Non sum quidem Solis
progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit.
Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam
nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa
Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume
ergo amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas:
longe ab hoc loco frater est." Dixit haec Circe, implicitumque
me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine
indutam.
Idaeo quales fudit de vertice flores
Terra parens, cum
se concesso iunxit amori
Iuppiter et toto concepit pectore
flammas:
emicuere rosae violaeque et molle cyperon,
albaque de
viridi riserunt lilia prato:
talis humus Venerem molles clamavit
in herbas
candidiorque dies secreto favit amori.
In hoc gramine
pariter compositi mille osculis lusimus quaerentes voluptatem
robustam. <. . .>
[CXXVIIII]
CIRCE AD POLYAENVM: "Quid est? inquit; numquid te osculum meum
offendit? Numquid spiritus ieiunio marcet? Numquid alarum negligens
sudor? Puto, si haec non sunt, numquid Gitona times?" Perfusus
ego rubore manifesto etiam si quid habueram virium, perdidi, totoque
corpore velut laxato:
"Quaeso, inquam, regina, noli
suggillare miserias. Veneficio contactus sum". <. . .>
CIRCE:
"Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum? Numquid
incompta? numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli
decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus." Rapuit deinde
tacenti speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet
inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque
aedem Veneris intravit. Ego contra damnatus et quasi quodam visu in
horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate
fraudatus essem.
Nocte soporifera veluti cum somnia
ludunt
errantes oculos effossaque protulit aurum
in lucem
tellus: versat manus improba furtum
thesaurosque rapit, sudor
quoque perluit ora
et mentem timor altus habet, ne forte
gravatum
excutiat gremium secreti conscius auri:
mox ubi
fugerunt elusam gaudia mentem
veraque forma redit, animus, quod
perdidit, optat
atque in praeterita se totus imagine versat. <.
. .>
GITON AD ENCOLPION: "Itaque hoc nomine tibi gratias
ago, quod me Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in
praeceptoris sui lecto iacuit".
[CXXIX]
ENCOLPIVS AD GITONEM: "Crede mihi, frater, non intellego me
virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam
Achilles eram". <. . .>
Veritus puer ne in secreto
deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium
interiorem fugit. <. . .>
Cubiculum autem meum Chrysis
intravit, codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec
erant scripta:
"CIRCE POLYAENO SALVTEM. Si libidinosa essem,
quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra
voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas quaero, et an tuis pedibus
perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare
posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum
tam magno periculo vidi; medius iam peristi. Quod si idem frigus
genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid ergo
est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo
medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos
tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non
timeo ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec
fama mentitur. Vale, si potes." Vt intellexit Chrysis perlegisse
me totum convicium: "Solent, inquit, haec fieri, et praecipue in
hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt. <. . .>
Itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae,
animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum: ex
qua hora iniuriam accepit, apud se non est". Libenter quidem
parui ancillae, verbaque codicillis talia imposui:
[CXXX] "POLYAENOS CIRCAE SALVTEM. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio; sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam iam maior fieri possit, quae abstulit mihi per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris." Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem ne latus meum frater convelleret.
[CXXXI]
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in
eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam,
coepique inter arbores ducem itineris expectare Chrysidem. Nec diu
spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intervenit
comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit: "Quid est,
inquit, fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?" Illa de
sinu licium prolulit varii coloris filis intortum, cervicemque vinxit
meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito, frontemque
repugnantis signavit. <. . .>
Hoc peracto carmine ter me
iussit expuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa
praecantatos purpura involuerat, admotisque manibus temptare coepit
inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio, manusque
aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio exultans: "Vides,
inquit, Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?"
Mobilis
aestivas platanus diffuderat umbras
et bacis redimita Daphne
tremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti vertice
pinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeus, et
querulo vexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis
silvestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
et
molles violas cantu sua rura colebant.
<. . .> Premebat illa
resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum
<aera> verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit,
hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum
invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit et quasi pariete
interiecto audacior facta: "Quid est, inquit, paralytice? Ecquid
hodie totus venisti? -- Rogas, inquam ego, potius quam temptas?"
Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad
satietatem osculis fruor. <. . .>
[CXXXII]
[ENCOLPIVS DE ENDYMIONE PVERO: Ipsa corporis pulchritudine me ad se
vocante trahebat ad venerem. Iam pluribus osculis labra crepitabant,
iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo
ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.]
Manifestis
matrona contumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit, vocatque
cubicularios et me iubet cato rigari. Nec contenta mulier tam gravi
iniuria mea, convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam
partem, ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque
effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisque
extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat,
totaque familia tristis inter se mussat, quaeritque quis dominae
hilaritatem confuderit. <. . .> Itaque pensatis vicibus
animosior, verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia
mea hilarior fieret aut tristior Giton. Quod solum igitur salvo
pudore poterat contingere, languorem simulavi, conditusque lectulo
totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa
fuerat:
Ter corripui terribilem manu bipennem,
ter languidior
coliculi repene thyrso
ferrum timui, quod trepido male dabat
usum.
Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
namque illa
metu frigidior rigente bruma
confugerat in viscera mille operta
rugis.
Ita non potui supplicio caput aperire,
sed furciferae
mortifero timore lusus
ad verba, magis quae poterant nocere,
fugi.
Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem
vexavi: "Quid dicis, inquam, omnium hominum deorumque pudor? Nam
ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut
me in caelo positum ad inferos traheres? ut traduceres annos primo
florentes vigore, senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponere?
Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde." Haec ut iratus
effudi, Illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto
vultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo.
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere
sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus
verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad
cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox
perfricata diutius fronte: "Quid autem ego, inquam, mali feci,
si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in
corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam,
cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et
quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant? Podagrici
pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui
offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes
deferunt:
Quid me constricta spectatis fronte Catone,
damnatisque
novae simplicitatis opus?
Sermonis puri non tristis gratia
ridet,
quodque facit populus, candida lingua refert.
Nam quis
concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
Quia vetat in tepido
membra calere toro?
Ipse pater veri doctus Epicurus in
arte
iussit, et hoc vitam dixit habere t(low.
Nihil est hominum
inepta persuasione falsius nec ficta severitate ineptius".
[CXXXIII]
Hac declamatione finita Gitona voco et: "Narra mihi, inquam,
frater, sed tua fide: ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque
in iniuriam vigilavit, an contentus fuit vidua pudicaque nocte?"
Tetigit puer oculos suos, conceptissimisque iuravit verbis sibi ab
Ascylto nullam vim factam.
<. . .> positoque in limine genu
sic deprecatus sum numen aversum:
Nympharum Bacchique comes, quem
pulcra Dione
divitibus silvis numen dedit, inclita paret
cui
Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat
septifluus, templumque
tuis imponit Hypaepis:
huc aedes et Bacchi tutor Dryadumque
voluptas,
et timidas admitte preces. Non sanguine tristi
perfusus
venio, non templis impius hostis
admovi dextram, sed inops et
rebus egenis
attritus facinus non toto corpore feci.
Quisquis
peccat inops, minor est reus. Hac prece, quaeso,
exonera mentem
culpaeque ignosce minori,
et quandoque mihi fortunae arriserit
hora,
non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras,
Sancte,
tuas hircus, pecoris pater; ibit ad aras
corniger et querulae
fetus suis, hostia lactens.
Spumabit pateris hornus liquor, et ter
ovantem
circa delubrum gressum feret ebria pubes."
Dum
haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus
laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me
iniecta manu duxit. <. . .>
[CXXXIV]
PROSELENOS ANVS AD ENCOLPIVM: "Quae striges comederunt nervos
tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti trivio aut cadaver? Nec a
puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus, tanquam
caballus in clivo et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse
peccare, mihi deos iratos excitasti".
Ac me iterum in cellam
sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum, et
harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac
nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset,
forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique
propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum
dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa
altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus
coepit accusare, donec intervenit sacerdos: "Quid vos, inquit,
in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? Vtique die
feriarum, quo etiam lugentes rident."
PROSELENOS AD OENOTHEAN
SACERDOTEM PRIAPI: "O, inquit, Oenothea, hunc adulescentem quem
vides, malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua
vendere potest. Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in
aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes
toro sine voluptate surrexit?" His auditis Oenothea inter
utrumque consedit, motoque diutius capite: "Istum, inquit,
morbum sola sum quae emendare scio. Et ne putetis perplexe agere,
rogo ut adulescentulus tuus mecum nocte dormiat, nisi illud tam
rigidum reddidero quam cornu:
Quicquid in orbe vides, paret mihi.
Florida tellus,
cum volo, spissatis arescit languida sucis,
cum
volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
Niliacas
iaculantur aquas. Mihi pontus inertes
submittit fluctus,
zephyrique tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihi
flumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quid
leviora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meis,
trepidusque furentes
flectere Phoebus equos revoluto cogitur
orbe.
Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
virgineis
extincta sacris, Phoebeia Circe
carminibus magicis socios mutavit
Vlixis,
Proteus esse solet quicquid libet. Hic ego callens
artibus
Idaeos frutices in gurgite sistam,
et rursus fluvios in summo
vertice ponam."
[CXXXV]
lnhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque
inspicere diligentius coepi.
"Ergo, exclamat Oenothea,
imperio parete!" detersisque curiose manibus inclinavit se in
lectulum ac me semel iterumque basiavit. <. . .>
Oenothea
mensam veterem posuit in medio altari, quam vivis implevit
carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata
refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea
fuerat, fumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio cucumam
ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in
quo faba erat ad usum reposita et sincipitis vetustissima particula
mille plagis dolata. Vt soluit ergo licio pannum, partem leguminis
super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego
imperio, granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu
segrego. At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque
folliculos pariter spoliat, atque in terram veluti muscarum imagines
despuit.
Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum
quasdam artes:
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
nec
iam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suis, sed
crate saligna
impositum Cereris vacuae nemus et nova
terrae
pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
Hinc molli
stillae lacus et de caudice lento
vimineae lances maculataque
testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoque
luto clavos numerabat agrestis,
et viridi iunco gracilis pendebat
harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conservabat
opes humilis casa, mitia sorba
inter odoratas pendebat texta
coronas
et thymbrae veteres et passis uva racemis:
qualis in
Actaea quondam fuit hospita terra,
digna sacris Hecales, quam Musa
loquentibus annis
Baccineas veteres mirando tradidit aevo.
[CXXXVI]
Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium
suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella,
quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam
super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo
convalescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti
faciemque totam excitato cinere pertundit. Consurrexi equidem
turbatus anumque non sine meo risu erexi; statimque, ne res aliqua
sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit.
Itaque ad casae ostiolum processi cum ecce tres anseres sacri qui, ut
puto, medio die solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt
foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque
alius tunicam meam lacerat, alius vincula calcumentorum resoluit ac
trahit; unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus
meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarum, pedem mensulae
extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec
satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:
Tales
Herculea Stymphalidas arte coactas
ad coelum fugisse reor, peneque
fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
fallaces epulae.
Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia
coeli <. . .>
Iam reliqui revolutam passimque per totum
effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce
redierant in templum, cum ego praeda simul atque vindicta gaudens
post lectum occisum anserem mitto, vulnusque cruris haud altum aceto
diluo. Deinde convicium verens, abeundi formavi consilium,
collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaveram
cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno
venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam expectarem
morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus
collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram,
quod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege siccatis."
Quid porro tu, inquit, me absente fecisti, aut ubi est faba?"
Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi
totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae
pensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque
clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. Confusus
itaque et novitate facinoris attonitus, quaerebam quid excanduisset,
aut quare anseris potius quam mei misereretur.
[CXXXVII]
At illa complosis manibus: "Scelerate, inquit, etiam loqueris?
Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias,
anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil
egisse; si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti
sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me,
quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.
-- Rogo, inquam,
noli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam." Dum
haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim
Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso
sciscitata causam tristitiae, et ipsa flere vehementius coepit meique
misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
Itaque taedio fatigatus: "Rogo, inquam, expiare manus pretio
licet? <. . .>si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem.
Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.".
Quos ut vidit Oenothea: "Ignosce, inquit, adulescens, sollicita
sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque
dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo
ignoscant."
Quisquis habet nummos, secura naviget
aura
fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaen
ipsumque licebit
Acrisium iubeat credere quod Danaen.
Carmina
componat, declamet, concrepet omnes
et peragat causas sitque
Catone prior.
Iurisconsultus 'parret, non parret' habeto,
atque
esto quicquid Servius et Labeo.
Multa loquor: quod vis, nummis
praesentibus opta,
et veniet. Clausum possidet arca Iovem.
<.
. .> Infra manus meas camellam vini posuit et cum digitos pariter
extensos porris apioque lustrasset, avellanas nuces cum precatione
mersit in vinum. Et sive in summum redierant, sive subsderant, ex hoc
coniecturam ducebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla
ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas
integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fortissimum
iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris
superesset, totum anserem laceratum verubus confixit, epulasque etiam
lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit. Volabant inter
haec potiones meracae.
[CXXXVIII]
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere
atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano
meo. Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea.
Nasturcii sucum cum habrotono miscet, perfusisque inguinibus meis,
viridis urticae fascem comprehendit, omniaque infra umbilicum coepit
lenta manu caedere. <. . .>
Aniculae quamvis solutae mero ac
libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae
fugientem "Prende furem!" clamant. Evasi tamen omnibus
digitis inter praecipitem decursum cruentatis. <. . .>
"Chrysis,
quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis
persequi destinat". <. . .>
"Quid huic formae aut
Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus
posset? Ipse Paris, dearum libidinantium iudex, si hanc in
comparatione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic
donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud
caeleste ac divinum pectus amplecti, forsitan rediret hoc corpus ad
vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. Nec me
contumeliae lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus sum,
lusum puto. Modo redire in gratiam liceat".
[CXXXIX]
Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem
<. . .>
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur.
Prius Inachia Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulit, ante
profanam
Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma
Laomedon,
gemini satiavit numinis iram
Telephus, et regnum Neptuni pavit
Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos
aequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi.
<. . .>
Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. "Nemo,
inquit, hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam
intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone
lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque
serviles poenas, si laesus in querela perseverasset." <. .
.>
Nondum querelam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque
effusissimo me invasit et: "Teneo te, inquit, qualem speraveram:
tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi
sanguine extinxeris." <. . .>
Vnus ex noviciis
<Eumolpi> servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum
esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me
facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem: vix enim
posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret. <. . .>
[CXL]
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe
hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris extincti,
filium filiamque ingerebat orbis senibus, et, per hanc successionem
artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et
commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique <. . .>credere
se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui
praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad
summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem
audirent: quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit
ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo
reliquit, simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non
dislulit puellam invitare ad pygesiaca sacra. Sed et podagricum se
esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset
integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam
evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit
ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit ut
lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus
dominum lumbis suis commoveret. Ille lente parebat imperio,
puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum
spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret
officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti
oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo,
Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem
perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur,
accessi temptaturus an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a
blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque
invenit. <. . .>
"Dii maiores sunt, qui me restituerunt
in integrum. Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet,
suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praeciderat, ut scias
me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum."
Haec locutus sustuli tunicam, Eumolpoque me totum approbavi. At ille
primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum
beneficia tractat. <. . .>
<Eumolpus>: "Socrates,
deorum hominumque <b(ltistow>, gloriari solebat, quod nunquam
neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris
concilio oculos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum
sapientia loqui. -- Omnia, inquam, ista vera sunt; nec ulli enim
celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum
concupiscunt. Vnde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut
locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent?
Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi
spe aliquid morderent." <. . .>
[CXLI]
<Encolpus?>: "Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia
tua et familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem
imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad
paenitentiam suam." <. . .> <Eumolpus>: "Omnes,
qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac
condicione percipient quae dedi, si corpus meum in partes conciderint
et astante populo comederint. Apud quasdam gentes scimus adhuc legem
servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem ut
obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His
admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis
devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant." <.
. .>
Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque
miserorum. Gorgias paratus erat exsequi.
"De stomachi tui
recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris
illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi
modo oculos, et finge te non humana viscera, sed centies sestertium
comesse. Accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus
saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam
corrumpitur, et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis vis
quoque probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas
edere carnes, nec hereditatem expectabant. Petelini idem fecerunt in
ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi
tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae
sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."