T.
Macci Plauti
Curculio
-
Palinvrvs
Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
-
Cum istoc
ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
-
Phaedromvs
Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
-
si media
nox est sive est prima vespera,
-
5
-
si status
condictus cum hoste intercedit dies,
-
tamen est
eundum quo imperant ingratiis.
-
Pal. At
tandem, tandem-- Phaed. Tandem es odiosus mihi.
-
Pal.
Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
-
tute tibi
puer es, lautus luces cereum.
-
10
-
Phaed.
Egon apicularum congestum opera non feram,
-
ex dulci
oriundum melculo dulci meo?
-
Pal.
Nam quo te dicam ego ire? Phaed. Si tu me roges,
-
dicam ut
scias. Pal. Si rogitem, quid respondeas?
-
Phaed.
Hoc Aesculapi fanum est. Pal. Plus iam anno scio.
-
15
-
Phaed.
Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
-
salve,
valuistin? Pal. Ostium occlusissimum,
-
caruitne
febris te heri vel nudiustertius
-
et heri
cenavistine? Phaed. Deridesne me?
-
Pal.
Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
-
20
-
Phaed.
Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
-
numquam
ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
-
cum illa
noctu clanculum ad me exit, tacet.
-
Pal.
Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
-
facis aut
inceptas facinus facere, Phaedrome?
-
25
-
num tu
pudicae cuipiam insidias locas
-
aut quam
pudicam esse oportet? Phaed. Nemini,
-
nec me
ille sirit Iuppiter. Pal. Ego item volo.
-
ita tuom
conferto amare semper, si sapis,
-
ne id quod
ames populus si sciat, tibi sit probro.
-
30
-
semper
curato ne sis intestabilis.
-
32
-
Phaed.
Quid istuc est verbi? Pal. Caute ut incedas via:
-
31
-
quod amas
amato testibus praesentibus.
-
33
-
Phaed.
Quin leno hic habitat. Pal. Nemo hinc prohibet nec
vetat,
-
quin quod
palam est venale, si argentum est, emas.
-
nemo ire
quemquam publica prohibet via;
-
dum ne per
fundum saeptum facias semitam,
-
dum ted
abstineas nupta, vidua, virgine,
-
iuventute
et pueris liberis, ama quid lubet.
-
Phaed.
Lenonis hae sunt aedes. Pal. Male istis evenat.
-
40
-
Phaed.
Qui? Pal. Quia scelestam servitutem serviunt.
-
Phaed.
Obloquere. Pal. Fiat maxume. Phaed. Etiam taces?
-
Pal.
Nempe obloqui me iusseras. Phaed. At nunc veto.
-
sed ita
uti occepi dicere: ei ancillula est.
-
Pal.
Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaed. Recte tenes.
-
45
-
Pal.
Minus formidabo, ne excidat. Phaed. Odiosus es.
-
eam volt
meretricem facere. ea me deperit,
-
ego autem
cum illa facere nolo mutuom.
-
Pal.
Quid ita? Phaed. Quia proprium facio: amo pariter
simul.
-
Pal.
Malus clandestinus est amor, damnumst merum.
-
50
-
Phaed.
Est hercle ita ut tu dicis. Pal. Iamne ea fert iugum?
-
Phaed.
Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
-
si est
osculando quippiam impudicior.
-
Pal.
Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
-
fumo
comburi nil potest, flamma potest.
-
55
-
qui e nuce
nuculeum esse volt, frangit nucem:
-
qui volt
cubare, pandit saltum saviis.
-
Phaed.
At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
-
Pal.
Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
-
Phaed.
Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
-
60
-
subripere
se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
-
id eo fit,
quia hic leno, <hic qui> aegrotus incubat
-
in
Aesculapi fano, is me excruciat. Pal. Quid est?
-
Phaed.
Alias me poscit pro illa triginta minas,
-
alias
talentum magnum; neque quicquam queo
-
65
-
aequi
bonique ab eo impetrare. Pal. Iniuriu's,
-
qui quod
lenoni nulli est id ab eo petas.
-
Phaed.
Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
-
petitum
argentum a meo sodali mutuom.
-
quod si
non affert, quo me vortam nescio.
-
70
-
Pal. Si
deos salutas, dextrovorsum censeo.
-
Phaed.
Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
-
me inferre
Veneri vovi ieientaculum.
-
Pal.
Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
-
Phaed.
Me, te atque hosce omnis. Pal. Tum tu Venerem vomere
vis.
-
75
-
Phaed.
Cedo, puere, sinum. Pal. Quid facturu's? Phaed. Iam
scies.
-
anus hic
solet cubitare custos ianitrix,
-
nomen
Leaenae est, multibiba atque merobiba.
-
Pal.
Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
-
solet
esse. Phaed. Quid opust verbis? vinosissima est;
-
80
-
eaque
extemplo ubi <ego> vino has conspersi fores,
-
de odore
adesse me scit, aperit ilico.
-
Pal.
Eine hic cum vino sinus fertur? Phaed. Nisi nevis.
-
Pal.
Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
-
ego nobis
afferri censui. Phaed. Quin tu taces?
-
85
-
si quid
super illi fuerit, id nobis sat est.
-
Pal.
Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
-
Phaed.
Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
-
Pal.
Ita faciam. Phaed. Agite bibite, festivae fores;
-
potate,
fite mihi volentes propitiae.
-
90
-
Pal.
Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
-
Phaed.
Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
-
Pal.
Profundis vinum: quae te res agitant? Phaed. Sine.
-
viden ut
aperiuntur aedes festivissumae?
-
num muttit
cardo? est lepidus. Pal. Quin das savium?
-
95
-
Phaed.
Tace, occultemus lumen et vocem. Pal. Licet.
-
I. ii
-
Leaena
Flos veteris vini meis naribus obiectust,
-
eius amor
cupidam me huc prolicit per tenebras.
-
ubi ubi
est, prope me est. euax, habeo.
-
salve,
anime mi, Liberi lepos.
-
100
-
ut veteris
vetus tui cupida sum.
-
nam omnium
unguentum odor prae tuo nautea est,
-
tu mihi
stacta, tu cinnamum, tu rosa,
-
tu
crocinum et casia es, tu telinum,
-
nam ubi tu
profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
-
105
-
sed quom
adhuc naso odos obsecutust meo,
-
da
vicissim meo gutturi gaudium.
-
nil ago
tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
-
tangere,
invergere in me liquores tuos,
-
sine,
ductim. sed hac abiit, hac persequar.
-
110
-
Phaed.
Sitit haec anus. Pal. Quantillum sitit? Phaed.
Modica est, capit quadrantal.
-
Pal.
Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli.
-
canem esse
hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Leaena
Amabo,
-
112a
-
cuia vox
sonat procul?
-
Phaed.
Censeo hanc appellandam anum.
-
adibo.
redi et respice ad me, Leaena.
-
115
-
Leaena
Imperator quis est?
-
Phaed.
Vinipollens lepidus Liber,
-
tibi qui
screanti, siccae, semisomnae
-
adfert
potionem et sitim <iam> sedatum it.
-
Leaena
Quam longe a me abest? Phaed. Lumen hoc vide.
-
120
-
Leaena
Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro.
-
Ph.
Salve. Le. Egon salva sim, quae siti sicca sum? Ph.
At iam bibes. Leaena Diu fit.
-
Phaed.
Em tibi anus lepida. Leaena Salve, oculissime homo.
-
Pal.
Age, effunde hoc cito in barathrum, propere
-
prolue
cloacam. Phaed. Tace. Nolo huic male dici. Pal. Faciam
igitur male potius.
-
125
-
Le.
Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
-
nam tibi
amantes propitiantes vinum potantes danunt
-
omnes,
mihi haud saepe evenunt tales hereditates.
-
Pal.
Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariter, faucibus
plenis.
-
Phaed.
Perii hercle, huic quid primum dicam nescio. Pal. Em
istuc, quod mihi dixti.
-
130
-
Phaed.
Quid id est? Pal. Periisse ut te dicas. Phaed. Male
tibi di
-
faciant.
Pal. Dic isti.
-
Le. Ah.
Pal. Quid est? ecquid lubet? Le. Lubet. Pal.
Etiam mihi
-
quoque
stimulo fodere lubet te.
-
Phaed.
Tace, <ne>-- Pal. Noli, taceo. ecce autem bibit
arcus, pluet credo hercle hodie.
-
Phaed.
Iamne ego huic dico? Pal. Quid dices? Phaed. Me
periisse. Pal.
-
Age dice.
Phaed. Anus, audi.
-
hoc volo
scire te: perditus sum miser.
-
135
-
Leaena
At pol ego oppido servata.
-
sed quid
est? quid lubet perditum dicere
-
te esse?
Phaed. Quia id quod amo careo.
-
Leaena
Phaedrome mi, ne plora amabo.
-
tu me
curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam. --
-
140
-
Phaed.
Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua
statuam,
-
140a
-
quae tuo
gutturi sit monumentum.
-
qui me in
terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet,
-
Palinure?
Pal. Edepol qui amat, si eget, misera adficitur, <ere>,
aerumna.
-
Phaed.
Non ita res est, nam confido parasitum hodie adventurum
-
cum
argento ad me. Pal. Magnum inceptas, si id expectas quod
nusquamst.
-
145
-
Phaed.
Quid si adeam ad fores atque occentem? Pal. Si lubet,
neque veto neque iubeo,
-
quando ego
te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
-
Phaed.
Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens,
-
vos amo,
vos volo, vos peto atque obsecro,
-
gerite
amanti mihi morem, amoenissumi,
-
150
-
fite causa
mea ludii barbari,
-
sussilite,
obsecro, et mittite istanc foras,
-
quae mihi
misero amanti ebibit sanguinem.
-
hoc vide
ut dormiunt pessuli pessumi
-
nec mea
gratia commovent se ocius.
-
155
-
re spicio,
nihili meam vos gratiam facere.
-
st tace,
tace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentio
sonitum.
-
tandem
edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
-
I. iii
-
Leaena
Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
-
ne quod
hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
-
160
-
mane,
suffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinam
facit?
-
eapse
merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
-
Planesivm
Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
-
sisto ego
tibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas suadeo.
-
Phaed.
Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel
meum.
-
165
-
Plan.
Anime mi, <me> procul amantem abesse haud
consentaneumst.
-
Phaed.
Palinure, Palinure. Pal. Eloquere, quid est quod
Palinurum voces?
-
Phaed.
Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus.
Pal. Immo homo haud magni preti.
-
Phaed.
Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
-
Pal.
Male valere te, quod mi aegrest. Phaed. Male mi
morigeru's, tace.
-
170
-
Pal.
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum
licet.
-
Phaed.
Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam
diu.
-
Plan.
Tene me, amplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam ob
rem cupiam vivere.
-
quia te
prohibet erus, clam [ero] potior. Pl. Prohibet? nec
prohibere quit,
-
nec
prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
-
175
-
Pal.
Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
-
nam bonum
est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
-
verum
totum insanum amare, hoc est quod meus erus facit.
-
Phaed.
Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
-
sibi
honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
-
180
-
dum mi
abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
-
Pal.
Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
-
nam hoc
quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace.
-
Pal.
Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormio, ne
occlamites.
-
Pal. Tu
quidem vigilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnust
mihi.
-
185
-
Pal.
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
-
Plan.
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet,
-
pariter
hos perire amando video, uterque insaniunt.
-
viden ut
misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
-
etiam
dispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum:
-
190
-
iam huic
voluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid ais,
propudium?
-
tun etiam
cum noctuinis oculis odium me vocas?
-
ebriola,
persollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas?
-
quod
quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
-
at ne tu
hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
-
195
-
em tibi
male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
-
Pal.
Tuam fidem, Venus noctuvigila. Phaed. Pergin etiam,
verbero?
-
Plan.
Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
-
Pal.
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
-
bene
monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
-
200
-
hocine
fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
-
Phaed.
Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
-
Pal.
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
-
Plan.
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum
audio,
-
aeditumum
aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum
-
205
-
inter nos
amore utemur semper surrepticio?
-
Phaed.
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
-
petere
argentum, is hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu.
-
Phaed.
Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
-
in domo
esse istac, quin ego te liberalem liberem.
-
210
-
Plan.
Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
-
Phaed.
Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius
persequar.
-
quando ego
te videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para:
-
si amas,
eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
-
bene vale.
Phaed. Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
-
215
-
Pal.
Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequere
me. --
-
II. i
-
Cappadox
Migrare certumst iam nunc e fano foras,
-
quando
Aesculapi ita sentio sententiam,
-
ut qui me
nihili faciat nec salvom velit.
-
valetudo
decrescit, adcrescit labor;
-
220
-
nam iam
quasi zona liene cinctus ambulo,
-
geminos in
ventre habere videor filios.
-
nil metuo
nisi ne medius disrumpar miser.
-
Palinvrvs
Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
-
atque
istam exturbes ex animo aegritudinem.
-
225
-
paves,
parasitus quia non rediit Caria:
-
adferre
argentum credo; nam si non ferat,
-
tormento
non retineri potuit ferreo,
-
quin
reciperet se huc esum ad praesepem suam.
-
Ca.
Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
-
230
-
Capp.
Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo
-
cum
collativo ventre atque oculis herbeis?
-
de forma
novi, de colore non queo
-
novisse.
iam iam novi: leno est Cappadox.
-
congrediar.
Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,
-
235
-
salveto.
quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.
-
sed quid
tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,
-
pulmones
distrahuntur, cruciatur iecur,
-
radices
cordis pereunt, hirae omnes dolent.
-
Pal.
Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
-
240
-
Capp.
Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies
-
perdura,
dum intestina exputescunt tibi,
-
nunc dum
salsura sat bonast: si id feceris,
-
venire
poteris intestinis vilius.
-
Capp.
Lien dierectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.
-
245
-
Capp.
Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
-
potin
coniecturam facere, si narrem tibi
-
hac nocte
quod ego somniavi dormiens?
-
Pal.
Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
-
quin
coniectores a me consilium petunt:
-
250
-
quod eis
respondi, ea omnes stant sententia.
-
II. ii
-
Cocvs
Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
-
quae opus
sunt, parasito ut sit paratum prandium,
-
quom
veniat? Pal. Mane sis, dum huic conicio somnium.
-
Coc.
Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
-
255
-
Pal.
Fateor. Coc. Abi, deprome. Pal. Age tu interea
huic somnium
-
narra,
meliorem quam ego sum suppono tibi.
-
nam quod
scio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit.
--
-
Capp.
Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens.
-
da mi
igitur operam. Coc. Tam etsi non novi, dabo.
-
260
-
Capp.
Hac nocte in somnis visus sum viderier
-
procul
sedere longe a me Aesculapium,
-
neque eum
ad me adire neque me magni pendere
-
visumst.
Coc. Item alios deos facturos scilicet:
-
sane illi
inter se congruont concorditer.
-
265
-
nihil est
mirandum, melius si nil fit tibi,
-
namque
incubare satius te fuerat Iovi,
-
qui tibi
auxilio in iure iurando fuit.
-
Capp.
Siquidem incubare velint qui periuraverint,
-
locus non
praeberi potis est in Capitolio.
-
270
-
Coc.
Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
-
petas, ne
forte tibi evenat magnum malum,
-
quod in
quiete tibi portentumst. Capp. Bene facis.
-
ibo atque
orabo. -- Coc. Quae res male vortat tibi. --
-
Palinvrvs
Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
-
275
-
estne hic
parasitus qui missust in Cariam?
-
heus
Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
-
Phaedromvs
Quid istic clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom
-
video
currentem ellum usque in platea ultima.
-
hinc
auscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo.
-
II. iii
-
280
-
Cvrcvlio
Date viam mihi, noti [atque] ignoti, dum ego hic officium meum
-
facio:
fugite omnes, abite et de via decedite,
-
ne quem in
cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
-
ita nunc
subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
-
nec <homo>
quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via,
-
285
-
nec
strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,
-
nec
demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
-
quin
cadat, quin capite sistat in via de semita.
-
tum isti
Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
-
qui
incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
-
290
-
constant,
conferunt sermones inter se<se> drapetae,
-
obstant,
obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
-
quos
semper videas bibentes esse in thermipolio,
-
ubi quid
subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
-
tristes
atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
-
295
-
ex
unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.
-
tum isti
qui ludunt datatim servi scurrarum in via,
-
et datores
et factores omnis subdam sub solum.
-
proin se
domi contineant * , vitent infortunio.
-
Phaed.
Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos
viget,
-
300
-
ita nunc
servitiumst: profecto modus haberi non potest.
-
Cvr.
Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
-
ita res
subita est, celeriter mihi [hoc] homine convento est opus.
-
Pal. Te
ille quaerit. Phaed. Quid si adeamus? heus, Curculio, te
volo.
-
Cvrc.
Quis vocat? quis nominat me? Phaed. Qui te conventum
cupit.
-
305
-
C. Haud
magis <me> cupis quam ego te cupio. Ph. O mea
opportunitas,
-
Curculio
exoptate, salve. Cvrc. Salve. Phaed. Salvom gaudeo
-
te
advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
-
eloquere,
obsecro hercle. Cvrc. Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae?
-
Phaed.
Quid tibist? Cvrc. Tenebrae oboriuntur, genua inedia
succidunt.
-
310
-
Phaed.
Lassitudine hercle credo. Cvrc. Retine, retine me,
obsecro.
-
Phaed.
Viden ut expalluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
-
et aqualem
cum aqua? properatin ocius? Cvrc. Animo male est.
-
Pal.
Vin aquam? Cvrc. Si frustulenta est, da, obsecro
hercle, obsorbeam.
-
Pal.
Vae capiti tuo. Cvrc. Obsecro hercle, facite ventum ut
gaudeam.
-
315
-
Pal.
Maxume. Cvrc. Quid facitis, quaeso? Pal. Ventum.
Cvrc. Nolo equidem mihi
-
fieri
ventulum. Phaed. Quid igitur vis? Cvrc. Esse, ut
ventum gaudeam.
-
Pal.
Iuppiter te dique perdant. Cvrc. Perii, prospicio
parum,
-
gramarum
habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
-
ita cibi
vacivitate venio lassis lactibus.
-
320
-
Ph. Iam
edes aliquid. Cv. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid
mavolo.
-
Pal.
Immo si scias, reliquiae quae sint. Cvrc. Scire nimis
lubet
-
ubi sient,
nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
-
Ph.
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium-- Cv. Ain tu
omnia haec?
-
in
carnario fortasse dicis. Ph. Immo in lancibus,
-
325
-
quae tibi
sunt parata, postquam scimus venturum. Cvrc. Vide
-
ne me
ludas. Phaed. Ita me amabit quam ego amo, ut ego haud
mentior.
-
sed quod
te misi, nihilo sum certior. Cvrc. Nihil attuli.
-
Phaed.
Perdidisti me. Cvrc. Invenire possum, si mi operam
datis.
-
postquam
tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
-
330
-
video tuom
sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
-
scires
velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
-
ut decet
velle hominem amicum amico, atque opitularier:
-
respondit
mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
-
quod tibi
est item sibi esse, magnam argenti inopiam.
-
335
-
Phaed.
Perdis me tuis dictis. Cvrc. Immo servo et servatum
volo.
-
postquam
mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
-
med illo
frustra advenisse. forte aspicio militem.
-
aggredior
hominem, saluto adveniens. 'salve' inquit mihi,
-
prendit
dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
-
340
-
dico me
illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
-
ecquem in
Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
-
dico me
novisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo
-
visitasse.
'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem
-
triginta
minis, vestem, aurum; et pro is decem coaccedunt minae. '
-
345
-
'dedisti
tu argentum?' inquam. 'immo apud trapezitam situm est
-
illum quem
dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
-
meo
tabellas obsignatas attulisset, ut daret
-
operam, ut
mulierem a lenone cum auro et veste abduceret. '
-
postquam
hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
-
350
-
vocat me
ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
-
'quid si
abeamus ac decumbamus?' inquit. consilium placet:
-
'neque
diem decet morari, neque nocti nocerier. '
-
'omnis res
paratast'. et nos, quibus paratum est, assumus.
-
postquam
cenati atque appoti, talos poscit sibi in manum,
-
355
-
provocat
me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
-
ille suom
amiculum opposivit, invocat Planesium.
-
Phaed.
Meosne amores? Cvrc. Tace parumper. iacit volturios
quattuor.
-
talos
arripio, invoco almam meam nutricem Herculem,
-
iacto
basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
-
360
-
caput
deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,
-
deduco
pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
-
rogant me
servi quo eam: dico me ire quo saturi solent.
-
ostium ubi
conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
-
364a
-
Phaed.
Laudo. Cvrc. Laudato quando illud quod cupis effecero.
* * *
-
eamus nunc
intro, ut tabellas consignemus. Phaed. Num moror?
-
Cvrc.
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
-
haec sunt
ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
-
poculum
grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
-
tu
tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
-
370
-
dicam quem
ad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaed. Sequor.
--
-
III. i
-
Lyco
Beatus videor: subduxi ratiunculam,
-
quantum
aeris mihi sit quantumque alieni siet:
-
dives sum,
si non reddo eis quibus debeo.
-
[si reddo
illis quibus debeo, plus alieni est. ]
-
375
-
verum
hercle vero cum belle recogito,
-
si magis
me instabunt, ad praetorem sufferam.
-
[habent
hunc morem plerique argentarii,
-
ut alius
alium poscant, reddant nemini,
-
pugnis rem
solvant, si quis poscat clarius.]
-
380
-
qui homo
mature quaesivit pecuniam,
-
nisi eam
mature parsit, mature esurit.
-
cupio
aliquem emere puerum, qui usurarius
-
nunc mihi
quaeratur. usus est pecunia.
-
Cvrcvlio
Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
-
385
-
ego hoc
effectum lepide tibi tradam. tace.
-
edepol ne
ego hic med intus explevi probe,
-
et quidem
reliqui in ventre cellae uni locum,
-
ubi
reliquiarum reliquias reconderem.
-
quis hic
est qui operto capite Aesculapium
-
390
-
salutat?
attat, quem quaerebam. sequere me.
-
simulabo
quasi non noverim. heus tu, te volo.
-
Lyc.
Vnocule, salve. Cvrc. Quaeso, deridesne me?
-
Lyc. De
Coclitum prosapia te esse arbitror,
-
nam ei
sunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi
-
395
-
apud
Sicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea,
-
an aula
quassa cum cinere effossus siet?
-
Cvrc.
Superstitiosus hic quidem est, vera praedicat;
-
nam illaec
catapultae ad me crebro commeant.
-
adulescens,
ob rem publicam hoc intus mihi
-
400
-
quod
insigne habeo, quaeso ne me incomities.
-
Lyc.
Licetne inforare, si incomitiare non licet?
-
Cvrc.
Non inforabis me quidem, nec mihi placet
-
tuom
profecto nec forum nec comitium.
-
sed hunc,
quem quaero, commonstrare si potes,
-
405
-
inibis a
me solidam et grandem gratiam.
-
Lyconem
quaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi,
-
quid eum
nunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar.
-
ab
Therapontigono Platagidoro milite.
-
Lyc.
Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
-
410
-
dum
scribo, explevi totas ceras quattuor.
-
sed quid
Lyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi,
-
ut has
tabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es?
-
Cvrc.
Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
-
Lyc.
Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam.
-
415
-
Cvrc.
Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
-
summano,
ob eam rem me omnes Summanum vocant.
-
Lyc.
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
-
apud me
profecto nihil est Summano loci.
-
sed istum
quem quaeris ego sum. Cvrc. Quaeso, tune is es,
-
420
-
Lyco
trapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi
-
salutem
iussit Therapontigonus dicere,
-
et has
tabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita.
-
cape,
signum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim?
-
clupeatus
elephantum ubi machaera dissicit.
-
425
-
Cvrc.
Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
-
profecto
ut faceres, suam si velles gratiam.
-
Lyc.
Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime,
-
tuo
arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
-
Lyc.
'Miles Lyconi in Epidauro hospiti
-
430
-
suo
Therapontigonus Platagidorus plurimam
-
salutem
dicit.' Cvrc. Meus hic est, hamum vorat.
-
Lyc.
'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
-
tibi, ut
ei detur quam istic emi virginem,
-
quod te
praesente isti egi teque interprete,
-
435
-
et aurum
et vestem. iam scis ut convenerit:
-
argentum
des lenoni, is huic det virginem. '
-
ubi ipsus?
cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi:
-
quia
nudiusquartus venimus in Cariam
-
ex India;
ibi nunc statuam volt dare auream
-
440
-
solidam
faciundam ex auro Philippo, quae siet
-
septempedalis,
factis monumentum suis.
-
Lyc.
Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim Persas,
Paphlagones,
-
Sinopes,
Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
-
Rhodiam
atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
-
445
-
Centauromachiam
et Classiam Vnomammiam,
-
~
Libyamque oram omnem Conterebromniam,
-
dimidiam
partem nationum usque omnium
-
subegit
solus intra viginti dies.
-
Lyc.
Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in cavea
si forent
-
450
-
conclusi,
itidem ut pulli gallinacei,
-
ita non
potuere uno anno circumirier.
-
credo
hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
-
Cvrc.
Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyc. Nil moror.
-
sequere
hac, te absolvam qua advenisti gratia.
-
455
-
atque
eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament.
-
Lyc.
Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis.
-
Lyc.
Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
-
Capp.
Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua,
-
459-460
-
dum
argentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat.
-
sequimini.
Cvrc. Leno, cave in te sit mora mihi. --461
-
IV. i
-
Choragvs
Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
-
halapantam
an sycophantam magis esse dicam nescio.
-
ornamenta
quae locavi metuo ut possim recipere;
-
465
-
quamquam
cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
-
credidi;
tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
-
commonstrabo,
quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
-
ne nimio
opere sumat operam si quem conventum velit,
-
vel
vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
-
470
-
qui
periurum convenire volt hominem ito in comitium;
-
qui
mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum,
-
ditis
damnosos maritos sub basilica quaerito.
-
ibidem
erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
-
symbolarum
collatores apud forum piscarium.
-
475
-
in foro
infimo boni homines atque dites ambulant,
-
in medio
propter canalem, ibi ostentatores meri;
-
confidentes
garrulique et malevoli supera lacum,
-
qui alteri
de nihilo audacter dicunt contumeliam
-
et qui
ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
-
480
-
sub
veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
-
pone aedem
Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
-
in Tusco
vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
-
[in
Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]
-
vel qui
ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
-
485
-
[ditis
damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]
-
sed
interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. --
-
IV. ii
-
Cvrcvlio
I tu prae, virgo: non queo quod pone me est servare.
-
et aurum
et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
-
Cappadox
Nemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
-
490
-
Lyco
Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
-
causa manu
assereret, mihi omne argentum redditum iri,
-
minas
triginta. Capp. Meminero, de istoc quietus esto.
-
et nunc
idem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
-
Capp.
Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenone
quicquam
-
495
-
mancupio
accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
-
qui
abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
-
alienos
manu emittitis alienisque imperatis,
-
nec vobis
auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
-
item genus
est lenonium inter homines meo quidem animo
-
500
-
ut muscae,
culices, cimices pedesque pulicesque:
-
odio et
malo et molestiae, bono usui estis nulli,
-
nec
vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
-
qui
constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
-
eum rem
fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
-
505
-
Lyc.
Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.
-
Cvrc.
Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
-
hi saltem
in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
-
vos
faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
-
rogitationis
plurimas propter vos populus scivit,
-
510
-
quas vos
rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
-
quasi
aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
-
Lyc.
Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicax
es.
-
Cvrc.
Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
-
verum si
dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
-
515
-
ego
mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
-
Lyco,
numquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heus
tu, tibi ego dico.
-
Cvrc.
Eloquere, quid vis? Capp. Quaeso, ut hanc cures, <ut>
bene sit isti.
-
bene ego
istam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret,
-
ecquid das
qui bene sit? Capp. Malum. Cvrc. Opust hoc qui te
procures.
-
520
-
Capp.
Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi ego te;
-
fac sis
bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
-
Lyc.
Summane, numquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atque
salve,
-
nam et
operam et pecuniam benigne praebuisti.
-
Lyc.
Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo. --
-
525
-
Lyc.
Numquid vis, leno? Capp. Istas minas decem, qui me
procurem,
-
dum melius
sit mihi, des. Lyc. Dabuntur, cras peti iubeto. --
-
Capp.
Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
-
nam illam
minis olim decem puellam parvolam emi,
-
sed eum
qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
-
530
-
periisse
credo. quid id mea refert? ego argentum habeo.
-
quoi
homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
-
nunc rei
divinae operam dabo. certumst bene me curare. --
-
IV. iii
-
Therapontigonvs
Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
-
sed eapse
illa qua excidionem facere condidici oppidis.
-
535
-
nunc nisi
tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
-
quas ego
apud te deposivi, vitam propera ponere.
-
Lyco
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
-
sed eopse
illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
-
Ther.
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
-
540
-
Lyc.
Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
-
nec
daturus sum. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi,
-
te nihil
esse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis?
-
Ther.
Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo,
-
is
Summanum se vocari dixit, ei reddidi.
-
545
-
[qui has
tabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?]
-
quos tu
mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
-
nec mihi
quidem libertus ullust. Lyc. Facis sapientius
-
quam pars
~ lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
-
Ther.
Quid feci ~ Lyc. Quod mandasti feci, tui honoris
gratia,
-
550
-
tuom qui
signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
-
Ther.
Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
-
Lyc.
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
-
ego abeo,
tibi res solutast recte. bellator, vale.
-
Ther.
Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per
me quidem. --
-
555
-
Ther.
Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
-
ut mi
oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
-
IV. iv
-
Cappadox
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
-
postquam
rem divinam feci, venit in mentem mihi,
-
ne
trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
-
560
-
ut ego
potius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te.
-
Capp.
Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
-
in
Epidaurum, hic hodie apud me--numquam delinges salem.
-
Ther.
Bene vocas, verum locata res est--ut male sit tibi.
-
sed quid
agit meum mercimonium apud te? Capp. Nil apud me quidem,
-
565
-
ne facias
testis, neque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est?
-
Capp.
Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem,
-
prius quam
te huic meae machaerae obicio, mastigia?
-
Capp.
Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
-
illa
abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
-
570
-
male
loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo.
-
T.
Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitabor,
sed dabo,
-
mihi si
perges molestus esse. Ther. Leno minitatur mihi,
-
meaeque
pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
-
at ita me
machaera et clupeus *
-
575
-
bene
iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
-
iam ego te
faciam ut hic formicae frustillatim differant.
-
Capp.
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
-
bene me
amassint meaque axitia linteumque extersui,
-
ut ego tua
magnifica verba neque istas tuas magnas minas
-
580
-
non pluris
facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
-
ego illam
reddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo?
-
Capp.
Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. Ther. Meum?
-
attat,
Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
-
is mihi
anulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum?
-
585
-
miles
pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
-
Ther.
Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In tritico
facillume,
-
vel
quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
-
ego abeo,
vale atque salve. -- Ther. Male vale, male sit tibi.
-
quid ego
faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
-
590
-
cupio dare
mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
-
V. i
-
Cvrcvlio
Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia,
-
mulieres
duas peiores esse quam unam. res itast.
-
verum
mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
-
non vidi
aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
-
595
-
peior quam
haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
-
rogat unde
habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus. '
-
nego me
dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
-
vix foras
me abripui atque effugi. apage istanc caniculam.
-
V. ii
-
Planesivm
Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Plan.
Parasitum
-
ne
amiseris.
-
600
-
magna res
est. Phaed. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi
celeriter.
-
Plan.
Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita unde
istunc habeat anulum.
-
pater
istum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera.
-
Plan.
Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater + uois rusum
tibi.
-
Plan.
Nugas garris. Cvrc. Soleo, nam propter eas vivo
facilius.
-
605
-
Plan.
Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
-
Cvrc.
Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
-
Plan.
Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nunc
serviunt.
-
Phaed.
Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibi, unde ad me
hic pervenerit.
-
quotiens
dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
-
610
-
Th.
Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cv.
Audio.
-
si vis
tribus bolis, vel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malam
crucem
-
cum bolis,
cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
-
Cvrc.
Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
-
me
reposcis? Ther. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri.
-
615
-
C.
Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgo
haec libera est.
-
Ther.
Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
-
Phaed.
Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
-
Ther.
Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
-
quam ego
pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
-
620
-
Phaed.
Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
-
ambula in
ius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari?
Ther. Non licet.
-
Phaed.
Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
-
at ego,
quem licet, te. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc.
Vide.
-
624-625
-
em ut
scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi.
-
626
-
C. O
cives, cives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istum
tactio est?
-
T. Quia
mihi lubitum est. Ph. Accede huc tu, ego illum tibi dedam,
tace.
-
Plan.
Phaedrome, obsecro serva me. Ph. Tamquam me et genium
meum.
-
miles,
quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
-
630
-
quem
parasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro,
-
ut nos
facias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet?
-
quaeratis
chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
-
Cvrc.
Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istum, ego dicam
omnia.
-
Cvrc.
Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certiorem,
obsecro.
-
635
-
Ther.
Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite.
-
pater meus
habuit Periplanes +Planesium
-
is prius
quam moritur mihi dedit tamquam suo,
-
ut aequom
fuerat, filio. Plan. Pro Iuppiter.
-
Ther.
Et isto me heredem fecit. Plan. <O> Pietas mea,
-
640
-
serva me,
quando ego te servavi sedulo.
-
frater mi,
salve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo,
-
si vera
memoras, quae fuit mater tua?
-
Plan.
Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata.
-
644-645
-
ea me
spectatum tulerat per Dionysia.
-
646
-
postquam
illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
-
exoritur
ventus turbo, spectacla ibi ruont,
-
ego
pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
-
timidam
atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
-
650
-
nec quo me
pacto abstulerit possum dicere.
-
Ther.
Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
-
ubi is est
homo qui te surripuit? Plan. Nescio.
-
verum hunc
servavi semper mecum una anulum;
-
cum hoc
olim perii. Ther. Cedo, ut inspiciam. Cvrc. Sanan
es,
-
655
-
quae isti
committas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter,
-
hic est
quem ego tibi misi natali die.
-
tam facile
novi quam me. salve, mea soror.
-
Plan.
Frater mi, salve. Phaed. Deos volo bene vortere
-
istam rem
vobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus:
-
,660
-
tu ut
hodie adveniens cenam des sororiam
-
hic
nuptialem cras dabit. promittimus.
-
Ther.
Tace tu. Cvrc. Non taceo, quando res vortit bene.
-
tu istanc
desponde huic, miles. ego dotem dabo.
-
Ther.
Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
-
665
-
verum
hercle dico. Ther. Me lubente feceris.
-
sed leno
hic debet nobis triginta minas.
-
Phaed.
Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille ita repromisit mihi:
-
si
quisquam hanc liberali asseruisset manu,
-
sine
controversia omne argentum reddere.
-
670
-
nunc eamus
ad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo,
-
meam rem
agere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hanc
despondeas.
-
Cvrc.
Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
-
T. Si
haec volt. Pl. Mi frater, cupio. T. Fiat. C. Bene
facis.
-
Phaed.
Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Ther. Spondeo.
-
675
-
Cvrc.
Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis.
-
sed eccum
lenonem, incedit, thensaurum meum.
-
V. iii
-
679
-
Cappadox
Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:
-
nam et
bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
-
non male
creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
-
vel ille,
decem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
-
postquam
nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
-
pessume
metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret.
-
685
-
verum
amici compulerunt: reddit argentum domo.
-
nunc domum
properare certumst. Ther. Heus tu, leno, te volo.
-
Phaed.
Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther.
Sta sis ilico,
-
atque
argentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi?
-
aut tibi?
Ther. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
-
690
-
atque ita
te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent.
-
Phaed.
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
-
ferreo ego
dico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere
-
ut
pereatis. Phaed. Collum obstringe, abduce istum in malam
crucem.
-
Th.
Quidquid est, ipse ibit potius. Ca. Pro deum atque
hominum fidem,
-
695
-
hocine
pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
-
obsecro,
Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
-
Plan.
Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
-
bene et
pudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua:
-
Aesculapio
huic habeto, quom pudica es, gratiam;
-
700
-
nam si
valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
-
Phaed.
Animum advortite, <ego> si possum hoc inter vos
componere.
-
mitte
istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
-
siquidem
voltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus:
-
Capp.
Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum
auferat.
-
705
-
T.
Quodne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua.
Ca. Eadem nunc nego.
-
dicendi,
non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
-
Ph.
Nihil agit, collum obstringe homini. Ca. Iam iam faciam
ut iusseris.
-
Ther.
Quando vir bonus es, responde quod rogo. Capp. Roga
quod lubet.
-
Ther.
Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
-
710
-
te omne
argentum redditurum? Capp. Non commemini dicere.
-
Ther.
Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quo
in loco?
-
Ther.
Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces?
-
Ther.
Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne me
territes.
-
Ther.
Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satis
credo tibi.
-
715
-
nunc adeo,
ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
-
libera
haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, +
-
haec mihi
nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
-
Ther.
Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
-
Capp.
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
-
720
-
et tibi
oberit et te, miles, di deaeque perduint.
-
tu me
sequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitam
meum
-
ad
praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
-
Ther.
Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum
refers.
-
Capp.
Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias.
-
725
-
Ther.
Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Novi
ego hos pugnos meos.
-
Capp.
Quid tum? Ther. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me
irritaveris,
-
placidum
te hodie reddam. Capp. Age ergo, recipe actutum. Ther.
Licet.
-
Phaed.
Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
-
Ther.
Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.