Tito Maccio Plauto

CAPTIVI




PROLOGVS



Hos quos videtis stare hic captivos duos,


illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;


hoc vos mihi testes estis me verum loqui.


senex qui hic habitat Hegio est huius pater.

 5

sed is quo pacto serviat suo sibi patri,


id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.


seni huic fuerunt filii nati duo;


alterum quadrimum puerum servos surpuit


eumque hinc profugiens vendidit in Alide

 10

patri huius. iam hoc tenetis? * optume est.


negat hercle ille ultimus. accedito.


si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,


quando histrionem cogis mendicarier.


ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.

 15

vos qui potestis ope vestra censerier,


accipite relicuom: alieno uti nil moror.


fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri


domo quem profugiens dominum abstulerat vendidit.


is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo

 20

peculiarem, quia quasi una aetas erat.


hic nunc domi servit suo patri, nec scit pater;


enim vero di nos quasi pilas homines habent.


rationem habetis, quo modo unum amiserit.


postquam belligerant Aetoli cum Aleis,

 25

ut fit in bello, capitur alter filius:


medicus Menarchus emit ibidem in Alide.


coepit captivos commercari hic Aleos,


si quem reperire possit qui mutet suom,


illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.

 30

et quoniam heri indaudivit, de summo loco


summoque genere captum esse equitem Aleum,


nil pretio parsit, filio dum parceret:


reconciliare ut facilius posset domum,


emit hosce e praeda ambos de quaestoribus.

 35

hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,


quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.


itaque inter se commutant vestem et nomina;


illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:


huius illic, hic illius hodie fert imaginem.

 40

et hic hodie expediet hanc docte fallaciam,


et suom erum faciet libertatis compotem,


eodemque pacto fratrem servabit suom


reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,


imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis

 45

plus insciens quis fecit quam prudens boni.


sed inscientes sua sibi fallacia


ita compararunt et confinxerunt dolum


itaque hi commenti, de sua sententia


ut in servitute hic ad suom maneat patrem:

 50

ita nunc ignorans suo sibi servit patri;


homunculi quanti sunt, quom recogito!


haec res agetur nobis, vobis fabula.


sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.


profecto expediet fabulae huic operam dare.

 55

non pertractate facta est neque item ut ceterae:


neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;


hic neque periurus leno est nec meretrix mala


neque miles gloriosus; ne vereamini,


quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:

 60

foris illic extra scaenam fient proelia.


nam hoc paene iniquomst, comico choragio


conari desubito agere nos tragoediam.


proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:


valentiorem nactus adversarium

 65

si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,


adeo ut spectare postea omnis oderit.


abeo. valete, iudices iustissimi


domi duellique duellatores optumi.






Atto 1 Scena 1

Ergasilvs 



Iuventus nomen indidit Scorto mihi,

 70

eo quia invocatus soleo esse in convivio.


scio absurde dictum hoc derisores dicere,


at ego aio recte. nam scortum in convivio


sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.


estne invocatum an non <est? est> planissume;

 75

verum hercle vero nos parasiti planius,


quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.


quasi mures semper edimus alienum cibum;


ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,


simul prolatae res sunt nostris dentibus.

 80

quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,


suo sibi suco vivont, ros si non cadit,


item parasiti rebus prolatis latent


in occulto miseri, victitant suco suo,


dum ruri rurant homines quos ligurriant.

 85

prolatis rebus parasiti venatici


sumus, quando res redierunt, molossici


odiosicique et multum incommodestici.


et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti


potest parasitus frangique aulas in caput,

 90

[vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.


quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.


nam postquam meus rex est potitus hostium--


ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;


nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,

 95

Philopolemus, huius Hegionis filius


senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae


mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;


nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia


inhonestum et maxime alienum ingenio suo:

 100

homines captivos commercatur, si queat


aliquem invenire, suom qui mutet filium.


quod quidem ego nimis quam cupio * ut impetret;


nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.


<nam> nulla est spes iuventutis, sese omnis amant;

 105

ille demum antiquis est adulescens moribus,


cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.


condigne pater est eius moratus moribus.


nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,


unde saturitate saepe ego exii ebrius.






Atto 1 Scena 2

Hegio 


 110

Advorte animum sis tu: istos captivos duos,


heri quos emi de praeda a quaestoribus,


eis indito catenas singularias


istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;

 

sinito ambulare, si foris si intus volent,

 115

sed uti adserventur magna diligentia.


liber captivos avis ferae consimilis est:


semel fugiendi si data est occasio,


satis est, numquam postilla possis prendere.


Lorarivs 


Omnes profecto liberi lubentius

 120

sumus quam servimus.  Heg. Non videre ita tu quidem.


Lor. 


Si non est quod dem, mene vis dem ipse--in pedes?


Heg. 


Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.


Lor. 


Avis me ferae consimilem faciam, ut praedicas.


Heg. 


Ita ut dicis: nam si faxis, te in caveam dabo.

 125

sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.


ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,


visam ne nocte hac quippiam turbaverint.


inde me continuo recipiam rursum domum.


Erg. 


Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium

 130

propter sui gnati miseriam miserum senem.


sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,


vel carnificinam hunc facere possum perpeti.


Heg. 


Quis hic loquitur?  Erg. Ego, qui tuo maerore maceror,


macesco, consenesco et tabesco miser;

 135

ossa atque pellis sum miser a macritudine;


neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:


foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.


Heg. 


Ergasile, salve.  Erg. Di te bene ament, Hegio.


Heg. 


Ne fle.  Erg. Egone illum non fleam? egon non defleam

 140

Talem adulescentem?  Heg. Semper sensi, filio


meo te esse amicum, et illum intellexi tibi.


Erg. 


Tum denique homines nostra intellegimus bona,


quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.


ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,

 145

expertus quanti fuerit nunc desidero.


Heg. 


Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,


quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?


Erg. 


Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,


numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;

 150

tibi ille unicust, mi etiam unico magis unicus.


Heg. 


Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.


nunc habe bonum animum.  Erg. Eheu, huic illud dolet,


quia nunc remissus est edendi exercitus.


Heg. 


Nullumne interea nactu's, qui posset tibi

 155

remissum quem dixti imperare exercitum?


Erg. 


Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,


quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.


Heg. 


Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.


multis et multigeneribus opus est tibi

 160

militibus: primumdum opus est Pistorensibus;


eorum sunt aliquot genera Pistorensium:


opus Paniceis est, opus Placentinis quoque;


opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;


iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.


Erg. 

 165

Vt saepe summa ingenia in occulto latent;


hic qualis imperator nunc privatus est.


Heg. 


Habe modo bonum animum, nam illum confido domum


in his diebus me reconciliassere.


nam eccum hic captivom adulescentem <intus> Aleum,

 170

prognatum genere summo et summis ditiis:


hoc illum me mutare confido pote.


Erg. 


Ita di deaeque faxint. sed num quo foras


vocatus <es> ad cenam?  Heg. Nusquam, quod sciam.


sed quid tu id quaeris?  Erg. Quia mi est natalis dies;

 175

propterea te vocari ad te ad cenam volo.


Heg. 


Facete dictum. sed si pauxillo potes


contentus esse.  Erg. Ne perpauxillum modo,


nam istoc me assiduo victu delecto domi;


age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet

 180

quae mi atque amicis placeat condicio magis,


quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.


Heg. 


Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.


sed si venturu's, temperi.  Erg. Em, vel iam otium est.


Heg. 


I modo, venare leporem: nunc irim tenes;

 185

nam meus scruposam victus commetat viam.


Erg. 


Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:


cum calceatis dentibus veniam tamen.


Heg. 


Asper meus victus sane est.  Erg. Sentisne essitas?


Heg. 


Terrestris cena est.  Erg. Sus terrestris bestia est.


Heg. 

 190

Multis holeribus.  Erg. Curato aegrotos domi.


numquid vis?  Heg. Venias temperi.  Erg. Memorem mones.--


Heg. 


Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,


quantillum argenti mi apud trapezitam siet.


ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.




Atto 2 Scena 1

Lorarii 


 195

Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi,


decet id pati animo aequo: si id facietis, levior labos erit.


domi fuistis, credo, liberi:


nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust

 

et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.

 200

indigna digna habenda sunt, erus quae facit.


Captivi 

 200a

Oh oh oh.


Lor. 


Eiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:


in re mala animo si bono utare, adiuvat.


Tyndarvs 


At nos pudet, quia cum catenis sumus.  Lor. At pigeat postea


nostrum erum, si vos eximat vinculis,

 205

aut solutos sinat, quos argento emerit.


Tynd. 


Quid a nobis metuit? scimus nos


nostrum officium quod est, si solutos sinat.


Lor. 


At fugam fingitis: sentio quam rem agitis.


Philocrates 


Nos fugiamus? quo fugiamus?  L. In patriam.  P. Apage, haud nos id deceat,

 210

fugitivos imitari.  Lor. Immo edepol, si erit occasio, haud dehortor.


Tynd. 


Vnum exorare vos sinite nos.  Lor. Quidnam id est?


Tynd. 


Vt sine hisce arbitris


atque vobis nobis detis locum loquendi.


Lor. 


Fiat. abscedite hinc: nos concedamus huc.

 215

sed brevem orationem incipisse.


Tynd. 

 215a

Em istuc mihi certum erat. concede huc.


Lor. 


Abite ab istis.  Tynd. Obnoxii ambo


vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos


copia est ea facitis nos compotes.


Phil. 


Secede huc nunciam, si videtur, procul,

 220

ne arbitri dicta nostra arbitrari queant


neu permanet palam haec nostra fallacia.


nam doli non doli sunt, nisi astu colas,


sed malum maxumum, si id palam provenit.


nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo,

 225

tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris


accurate agatur, docte et diligenter;


tanta incepta res est: haud somniculose hoc


agendum est.  Tynd. Ero ut me voles esse.  Phil. Spero.


Tynd. 


Nam tu nunc vides pro tuo caro capite

 230

carum offerre <me> meum caput vilitati.


Phil. 


Scio.  Tynd. At scire memento, quando id quod voles habebis;


nam fere maxima pars morem hunc homines habent: quod sibi volunt,


dum id impetrant, boni sunt;


sed id ubi iam penes sese habent,

 235

ex bonis pessimi et fraudulentissimi


fiunt: nunc ut mihi te volo esse autumo.


[quod tibi suadeam, suadeam meo patri.]


Phil. 


Pol ego si te audeam, meum patrem nominem:


nam secundum patrem tu es pater proximus.


Tynd. 

 240

Audio.  Phil. Et propterea saepius te uti memineris moneo:


non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum--


quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,


ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,


quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem--

 245

per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,


perque conservitium commune, quod hostica evenit manu,


ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,


atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.

 

Tynd. 


Scio quidem me te esse nunc et te esse me.  Phil. Em istuc si potes

 250

memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia.




Atto 2 Scena 2

Hegio 



Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.


ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?


Phil. 


Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,


ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.


Heg. 

 255

Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;


etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.


an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,


quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?


Phil. 


Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,

260

neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio.


Heg. 


Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.


Phil. 


Captus est?  Heg. Ita.  Phil. Non igitur nos soli ignavi fuimus.


Heg. 


Secede huc. nam sunt quae ex te solo scitari volo.


quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.  Phil. Non ero

265

quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.


Tynd. 


Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.


ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.


sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,


nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.


Heg. 

 270

Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.


Phil. 


Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,


id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,


nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.


Tynd. 


Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,

275

nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit.


ut facete orationem ad servitutem contulit.


Heg. 


Quo de genere natust illic Philocrates?  Phil. Polyplusio:


quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.


H. 


Quid ipsus hic? quo honore est illic?  P. Summo, atque ab summis viris.


Heg. 

 280

[Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,]


quid divitiae, suntne opimae?  Phil. Vnde excoquat sebum senex.


Heg. 


Quid pater, vivitne?  Phil. Vivom, cum inde abimus, liquimus;


nunc vivat<ne> necne, id Orcum scire oportet scilicet.


Tynd. 


Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.


Heg. 

 285

Quid erat ei nomen?  Phil. Thensaurochrysonicochrysides.


Heg. 


Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.


Phil. 


Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.


[nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.]


Heg. 


Quid tu ais? tenaxne pater est eius?  Phil. Immo edepol pertinax;

290

quin etiam ut magis noscas: Genio suo ubi quando sacruficat,


ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,


ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.


Heg. 


Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.


Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.

295

nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;


haec tu eadem si confiteri vis, tua <ex> re feceris:


quae tamen scio scire me ex hoc.  Tynd. Fecit officium hic suom,


cum tibi est confessus verum, quam<quam> volui sedulo


meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,

 50 300

Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,


non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.


vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;


memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.


sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:

305

me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;


qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.


et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,


habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.


Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.


Heg. 

 310

Loquere audacter.  Tynd. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,


tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,


tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.


est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:


is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;

315

bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.


quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat.


Heg. 


Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?


Tynd. 


Ego patri meo esse fateor summas divitias domi


meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,

320

ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:


ne patri, tam etsi sum unicus, decere videatur magis,


me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo


potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.


Heg. 


[Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.]

325

non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo:


scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;


est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.


odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.


nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.

330

filius meus illic apud vos servit captus Alide:


eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis;


et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.


Tynd. 


Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.


sed is privatam servitutem servit illi an publicam?


Heg. 

 335

Privatam medici Menarchi.  Tynd. Pol is quidem huius est cliens.


tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.


Heg. 


Fac is homo ut redimatur.  Tynd. Faciam. sed te id oro, Hegio--


Heg. 


Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam.  Tynd. Ausculta, tum scies.


ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.

340

verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,


ut is homo redimatur illi.  Heg. Immo alium potius misero


hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,


qui tua quae tu iusseris mandata ita ut velis perferat.


Tynd. 


At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.

 95 345

hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.


nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes


mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,


neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.


ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem,

350

fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.


Heg. 


Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.  Tynd. Volo;


quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.


Heg. 


Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas


mihi des pro illo?  Tynd. Optuma immo.  Heg. Solvite istum nunciam,

355

atque utrumque.  Tynd. Di tibi omnis omnia optata offerant,


cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.


hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.


Heg. 


Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.


nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe

360

quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te?  Tynd. Voca.






Atto 2 Scena 3

Heg. 



Quae res bene vortat mihi meoque filio


vobisque, volt te novos erus operam dare


tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.


nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis,

365

hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem,


meum ut illic redimat filium, mutatio


inter me atque illum ut nostris fiat filiis.


Phil. 


Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,


ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:

370

vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.


Heg. 


Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,


cum servitutem ita fers ut ferri decet.


sequere. em tibi hominem.  Tynd. Gratiam habeo tibi,


quom copiam istam mi et potestatem facis,

375

ut ego ad parentes hunc remittam nuntium,


qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim


patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.


nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,


ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,

380

si non rebitas huc, ut viginti minas


dem pro te.  Phil. Recte convenisse sentio.


nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,


qui hinc ad se veniat.  Tynd. Ergo animum advortas volo


quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.


Phil. 

 385

Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,


ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,


id petam idque persequar corde et animo atque viribus.


Tynd. 


Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:


omnium primum salutem dicito matri et patri

390

et cognatis et si quem alium benevolentem videris;


me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,


qui me honore honestiorem semper fecit et facit.


Phil. 


Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.


Tynd. 


Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.

395

dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit


de huius filio.  Phil. Quae memini, mora mera est monerier.


Tynd. 


Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.


Phil. 


Meminero.  H. At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.


Phil. 


Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.


Heg. 

 400

Meus mihi, suos cuique est carus.  Phil. Numquid aliud vis patri


nuntiari?  Tynd. Me hic valere et (tute audacter dicito,


Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,


neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)


beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;

 405

neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,


rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,


Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,


numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu


et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.

410

nam tua opera et comitate et virtute et sapientia


fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,


cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas:


quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.


Phil. 


Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.

 415

merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,


si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,


nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius


<tu> mihi obsequiosus semper fuisti.  Heg. Di vostram fidem,


hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.

420

videas corde amare inter se. quantis <lautus> laudibus


suom erum servos collaudavit.  Tynd. Pol istic me haud centesimam


partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.


Heg. 


Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio


bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.


Phil. 

 425

Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;


id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,


me infidelem non futurum Philocrati.  Heg. Probus es homo.


Phil. 


Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.


Tynd. 


Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;

 430

et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,


atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;


sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum


te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori,


ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris,

 435

quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,


tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras


neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;


[scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.]


fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:

 440

nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;


serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.


haec per dexteram tuam te dextera retinens manu


opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.


tu hoc age. tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater,

445

tibi commendo spes opesque meas.  Phil. Mandavisti satis.


satin habes, mandata quae sunt facta si refero?  Tynd. Satis.


Phil. 


Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.


numquid aliud?  Tynd. Vt quam primum possis redeas.  Phil. Res monet.


Heg. 


Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi,

450

eadem opera a praetore sumam syngraphum.  Tynd. Quem syngraphum?


Heg. 


Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.


tu intro abi.  T. Bene ambulato.--  P. Bene vale.  H. Edepol rem meam


constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;


expedivi ex servitute filium, si dis placet.

455

at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.


servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem


ecferat sine custodela. <iam> ego apparebo domi;


ad fratrem modo captivos alios inviso meos,


eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit.

460

sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.






Atto 3 Scena 1

Ergasilvs 



Miser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,


sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;


ille miserrimust, qui cum esse cupit, <tum> quod edit non habet.


nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,

465

ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;


neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame


vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,


ita venter gutturque resident esurialis ferias.


ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,

470

ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.


nil morantur iam Lacones unisubselli viros,


plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:


eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;


ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,

475

ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt


quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos;


neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.


nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.


'salvete' inquam. 'quo imus una' inquam 'ad prandium?' atque illi tacent.

480

'quis ait "hoc" aut quis profitetur?' inquam. quasi muti silent,


neque me rident. 'ubi cenamus?' inquam. atque illi abnuont.


dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,


quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:


nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;

485

ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,


saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.


abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;


pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.


omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.

490

nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier.


item alii parasiti frustra obambulabant in foro.


nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:


qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,


is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem

 495

meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.


nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;


si ea decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.




Atto 3 Scena 2

Hegio 



Quid est suavius, quam bene rem gerere,


bono publico, sic ut ego feci heri,

 500

cum emi hosce homines: ubi quisque vident,


eunt obviam gratulanturque eam rem.


ita me miserum restitando


retinendoque lassum reddiderunt:


vix ex gratulando miser iam eminebam.

 505

tandem abii ad praetorem; ibi vix requievi:


rogo syngraphum, datur mi ilico; dedi Tyndaro: ille abiit domum.


inde ilico praevortor domum, postquam id actum est;


eo protinus ad fratrem, mei ubi sunt alii captivi.


rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum

 510

noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;


dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,


eum sibi ut liceat videre:


iussi ilico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,

 515

ut quod me oravisti impetres, eum hominem uti convenias.




Atto 3 Scena 3

Tyndarvs 



Nunc illud est, cum me fuisse quam esse nimio mavelim:


nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.


hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,


neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,

520

nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,


[nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est]


neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,


nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:


operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,

525

omnis res palam est, neque de hac re negotium est,


quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.


perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro


is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.


neque iam Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,

530

nisi si aliquam corde machinor astutiam.


quam, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas


nugas ineptus incipisso. haereo.




Atto 3 Scena 4

Hegio 



Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?


Tynd. 


Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare.

 535

quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?


mihi res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis?


utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua,


Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.


occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.


Heg. 

 540

Sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere.  Tynd. Quis homo est me hominum miserior?


Aristophontes 


Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,


proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?


equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,


tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.


Heg. 

 545

Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,


aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.


Tynd. 


Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide,


ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.


nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,

 550

et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.


proin tu ab istoc procul recedas.  Heg. Vltro istum a me.  A. Ain, verbero?


me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,


et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?


Heg. 


Ne verere, multos iste morbus homines macerat,

 555

quibus insputari saluti fuit atque is profuit.


Arist. 


Quid tu autem? etiam huic credis?  Heg. Quid ego credam huic?  Arist. Insanum esse me?


Tynd. 


Viden tu hunc, quam inimico voltu intuetur? concedi optumumst,


Hegio: fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi.


Heg. 


Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.


Tynd. 

 560

Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.


Heg. 


At etiam te suom sodalem esse aibat.  Tynd. Haud vidi magis.


et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea


una opera mihi sunt sodales qua iste.  Arist. At etiam, furcifer,


male loqui mi audes? non ego te novi?  Heg. Pol planum id quidem est,

 565

non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.


quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.


Arist. 


Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.


Tynd. 


Tu enim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio.


Arist. 


Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine

 570

qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.  Tynd. Em.  Arist. Dic modo:


tun negas te Tyndarum esse?  T. Nego, inquam.  A. Tun te Philocratem


esse ais?  Tynd. Ego, inquam.  Arist. Tune huic credis?  Heg. Plus quidem quam tibi aut mihi.


nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem


ad patrem huius.  Arist. Quem patrem, qui servos est?  T. Et tu quidem

 575

servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,


si huius huc reconciliasso in libertatem filium.


Arist. 


Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse> memoras liberum?


Tynd. 


Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.  A. Quid est?


ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit.

 580

nam is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.


Tynd. 


Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,


omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:


est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.


Arist. 


Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.

 585

atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit.


filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.


Tynd. 


Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.


illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.


propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.  Arist. Quin tute is es:

 590

neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.


Tynd. 


Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?


Arist. 


Enim iam nequeo contineri.  T. Heus, audin quid ait? quin fugis?


iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes


comprehendi.  Arist. Crucior.  Tynd. Ardent oculi: fit opus, Hegio;

 595

viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?


atra bilis agitat hominem.  Arist. At pol te, si hic sapiat senex,


pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.


Tynd. 


Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.


hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.


Arist. 

 600

Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae


cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.


Tynd. 


Audin lapidem quaeritare?  Arist. Solus te solum volo,


Hegio.  Heg. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.


Tynd. 


Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi

 605

mordicus.  Arist. Neque pol me insanum, Hegio, esse creduis


neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.


verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,


dum istic itidem vinciatur.  Tynd. Immo enim vero, Hegio,


istic, qui volt, vinciatur.  Arist. Tace modo. ego te, Philocrates

 610

false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.


quid mi abnutas?  Tynd. Tibi ego abnuto?  A. Quid agat, si absis longius?


Heg. 


Quid ais? quid si adeam hunc insanum?  Tynd. Nugas. ludificabitur,


garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.

 615

ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.


Heg. 


Nihili facio. tamen adibo.  Tynd. Nunc ego omnino occidi,


nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.


Heg. 


Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.


Arist. 


Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.

 620

sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam


neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.


at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,

 

ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.  H. Eho dic mihi,


quis illic igitur est?  Arist. Quem dudum dixi a principio tibi.

 625

hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi


et parentum et libertatis apud te deliquio siet.


H. 


Quid tu ais?  T. Me tuom esse servom et te meum erum.  H. Haud istuc rogo.


fuistin liber?  Tynd. Fui.  Arist. Enim vero non fuit, nugas agit.


Tynd. 


Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,

 630

qui id tam audacter dicere audes?  Arist. Puerum te vidi puer.


Tynd. 


At ego te video maior maiorem: em rursum tibi.


meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?


Heg. 


Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides?


Arist. 


Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.

 635

Philocrati Theodoromedes fuit pater.  Tynd. Pereo probe.


quin quiescis? <i> dierectum cor meum, ac suspende te.


tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.

 

Heg. 


Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide


neque esse hunc Philocratem?  A. Tam satis quam numquam hoc invenies secus.

 640

sed ubi is nunc est?  Heg. Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.


sed vide sis.  Arist. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.


Heg. 


Certon?  Arist. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.

645

Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.


Heg. 


Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser


huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.


sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?  Arist. Dicam tibi:


macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,


subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.  Heg. Convenit.


Tynd. 


Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.

 650

vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.


Heg. 


Verba mihi data esse video.  Tynd. Quid cessatis, compedes,


currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?


Heg. 


Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?


illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.

 655

nuculeum amisi, retinui pignori putamina.


ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.


hic quidem me numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,


ite istinc, ecferte lora.  Colaphvs Num lignatum mittimur?




Atto 3 Scena 5

Heg. 



Inicite huic manicas * mastigiae.


Tynd. 

 660

Quid hoc est negoti? quid ego deliqui?  Heg. Rogas,


sator sartorque scelerum, et messor maxume?


Tynd. 


Non occatorem dicere audebas prius?

 5

nam semper occant prius quam sariunt rustici.


Heg. 


At ut confidenter * mihi contra astitit.


Tynd. 

 665

Decet innocentem servom atque innoxium


confidentem esse, suom apud erum potissimum.


Heg. 


Adstringite isti sultis vehementer manus.


Tynd. 


Tuos sum, tu has quidem vel praecidi iube.


sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?


Heg. 

 670

Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,


tuis scelestis falsidicis fallaciis


deartuasti dilaceravisti atque opes


confecisti omnes, res ac rationes meas:


ita mi exemisti Philocratem fallaciis.

 675

illum esse servom credidi, te liberum;


ita vosmet aiebatis itaque nomina


inter vos permutastis.  Tynd. Fateor, omnia


facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis


abiisse eum abs te mea opera atque astutia;

 680

an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?


Heg. 


At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.


Tynd. 


Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.


si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,


at erit mi hoc factum mortuo memorabile,

 685

<me> meum erum captum ex servitute atque hostibus


reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,


meumque potius me caput periculo


praeoptavisse, quam is periret, ponere.


Heg. 


Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.


Tynd. 

 690

Qui per virtutem, periit, at non interit.


Heg. 


Quando ego te exemplis pessumis cruciavero


atque ob sutelas tuas te morti misero,


vel te interiisse vel periisse praedicent;


dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.


Tynd. 

 695

Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,


si ille huc rebitet, sicut confido affore.


Arist. 


Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio


quid hoc sit negoti. meus sodalis Philocrates


in libertate est ad patrem in patria. bene est,

 700

nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.


sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,


qui nunc propter me meaque verba vinctus est.


Heg. 


Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?


Tynd. 


Votuisti.  Heg. Cur es ausus mentiri mihi?


Tynd. 

 705

Quia vera obessent illi quoi operam dabam:


nunc falsa prosunt.  Heg. At tibi oberunt.  Tynd. Optumest.


at erum servavi, quem servatum gaudeo,


cui me custodem addiderat erus maior meus.


sed malene id factum arbitrare?  Heg. Pessume.


Tynd. 

 710

At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.


nam cogitato, si quis hoc gnato tuo


tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?


emitteresne necne eum servom manu?


essetne apud te is servos acceptissimus?

 715

responde.  Heg. Opinor.  Tynd. Cur ergo iratus mihi es?


Heg. 


Quia illi fuisti quam mihi fidelior.


Tynd. 


Quid? tu una nocte postulavisti et die


recens captum hominem, nuperum novicium,


te perdocere ut melius consulerem tibi,

 720

quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram?


Heg. 


Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,


ubi ponderosas crassas capiat compedes.


inde ibis porro in latomias lapidarias.


ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi

 725

cotidiano sesquiopus confeceris,


Sescentoplago nomen indetur tibi.


Arist. 


Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,


ne tu istunc hominem perduis.  Heg. Curabitur;


nam noctu nervo vinctus custodibitur,

 730

interdius sub terra lapides eximet:


diu ego hunc cruciabo, non uno absolvam die.


Arist. 


Certumne est tibi istuc?  Heg. Non moriri certius.


abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,


iubete huic crassas compedes impingier;

 735

inde extra portam ad meum libertum Cordalum


in lapicidinas facite deductus siet:


atque hunc me velle dicite ita curarier,


ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.


Tynd. 


Cur ego te invito me esse salvom postulem?

 740

periclum vitae meae tuo stat periculo.


post mortem in morte nihil est quod metuam mali.


etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen


breve spatium est perferundi quae minitas mihi.


vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.

 745

tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;


nam mihi propter te hoc optigit.  Heg. Abducite.


Tynd. 


At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,


ut mi eius facias conveniundi copiam.


Heg. 


Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.


Tynd. 

 750

Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.--


Heg. 


Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.


ego illis captivis aliis documentum dabo,


ne tale quisquam facinus incipere audeat.


quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,

 755

usque offrenatum suis me ductarent dolis.


nunc certum est nulli posthac quicquam credere.


satis sum semel deceptus. speravi miser


ex servitute me exemisse filium:


ea spes elapsa est. perdidi unum filium,

 760

puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,


neque eum servom umquam repperi neque filium;


maior potitus hostium est. quod hoc est scelus?

 

quasi in orbitatem liberos produxerim.


sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis

 765

miserere certum est, quia mei miseret neminem.--


Arist. 


Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego


redauspicandum esse in catenas denuo.




Atto 4 Scena 1

Ergasilvs 



Iuppiter supreme, servas me measque auges opes,


maximas opimitates opiparasque offers mihi,

 770

laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,


pompam penum, potationis saturitatem, gaudium,


nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;


nam vel prodesse amico possum vel inimicum perdere,


ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.

 775

sine sacris hereditatem sum aptus effertissimam.


nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni


tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.


nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent


coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;

 780

speroque me ob hunc nuntium aeternum adepturum cibum.




Atto 4 Scena 2

Hegio 



Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto,


tanto mi aegritudo auctior est in animo.


ad illum modum sublitum os esse mi hodie!


neque id perspicere quivi.

785

quod cum scibitur, <tum> per urbem inridebor.


cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:


'hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.'


sed Ergasilus estne hic, procul quem video?


conlecto quidem est pallio. quidnam acturust?


Erg. 

 790

Move aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem.


eminor interminorque, ne mi obstiterit obviam


nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.


nam qui obstiterit, ore sistet.  Heg. Hic homo pugilatum incipit.


Erg. 


Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,

795

ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.


nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,


umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,


dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.


Heg. 


Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.


Erg. 

 800

Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.


[Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.]


Heg. 


Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?


Erg. 


Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:


continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.


Heg. 

 805

Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam.


vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.


Erg. 


Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues,


quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:


eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,

 810

ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.


Heg. 


Basilicas edictiones atque imperiosas habet:


satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.


Erg. 


Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,


qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,

 815

quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,


eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,


ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.


tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,


qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,

 820

qui petroni nomen indunt verveci sectario,


eum ego si in via petronem publica conspexero,


et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.


Heg. 


Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,


mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.


Erg. 

 825

Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,


tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.


sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,


quo homine <hominum> adaeque nemo vivit fortunatior?


Heg. 


Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?


Erg. 

 830

Heus ubi estis? ecquis <hic est? ecquis> hoc aperit ostium?


H. 


Hic homo ad cenam recipit se ad me.  E. Aperite hasce ambas fores


prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.


H. 


Perlubet hunc hominem colloqui. Ergasile.  E. Ergasilum qui vocat?


Heg. 


Respice.  Erg. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes.

835

sed quis est?  Heg. Respice ad me, Hegio sum.  Erg. Oh mihi,


quantum est hominum optumorum optume, in tempore advenis.


Heg. 


Nescio quem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.


E. 


Cedo manum.  H. Manum?  E. Manum, inquam, cedo tuam actutum.  Heg. Tene.


E. 


Gaude.  H. Quid ego gaudeam?  E. Quia ego impero, age gaude modo.

 

Heg. 

 840

Pol maerores mi antevortunt gaudiis.  Erg. [Noli irascier]


iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.


gaude audacter.  Heg. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.


Erg. 


Bene facis. iube--  Heg. Quid iubeam?  E. Ignem ingentem fieri.


H. 


Ignem ingentem?  E. Ita dico, magnus ut sit.  H. Quid? me, volturi,

845

tuan causa aedis incensurum censes?  Erg. Noli irascier.


iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui,


laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?


alium pisces praestinatum abire?  Heg. Hic vigilans somniat.


Erg. 


Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?


Heg. 

 850

Scis bene esse, si sit unde.  Erg.  Pernam atque ophthalmiam,


horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?


Heg. 


Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia


hic apud me, Ergasile.  Erg. Mean me causa hoc censes dicere?


Heg. 


Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.

855

proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.


Erg. 


Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem.


H. 


Egone?  E. Tune.  H. Tum tu mi igitur erus es.  E. Immo benevolens.


vin te faciam fortunatum?  Heg. Malim quam miserum quidem.


E. 


Cedo manum.  H. Em manum.  E. Di te omnes adiuvant.  H. Nil sentio.


Erg. 

 860

Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube


vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito,


atque agnum afferri proprium pinguem.  Heg. Cur?  Erg. Vt sacrufices.


H. 


Cui deorum?  E. Mi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter,


idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.

865

proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.


Heg. 


Esurire mihi videre.  Erg. Mi quidem esurio, non tibi.


Heg. 


Tuo arbitratu, facile patior.  Erg. Credo, consuetu's puer.


Heg. 


Iuppiter te dique perdant.  E. Te hercle--mi aequom est gratias


agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:

870

nunc tu mihi places.  Heg. Abi, stultu's, sero post tempus venis.


Erg. 


Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;


nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium


tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem


vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum

875

Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,


qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.


Heg. 


Abi in malam rem, ludis me.  Erg. Ita me amabit sancta Saturitas,


Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,


ut ego vidi.  H. Meum gnatum?  E. Tuom gnatum et genium meum.


H. 

 880

Et captivom illum Alidensem?  E. ma ton Apollô.  H. Et servolum


meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?  Erg. nai tan Koran.


H. 


Iam credo?  E. nai tan Prainestên.  H. Venit?  E. nai tan Signian.


H. 


Certon?  E. nai ton Phrousinôna.  H. Vide sis.  E. nai ton Alatrion.


Heg. 


Quid tu per barbaricas urbes iuras?  Erg. Quia enim item asperae

885

sunt ut tuom victum autumabas esse.  Heg. Vae aetati tuae.


Erg. 


Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.


sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?


Heg. 


Siculus.  Erg. At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:


liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.

 

Heg. 

 890

Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti?  Erg. Bona.


Heg. 


Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.


Erg. 


Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?


postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,


vise ad portum.  Heg. Facere certumst. tu intus cura quod opus est.

895

sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.


Erg. 


Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.


Heg. 


Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.


E. 


Vnde id?  H. A me meoque gnato.  E. Sponden tu istud?  H. Spondeo.


Erg. 


At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.

 

Heg. 

 900

Cura quam optume potes.--  Erg. Bene ambula et redambula.




Atto 4 Scena 3

illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.



di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,


quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,


quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,

  905

quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.


nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.


nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,


et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.




Atto 4 Scena 4

Pver 



Diespiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,

 910

parasitosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.


clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.


quasi lupus esuriens <ille> metui ne in me faceret impetum.

912a

ubi * * * impetum


nimisque hercle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.


adveniens deturbavit totum cum carne carnarium:

 915

arripuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia;


aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.


cocum percontabatur, possentne seriae fervescere.

 

cellas refregit omnis intus reclusitque armarium.


adservate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,

 920

dicam ut sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet;


nam hic quidem, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit.




Atto 5 Scena 1

Hegio 



Iovi disque ago gratias merito magnas,


quom reducem tuo te patri reddiderunt


quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,

 925

quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,


quomque hunc conspicor in potestate nostra,


quomque huius reperta est fides firma nobis.


Philopolemvs 


Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrumis maceravi,


satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.

 930

hoc agamus.  Philocrates Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem


tibique hunc reducem in libertatem feci?  Heg. Fecisti ut tibi,


Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,


proinde ut tu promeritu's de me et filio.  Philop. Immo potes,


pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt

 935

ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;


sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.


Heg. 


Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.


Philocr. 


Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram


pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,

 940

pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.


Heg. 


Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;


et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te


nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.


Philocr. 


Quid fecisti?  Heg. In lapicidinas compeditum condidi,

 945

ubi rescivi mihi data esse verba.  Philocr. Vae misero mihi,


propter meum caput labores homini evenisse optumo.


Heg. 


At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:


gratiis a me, ut sit liber, ducito.  Philocr. Edepol, Hegio,


facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.  Heg. Licet.

 950

ubi estis vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.

 

vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo


erogitare, meo minore quid sit factum filio.


vos lavate interibi.  Philop. Sequere hac, Philocrates, me intro.--  Philocr. Sequor.




Atto 5 Scena 2

Heg. 



Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.


Stalagmvs 

 955

Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?


fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,


neque ero umquam, ne <erres>: spem ponas me bonae frugi fore.


Heg. 


Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.


si eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.

 960

recte et vera loquere, sed neque vere neque <tu> recte adhuc


fecisti umquam.  Stal. Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?


Heg. 


At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.


Stal. 


Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.


tandem ista aufer <ac> dic quid fers, ut feras hinc quod petis.


Heg. 

 965

Satis facundu's. sed iam fieri dicta compendi volo.


Stal. 


Vt vis fiat.  Heg. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.


hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.

 

[si eris verax, <ex> tuis rebus feceris meliusculas.]


Stal. 


Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?


Heg. 

 970

At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia.


Stal. 


Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,


quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.

 

Heg. 


Cui homini?  Stal. Theodoromedi in Alide Polyplusio,


sex minis.  Heg. Pro di immortales, is quidem huius est pater

 975

Philocrati.  Stal. Quin melius novi quam tu et vidi saepius.


Heg. 


Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.


Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te volo.







Atto 5 Scena 3

Philocrates 


Hegio, assum. si quid me vis, impera.  Heg. Hic gnatum meum


tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.


Philocr. 

 980

Quam diu id factum est?  Stal. Hic annus incipit vicensimus.


Philocr. 


Falsa memorat.  Stal. Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum


tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.


Philocr. 


Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.


Stal. 


Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.


Philocr. 

 985

Cur ego te non novi?  Stal. Quia mos est oblivisci hominibus


neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.


Philocr. 


Dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri,


qui mihi peculiaris datus est?  Stal. Huius filius.


Heg. 


Vivitne is homo?  Stal. Argentum accepi, nil curavi ceterum.


Heg. 

 990

Quid tu ais?  Philocr. Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,


ut quidem hic argumenta loquitur. nam is mecum a puero puer


bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.


Heg. 


Et miser sum et fortunatus, si <vos> vera dicitis;


eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.

 995

eheu, quom ego plus minusve feci quam <me> aequom fuit.


quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.

 

sed eccum incedit huc ornatus haud ex suis virtutibus.






Atto 5 Scena 4

Tyndarvs 



Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent


cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns

 1000

atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,


ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.


nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,


aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,


itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.

 1005

sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide


rediit.  Heg. Salve, exoptate gnate mi.  Tynd. Hem, quid gnate mi?


attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:


quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.


Philocr. 


Salve, Tyndare.  T. Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.


Philocr. 

 1010

At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi


pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,


vendidit patri meo te sex minis, is te mihi


parvolum peculiarem parvolo puero dedit:


illic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.


Tynd. 

 1015

Quid huius filium?  Philocr. Intus eccum fratrem germanum tuom.


[  Tynd. Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?


Philocr. 


Quin, inquam, intus hic est.  T. Fecisti edepol et recte et bene.


Philocr. 


Nunc tibi pater hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.


Tynd. 


At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.


Philocr. 

 1020

Meritus est.  T. Ergo edepol <merito> meritam mercedem dabo.


sed <tu> dic oro: pater meus tune es?  Heg. Ego sum, gnate mi.


Tynd. 


Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.]


nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me


quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.


Heg. 

 1025

Is ego sum.  Philocr. Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius


atque huic gravior servos.  Heg. Certum est principio id praevortier.


eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes


tibi adimam, huic dem.  Stal. Quoi peculi nihil est, recte feceris.


Caterva 


Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,

 1030

neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio


nec pueri suppositio nec argenti circumductio,


neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.


huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,


ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet

 1035

et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:


qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.