|
|
Prologo
|
PROLOGVS
|
|
|
Salutem
primum iam a principio propitiam
|
|
mihi
atque vobis, spectatores, nuntio.
|
|
apporto
vobis Plautum, lingua non manu,
|
|
quaeso
ut benignis accipiatis auribus.
|
5
|
nunc
argumentum accipite atque animum advortite;
|
|
quam
potero in verba conferam paucissuma.
|
|
atque
hoc poetae faciunt in comoediis:
|
|
omnis
res gestas esse Athenis autumant,
|
|
quo
illud vobis graecum videatur magis;
|
10
|
ego
nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
|
|
atque
adeo hoc argumentum graecissat, tamen
|
|
non
atticissat, verum sicilicissitat.
|
|
huic
argumento antelogium hoc fuit;
|
|
nunc
argumentum vobis demensum dabo,
|
15
|
non
modio, neque trimodio, verum ipso horreo:
|
|
tantum
ad narrandum argumentum adest benignitas.
|
|
mercator
quidam fuit Syracusis senex,
|
|
ei
sunt nati filii gemini duo,
|
|
ita
forma simili pueri, ut mater sua
|
20
|
non
internosse posset quae mammam dabat,
|
|
neque
adeo mater ipsa quae illos pepererat,
|
|
ut
quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
|
|
ego
illos non vidi, ne quis vostrum censeat.
|
|
postquam
iam pueri septuennes sunt, pater
|
25
|
oneravit
navem magnam multis mercibus;
|
|
imponit
geminum alterum in navem pater,
|
|
Tarentum
avexit secum ad mercatum simul,
|
|
illum
reliquit alterum apud matrem domi.
|
|
Tarenti
ludi forte erant, cum illuc venit.
|
30
|
mortales
multi, ut ad ludos, convenerant:
|
|
puer
aberravit inter homines a patre.
|
|
Epidamniensis
quidam ibi mercator fuit,
|
|
is
puerum tollit avehitque Epidamnium.
|
|
pater
eius autem postquam puerum perdidit,
|
35
|
animum
despondit, eaque is aegritudine
|
|
paucis
diebus post Tarenti emortuost.
|
|
postquam
Syracusas de ea re rediit nuntius
|
|
ad
avom puerorum, puerum surruptum alterum
|
|
patremque
pueri Tarenti esse emortuom,
|
40
|
immutat
nomen avos huic gemino alteri;
|
|
ita
illum dilexit, qui subruptust, alterum:
|
|
illius
nomen indit illi qui domi est,
|
|
Menaechmo,
idem quod alteri nomen fuit;
|
|
et
ipsus eodem est avos vocatus nomine
|
45
|
(propterea
illius nomen memini facilius,
|
|
quia
illum clamore vidi flagitarier).
|
|
ne
mox erretis, iam nunc praedico prius:
|
|
idem
est ambobus nomen geminis fratribus.
|
|
nunc
in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
|
50
|
ut
hanc rem vobis examussim disputem.
|
|
si
quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
|
|
velit,
audacter imperato et dicito,
|
|
sed
ita ut det unde curari id possit sibi.
|
|
nam
nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
|
55
|
qui
dederit, magis maiores nugas egerit.
|
|
verum
illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
|
|
Epidamniensis
ille, quem dudum dixeram,
|
|
geminum
illum puerum qui surrupuit alterum,
|
|
ei
liberorum, nisi divitiae, nil erat:
|
60
|
adoptat
illum puerum surrupticium
|
|
sibi
filium eique uxorem dotatam dedit,
|
|
eumque
heredem fecit, quom ipse obiit diem.
|
|
nam
rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
|
|
ingressus
fluvium rapidum ab urbe haud longule,
|
65
|
rapidus
raptori pueri subduxit pedes
|
|
abstraxitque
hominem in maximam malam crucem.
|
|
illi
divitiae evenerunt maximae.
|
|
is
illic habitat geminus surrupticius.
|
|
nunc
ille geminus, qui Syracusis habet,
|
70
|
hodie
in Epidamnum veniet cum servo suo
|
|
hunc
quaeritatum geminum germanum suom.
|
|
haec
urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
|
|
quando
alia agetur, aliud fiet oppidum;
|
|
sicut
familiae quoque solent mutarier:
|
75
|
modo
ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
|
|
pauper,
mendicus, rex, parasitus, hariolus
|
76a
|
... ...
...
|
|
|
|
Atto 1
Scena 1
|
Penicvlvs
|
|
|
Iuventus
nomen fecit Peniculo mihi,
|
|
ideo
quia mensam, quando edo, detergeo.
|
|
homines
captivos qui catenis vinciunt
|
80
|
et
qui fugitivis servis indunt compedes,
|
|
nimis
stulte faciunt mea quidem sententia.
|
|
nam
homini misero si ad malum accedit malum,
|
|
maior
lubido est fugere et facere nequiter.
|
|
nam
se ex catenis eximunt aliquo modo.
|
85
|
tum
compediti anum lima praeterunt
|
|
aut
lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
|
|
quem
tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
|
|
esca
atque potione vinciri decet.
|
|
apud
mensam plenam homini rostrum deliges;
|
90
|
dum
tu illi quod edit et quod potet praebeas,
|
|
suo
arbitratu adfatim cottidie,
|
|
numquam
edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
|
|
facile
adservabis, dum eo vinclo vincies.
|
|
ita
istaec nimis lenta vincla sunt escaria:
|
95
|
quam
magis extendas, tanto adstringunt artius.
|
|
nam
ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu
|
|
sum
iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
|
|
nam
illic homo homines non alit, verum educat,
|
|
recreatque:
nullus melius medicinam facit.
|
100
|
ita
est adulescens; ipsus escae maxumae
|
|
cerialis
cenas dat, ita mensas exstruit,
|
|
tantas
struices concinnat patinarias:
|
|
standumst
in lecto, si quid de summo petas.
|
|
sed
mi intervallum iam hos dies multos fuit:
|
105
|
domi
domitus sum usque cum caris meis.
|
|
nam
neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
|
|
id
quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
|
|
nunc
ad eum inviso. sed aperitur ostium.
|
|
Menaechmum
eccum ipsum video, progreditur foras.
|
|
|
|
Atto 1
Scena 2
|
Menaechmvs
|
|
110
|
Ni
mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi,
|
|
quod
viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.
|
|
praeterhac
si mihi tale post hunc diem
|
|
faxis,
faxo foris vidua visas patrem.
|
|
nam
quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,
|
115
|
quo
ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
|
|
quid
petam, quid feram, quid foris egerim.
|
|
portitorem
domum duxi, ita omnem mihi
|
|
rem
necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
|
|
nimium
ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.
|
120
|
quando
ego tibi ancillas, penum,
|
|
lanam,
aurum, vestem, purpuram
|
|
bene
praebeo nec quicquam eges,
|
|
malo
cavebis si sapis,
|
|
virum
observare desines.
|
|
atque
adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
|
|
hodie
ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
|
|
Pen.
|
125
|
Illic
homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
|
|
nam
si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
|
|
Men.
|
|
Euax,
iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
|
|
ubi
sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
|
|
conferre
omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
|
130
|
hanc
modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
|
|
sic
hoc decet, dari facete verba custodi catae.
|
|
hoc
facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst
fabre:
|
|
meo
malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
|
|
avorti
praedam ab hostibus nostrum salute socium.
|
|
Pen.
|
135
|
Heus
adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
|
|
Men.
|
|
Perii,
in insidias deveni. Pen. Immo in
praesidium, ne time.
|
|
M.
|
|
Quis
homo est? P. Ego sum. M. O
mea Commoditas, o mea Opportunitas,
|
|
salve. P. Salve. M. Quid
agis? P. Teneo dextera genium meum.
|
|
Men.
|
|
Non
potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
|
|
Pen.
|
140
|
Ita
ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
|
|
Men.
|
|
Vin
tu facinus luculentum inspicere? Pen. Quis
id coxit coquos?
|
|
iam
sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
|
|
Men.
|
|
Dic
mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
|
|
ubi
aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
|
|
Pen.
|
145
|
Saepe.
sed quid istae picturae ad me attinent? Men. Age
me aspice.
|
|
ecquid
adsimulo similiter? Pen. Quis istest
ornatus tuos?
|
|
Men.
|
|
Dic
hominem lepidissimum esse me. Pen. Vbi
essuri sumus?
|
|
Men.
|
|
Dic
modo hoc quod ego te iubeo. Pen. Dico: homo
lepidissime.
|
|
Men.
|
|
Ecquid
audes de tuo istuc addere? Pen. Atque
hilarissime.
|
|
Men.
|
150
|
Perge
<porro>. Pen. Non pergo hercle, nisi
scio qua gratia.
|
|
litigium
tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.
|
|
Men.
|
|
Clam
uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
|
|
Pen.
|
|
Age
sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
|
155
|
dies
quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
|
|
Men.
|
|
Te
morare, mihi quom obloquere. Pen. Oculum
ecfodito per solum
|
|
mihi,
Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
|
|
Men.
|
|
Concede
huc a foribus. Pen. Fiat. Men. Etiam
concede huc. Pen. Licet.
|
|
Men.
|
|
Etiam
nunc concede audacter ab leonino cavo.
|
|
Pen.
|
160
|
Eu
edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
|
|
Men.
|
|
Quidum? Pen. Ne
te uxor sequatur, respectas identidem.
|
|
Men.
|
|
Sed
quid ais? Pen. Egone? id enim quod tu vis,
id aio atque id nego.
|
|
Men.
|
|
Ecquid
tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
|
|
facere
coniecturam ... ? ...
|
|
(Pen.)
|
165
|
...
captum sit collegium.
|
|
Men.
|
|
Agedum
odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
|
|
Pen.
|
|
Summum
olfactare oportet vestimentum muliebre,
|
|
nam
ex istoc loco spurcatur nasum odore inlucido.
|
|
Men.
|
|
Olfacta
igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Pen. Decet.
|
|
Men.
|
170
|
Quid
igitur? quid olet? responde. Pen. Furtum,
scortum, prandium.
|
|
tibi
fuant
|
|
elocutus,
nam
|
|
nunc
ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
|
|
mihi,
tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Pen. Eu.
|
|
Men.
|
175
|
Inde
usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Pen. Eu,
|
|
expedite
fabulatu's. iam fores ferio? Men. Feri.
|
|
vel
mane etiam. Pen. Mille passum commoratu's
cantharum.
|
|
Men.
|
|
Placide
pulta. Pen. Metuis, credo, ne fores Samiae
sient.
|
|
Men.
|
180
|
Mane,
mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
|
|
satin
ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
|
|
|
|
Atto 1
Scena 3
|
Erotivm
|
|
|
Anime
mi, Menaechme, salve. Pen. Quid
ego? Er. Extra numerum es mihi.
|
|
Pen.
|
|
Idem
istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
|
|
Men.
|
185
|
Ego
istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
|
|
Er.
|
|
Hodie
id fiet. Men. In eo uterque proelio
potabimus;
|
|
uter
ibi melior bellator erit inventus cantharo,
|
|
tuest
legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
|
|
ut
ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
|
|
Er.
|
190
|
Interim
nequis quin eius aliquid indutus sies.
|
|
quid
hoc est? Men. Induviae tuae atque uxoris
exuviae, rosa.
|
|
Er.
|
|
Superas
facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
|
|
Pen.
|
|
Meretrix
tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
|
195
|
nam
si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus.
|
|
Men.
|
|
Sustine
hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
|
|
Pen.
|
|
Cedo;
sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
|
|
Men.
|
|
Ego
saltabo? sanus hercle non es. Pen. Egone an
tu magis?
|
|
si
non saltas, exue igitur. Men. Nimio ego
hanc periculo
|
200
|
surrupui
hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
|
|
Hercules
haud aeque magno umquam abstulit periculo.
|
|
cape
tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
|
|
Er.
|
|
Hoc
animo decet animatos esse amatores probos.
|
|
Pen.
|
|
Qui
quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
|
|
Men.
|
205
|
Quattuor
minis ego emi istanc anno uxori meae.
|
|
Pen.
|
|
Quattuor
minae perierunt plane, ut ratio redditur.
|
|
Men.
|
|
Scin
quid volo ego te accurare? Er. Scio, curabo
quae voles.
|
|
Men.
|
|
Iube
igitur tribus nobis apud te prandium accurarier
|
|
atque
aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
|
210
|
glandionidam
suillam, laridum pernonidam,
|
|
aut
sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
|
|
madida
quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
|
|
atque
actutum. Er. Licet ecastor. Men. Nos
prodimus ad forum.
|
|
iam
hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
|
|
Er.
|
215
|
Quando
vis veni, parata res erit. Men. Propera
modo.
|
|
sequere
tu. Pen. Ego hercle vero te et servabo et
te sequar,
|
|
neque
hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.
|
|
Er.
|
|
Evocate
intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
|
|
|
|
Atto 2
Scena 1
|
Menaechmvs
|
|
|
Voluptas
nullast navitis, Messenio,
|
|
maior
meo animo, quam quom ex alto procul
|
|
terram
conspiciunt. Messenio Maior, non dicam
dolo,
|
|
[quam]
si adveniens terram videas quae fuerit tua.
|
230
|
sed
quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
|
|
an
quasi mare omnis circumimus insulas?
|
|
Men.
|
|
Fratrem
quaesitum geminum germanum meum.
|
|
Mess.
|
|
Nam
quid modi futurum est illum quaerere?
|
|
hic
annus sextust postquam ei rei operam damus.
|
235
|
Histros,
Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
|
|
mare
superum omne Graeciamque exoticam
|
|
orasque
Italicas omnis, qua adgreditur mare,
|
|
sumus
circumvecti. si acum, credo, quaereres,
|
|
acum
invenisses, si appareret, iam diu.
|
240
|
hominem
inter vivos quaeritamus mortuom;
|
|
nam
invenissemus iam diu, si viveret.
|
|
Men.
|
|
Ergo
istuc quaero certum qui faciat mihi,
|
|
qui
sese dicat scire eum esse emortuom:
|
|
operam
praeterea numquam sumam quaerere.
|
245
|
verum
aliter vivos numquam desistam exsequi.
|
|
ego
illum scio quam cordi sit carus meo.
|
|
Mess.
|
|
In
scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
|
|
redimus,
nisi si historiam scripturi sumus?
|
|
Men.
|
|
Dictum
facessas, datum edis, caveas malo.
|
250
|
molestus
ne sis, non tuo hoc fiet modo. Mess. Em
|
|
illoc
enim verbo esse me servom scio.
|
|
non
potuit paucis plura plane proloqui.
|
|
verum
tamen nequeo contineri quin loquar.
|
|
audin,
Menaechme? quom inspicio marsuppium,
|
255
|
viaticati
hercle admodum aestive sumus.
|
|
ne
tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
|
|
ubi
nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
|
|
nam
ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
|
|
voluptarii
atque potatores maxumi;
|
260
|
tum
sycophantae et palpatores plurumi
|
|
in
urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
|
|
nusquam
perhibentur blandiores gentium.
|
|
propterea
huic urbi nomen Epidamno inditumst,
|
|
quia
nemo ferme huc sine damno devortitur.
|
|
Men.
|
265
|
Ego
istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
|
|
Mess.
|
|
Quid
eo vis? Men. Iam aps te metuo de verbis
tuis.
|
|
Mess.
|
|
Quid
metuis? Men. Ne mihi damnum in Epidamno
duis.
|
|
tu
magnus amator mulierum es, Messenio,
|
|
ego
autem homo iracundus, animi perditi;
|
270
|
id
utrumque, argentum quando habebo, cavero,
|
|
ne
tu delinquas neve ego irascar tibi.
|
|
Mess.
|
|
Cape
atque serva. me lubente feceris.
|
|
|
|
Atto 2
Scena 2
|
Cylindrvs
|
|
|
Bene
opsonavi atque ex mea sententia,
|
|
bonum
anteponam prandium pransoribus.
|
275
|
sed
eccum Menaechmum video. vae tergo meo,
|
|
prius
iam convivae ambulant ante ostium,
|
|
quam
ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
|
|
Menaechme,
salve. Men. Di te amabunt quisquis <es>.
|
|
Cyl.
|
|
Quisquis
... <quis> ego sim?
|
|
Men.
|
280
|
Non
hercle vero. Cyl. Vbi convivae ceteri?
|
|
Men.
|
|
Quos
tu convivas quaeris? Cyl. Parasitum tuom.
|
|
Men.
|
|
Meum
parasitum? certe hic insanust homo.
|
|
Mess.
|
|
Dixin
tibi esse hic sycophantas plurumos?
|
|
... ...
...
|
|
Men.
|
285
|
Quem
tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
|
|
Mess.
|
|
Peniculum
eccum in vidulo salvom fero.
|
|
Cyl.
|
|
Menaechme,
numero huc advenis ad prandium.
|
|
nunc
opsonatu redeo. Men. Responde mihi,
|
|
adulescens:
quibus hic pretiis porci veneunt
|
290
|
sacres
sinceri? Cyl. Nummis. Men. Nummum
a me accipe:
|
|
iube
te piari de mea pecunia.
|
|
nam
equidem insanum esse te certo scio,
|
|
qui
mihi molestu's homini ignoto, quisquis es.
|
|
Cyl.
|
|
Cylindrus
ego sum: non nosti nomen meum?
|
|
Men.
|
295
|
Si
tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
|
|
ego
te non novi, neque novisse adeo volo.
|
|
Cyl.
|
|
Est
tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
|
|
Men.
|
|
Pro
sano loqueris quom me appellas nomine.
|
|
sed
ubi novisti me? Cyl. Vbi ego te noverim,
|
300
|
qui
amicam habes eram meam hanc Erotium?
|
|
Men.
|
|
Neque
hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
|
|
Cyl.
|
|
Non
scis quis ego sim, qui tibi saepissime
|
|
cyathisso
apud nos, quando potas? Mess. Ei mihi,
|
|
quom
nihil est qui illi homini diminuam caput.
|
|
Men.
|
305
|
Tun
cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
|
|
Epidamnum
numquam vidi neque veni? Cyl. Negas?
|
|
Men.
|
|
Nego
hercle vero. Cyl. Non tu in illisce aedibus
|
|
habitas? Men. Di
illos homines, qui illic habitant, perduint.
|
|
Cyl.
|
|
Insanit
hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
|
310
|
audin,
Menaechme? Men. Quid vis? Cyl. Si
me consulas,
|
|
nummum
illum quem mihi dudum pollicitu's dare
|
|
nam
tu quidem hercle certo non sanu's satis,
|
|
Menaechme,
qui nunc ipsus male dicas tibi
|
315
|
iubeas,
si sapias, porculum adferri tibi.
|
|
Mes.
|
|
Eu
hercle hominem multum, et odiosum mihi.
|
|
Cyl.
|
|
Solet
iocari saepe mecum illoc modo.
|
|
quam
vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
|
|
quid
ais tu? Men. Quid vis, inquam. Cyl. Satin
hoc quod vides
|
320
|
tribus
vobis opsonatumst, an opsono amplius,
|
|
tibi
et parasito et mulieri? Men. Quas [tu]
mulieres,
|
|
quos
tu parasitos loquere? Mess. Quod te urget
scelus,
|
|
qui
huic sis molestus? Cyl. Quid tibi mecum est
rei?
|
|
ego
te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
|
|
Mess.
|
325
|
Non
edepol tu homo sanus es, certo scio.
|
|
Cyl.
|
|
Iam
ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
|
|
proin
tu ne quo abeas longius ab aedibus.
|
|
numquid
vis? Men. Vt eas maximam malam crucem.
|
|
Cyl.
|
|
Ire
hercle meliust te interim atque accumbere,
|
330
|
dum
ego haec appono ad Volcani violentiam.
|
|
ibo
intro et dicam te hic adstare Erotio,
|
|
ut
te hinc abducat potius quam hic adstes foris.
|
|
Men.
|
|
Iamne
abiit <illic>? edepol haud mendacia
|
|
tua
verba experior esse. Mess. Observato modo:
|
335
|
nam
istic meretricem credo habitare mulierem,
|
|
ut
quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
|
|
Men.
|
|
Sed
miror qui ille noverit nomen meum.
|
|
Mess.
|
|
Minime
hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
|
|
ad
portum mittunt servolos, ancillulas;
|
340
|
si
quae peregrina navis in portum advenit,
|
|
rogitant
cuiatis sit, quid ei nomen siet,
|
|
postilla
extemplo se applicant, agglutinant:
|
|
si
pellexerunt, perditum amittunt domum.
|
|
nunc
in istoc portu stat navis praedatoria,
|
345
|
aps
qua cavendum nobis sane censeo.
|
|
Men.
|
|
Mones
quidem hercle recte. Mess. Tum demum sciam
|
|
recte
monuisse, si tu recte caveris.
|
|
Men.
|
|
Tace
dum parumper, nam concrepuit ostium:
|
|
videamus
qui hinc egreditur. Mess. Hoc ponam
interim.
|
350
|
asservatote
haec sultis, navales pedes.
|
|
|
|
Atto 2
Scena 3
|
Erotivm
|
|
|
Sine
fores sic, abi, nolo operiri.
|
|
intus
para, cura, vide, quod opust fiat:
|
|
sternite
lectos, incendite odores; munditia
|
355
|
inlecebra
animost amantium.
|
|
amanti
amoenitas malost, nobis lucrost.
|
|
sed
ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video,
|
|
qui
mi est usui et plurimum prodest.
|
|
item
hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit;
|
360
|
nunc
eum adibo, adloquar ultro.
|
|
animule
mi, mihi mira videntur,
|
|
te
hic stare foris, fores quoi pateant,
|
|
magis
quam domus tua domus quom haec tua sit.
|
|
omne
paratumst, ut iussisti
|
365
|
atque
ut voluisti, neque tibi
|
|
ulla
morast intus.
|
|
prandium,
ut iussisti, hic curatumst:
|
|
ubi
lubet, ire licet accubitum.
|
|
M.
|
|
Quicum
haec mulier loquitur? E. Equidem
tecum. M. Quid mecum tibi
|
370
|
fuit
umquam aut nunc est negoti? Er. Quia pol te
unum ex omnibus
|
|
Venus
me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
|
|
nam
ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
|
|
Men.
|
|
Certo
haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
|
|
quae
hominem ignotum compellet me tam familiariter.
|
|
Mess.
|
375
|
Dixin
ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
|
|
praeut
si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
|
|
nam
ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
|
|
sed
sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Er. Quid
est?
|
|
Mess.
|
|
Vbi
tu hunc hominem novisti? Er. Ibidem ubi hic
me iam diu,
|
380
|
in
Epidamno. Mess. In Epidamno? qui huc in
hanc urbem pedem,
|
|
nisi
hodie, numquam intro tetulit? Er. Heia,
delicias facis.
|
|
mi
Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
|
|
Men.
|
|
Haec
quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
|
|
nimis
miror, quid hoc sit negoti. Mess. Oboluit
marsuppium
|
385
|
huic
istuc quod habes. Men. Atque edepol tu me
monuisti probe.
|
|
accipe
dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
|
|
Er.
|
|
Eamus
intro, ut prandeamus. Men. Bene vocas: tam
gratiast.
|
|
Er.
|
|
Cur
igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
|
|
Men.
|
|
Egon
te iussi coquere? Er. Certo, tibi et
parasito tuo.
|
|
Men.
|
390
|
Cui,
malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
|
|
Er.
|
|
Peniculo. Men. Quis
iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?
|
|
Er.
|
|
Scilicet
qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
|
|
detulisti,
quam ab uxore tua surrupuisti. Men. Quid
est?
|
|
tibi
pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
|
395
|
certe
haec mulier cantherino ritu astans somniat.
|
|
Er.
|
|
Qui
lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
|
|
facta
quae sunt? Men. Dic quid est id quod negem
quod fecerim?
|
|
Er.
|
|
Pallam
te hodie mihi dedisse uxoris. Men. Etiam
nunc nego.
|
|
ego
quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc
|
400
|
umquam,
postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
|
|
prandi
in navi, inde huc sum egressus, te conveni. Er. Eccere,
|
|
perii
misera, quam tu mihi nunc navem narras? Men. Ligneam,
|
|
saepe
tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
|
|
quasi
supellex pellionis, palus palo proxumust.
|
|
Er.
|
405
|
Iam,
amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
|
|
Men.
|
|
Nescio
quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.
|
|
Er.
|
|
Non
ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
|
|
qui
Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
|
410
|
ubi
rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
|
|
tertium
Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
|
|
nunc
Hiero est? Men. Haud falsa, mulier,
praedicas. Mess. Pro Iuppiter,
|
|
num
istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
|
|
Men.
|
415
|
Hercle
opinor, pernegari non potest. Mess. Ne
feceris.
|
|
periisti,
si intrassis intra limen. Men. Quin tu tace
modo.
|
|
bene
res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
|
|
si
possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
|
420
|
non
imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
|
|
uxori
renuntiaret de palla et de prandio.
|
|
nunc,
quando vis, eamus intro. Er. Etiam
parasitum manes?
|
|
Men.
|
|
Neque
ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
|
|
eum
volo intromitti. Er. Ecastor haud invita
fecero.
|
425
|
sed
scin quid te amabo ut facias? Men. Impera
quid vis modo.
|
|
Er.
|
|
Pallam
illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
|
|
ut
reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
|
|
Men.
|
|
Hercle
qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,
|
|
ne
uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
|
|
Er.
|
430
|
Ergo
mox auferto tecum, quando abibis. Men. Maxime.
|
|
Er.
|
|
Eamus
intro Men. Iam sequar te. hunc volo etiam
conloqui.
|
|
eho
Messenio, accede huc. Mess. Quid negoti
est? Men. sussciri.
|
|
M.
|
|
Quid
eo opust? M. Opus est. scio ut me
dices. M. Tanto nequior.
|
|
Men.
|
435
|
Habeo
praedam: tantum incepi operis. ei quantum potes,
|
|
abduc
istos in tabernam actutum devorsoriam.
|
|
tum
facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
|
|
Mess.
|
|
Non
tu istas meretrices novisti, ere. Men. Tace,
inquam ...
|
|
mihi
dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
|
440
|
mulier
haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
|
|
est
hic praeda nobis. Mess. Perii, iamne abis?
periit probe:
|
|
ducit
lembum dierectum navis praedatoria.
|
|
sed
ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
|
|
dicto
me emit audientem, haud imperatorem sibi.
|
445
|
sequimini,
ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.
|
|
|
|
Atto 3
Scena 2
|
Menaechmvs
|
|
|
Potine
ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
|
|
lepideque
concinnatam referam temperi.
|
|
non
faxo eam esse dices: ita ignorabitur.
|
|
Pen.
|
|
Pallam
ad phrygionem fert confecto prandio
|
470
|
vinoque
expoto, parasito excluso foras.
|
|
non
hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam
|
|
meque
ultus pulchre fuero. observa quid dabo.
|
|
Men.
|
|
Pro
di immortales, quoi homini umquam uno die
|
|
boni
dedistis plus, qui minus speraverit?
|
475
|
prandi,
potavi, scortum accubui, apstuli
|
|
hanc,
quoius heres numquam erit post hunc diem.
|
|
Pen.
|
|
Nequeo
quae loquitur exaudire clanculum;
|
|
satur
nunc loquitur de me et de parti mea.
|
|
Men.
|
480
|
Ait
hanc dedisse me sibi, atque eam meae
|
|
uxori
surrupuisse. quoniam sentio
|
|
errare,
extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
|
|
coepi
adsentari: mulier quidquid dixerat,
|
|
idem
ego dicebam. quid multis verbis <opust>?
|
485
|
minore
nusquam bene fui dispendio.
|
|
Pen.
|
|
Adibo
ad hominem, nam turbare gestio.
|
|
Men.
|
|
Quis
hic est, qui adversus it mihi? Pen. Quid
ais, homo
|
|
levior
quam pluma, pessime et nequissime,
|
|
flagitium
hominis, subdole ac minimi preti?
|
490
|
quid
de te merui, qua me causa perderes?
|
|
ut
surrupuisti te mihi dudum de foro!
|
|
fecisti
funus med absente prandio.
|
|
cur
ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?
|
|
Men.
|
|
Adulescens,
quaeso, quid tibi mecum est rei,
|
495
|
qui
mihi male dicas homini ignoto insciens?
|
|
an
tibi malam rem vis pro male dictis dari?
|
|
Pen.
|
|
Pol
eam quidem edepol te dedisse intellego.
|
|
Men.
|
|
Responde,
adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
|
|
Pen.
|
|
Etiam
derides, quasi nomen non noveris?
|
|
Men.
|
500
|
Non
edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
|
|
vidi
neque novi; verum certo, quisquis es,
|
|
si
aequom facias, mihi odiosus ne sies.
|
|
Pen.
|
|
Menaechme,
vigila. Men. Vigilo hercle equidem, quod
sciam.
|
|
Pen.
|
|
Non
me novisti? Men. Non negem, si noverim.
|
|
Pen.
|
505
|
Tuom
parasitum non novisti? Men. Non tibi
|
|
sanum
est, adulescens, sinciput, intellego.
|
|
Pen.
|
|
Responde,
surrupuistin uxori tuae
|
|
pallam
istanc hodie atque dedisti Erotio?
|
|
Men.
|
|
Neque
hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
|
510
|
dedi
nec pallam surrupui. Pen. Satin sanus es?
|
|
occisast
haec res. non ego te indutum foras
|
|
exire
vidi pallam? Men. Vae capiti tuo.
|
|
omnis
cinaedos esse censes, tu quia es?
|
515
|
tun
med indutum fuisse pallam praedicas?
|
|
Pen.
|
|
Ego
hercle vero. Men. Non tu abis quo dignus
es?
|
|
aut
te piari iube, homo insanissime.
|
|
Pen.
|
|
Numquam
edepol quisquam me exorabit, quin tuae
|
|
uxori
rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;
|
520
|
omnes
in te istaec recident contumeliae:
|
|
faxo
haud inultus prandium comederis.
|
|
Men.
|
|
Quid
hoc est negoti? satine, ut quemque conspicor,
|
|
ita
me ludificant? sed concrepuit ostium.
|
|
|
|
Atto 3
Scena 3
|
Ancilla
|
|
|
Menaechme,
amare ait te multum Erotium,
|
525
|
ut
hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas,
|
|
atque
huc ut addas auri pondo unciam
|
|
iubeasque
spinter novom reconcinnarier.
|
|
Men.
|
|
Et
istuc et aliud, si quid curari volet,
|
|
me
curaturum dicito, quidquid volet.
|
|
Anc.
|
530
|
Scin
quid hoc sit spinter? Men. Nescio, nisi
aureum.
|
|
Anc.
|
|
Hoc
est quod olim clanculum ex armario
|
|
te
surrupuisse aiebas uxori tuae.
|
|
Men.
|
|
Numquam
hercle factum est. Anc. Non meministi,
obsecro?
|
|
redde
igitur spinter, si non meministi. Men. Mane.
|
535
|
immo
equidem memini. nempe hoc est, quod illi dedi.
|
|
Anc.
|
|
Istuc. Men. Vbi
illae armillae sunt, quas una dedi?
|
|
Anc.
|
|
Numquam
dedisti. Men. Nam pol hoc unum dedi.
|
|
Anc.
|
|
Dicam
curare? Men. Dicito: curabitur.
|
540
|
et
palla et spinter faxo referantur simul.
|
|
Anc.
|
|
Amabo,
mi Menaechme, inauris da mihi
|
|
faciendas
pondo duom nummum, stalagmia,
|
|
ut
te libenter videam, quom ad nos veneris.
|
|
Men.
|
|
Fiat.
cedo aurum, ego manupretium dabo.
|
|
Anc.
|
545
|
Da
sodes abs te: <ego> post reddidero tibi.
|
|
Men.
|
|
Immo
cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
|
|
Anc.
|
|
Non
habeo. Men. At tu, quando habebis, tum
dato.
|
|
Anc.
|
|
Numquid
[me] vis? Men. Haec me curaturum dicito
|
|
ut
quantum possint quique liceant veneant.
|
550
|
iamne
abiit intro? abiit, operuit fores.
|
|
di
me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
|
|
sed
quid ego cesso, dum datur mi occasio
|
|
tempusque,
abire ab his locis lenoniis?
|
|
propera,
Menaechme, fer pedem, confer gradum.
|
555
|
demam
hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
|
|
ut,
siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
|
|
ibo
et conveniam servom, si potero, meum,
|
|
ut
haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.
|
|
|
|
Atto 4
Scena 2
|
Menaechmvs
|
|
|
Vt
hoc utimur maxime more moro
|
|
molestoque
multum, atque uti quique sunt
|
|
optumi,
maxume morem habent hunc:
|
|
clientes
sibi omnes volunt esse multos:
|
575
|
bonine
an mali sint, id haud quaeritant;
|
|
res
magis quaeritur quam clientum fides
|
|
cuius
modi clueat.
|
|
si
est pauper atque haud malus, nequam habetur,
|
|
sin
dives malust, is cliens frugi habetur.
|
580
|
qui
neque leges neque aequom bonum usquam colunt,
|
|
sollicitos
patronos habent.
|
|
datum
denegant quod datum est, litium pleni, rapaces
|
|
viri,
fraudulenti,
|
|
qui
aut faenore aut periuriis habent rem paratam,
|
584a
|
mens
est in quo ...
|
585
|
eis
ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
|
|
[quippe
qui pro illis loquimur quae male fecerunt]
|
|
aut
ad populum aut in iure aut apud aedilem res est.
|
|
sicut
me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui
|
|
agere
aut quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
|
590
|
apud
aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
|
|
dixi
causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
|
|
aut
plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram controversiam, ut
|
|
sponsio
fieret. quid ille? qui ... praedem dedit.
|
|
nec
magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri vidi:
|
595
|
omnibus
male factis testes tres aderant acerrumi.
|
|
di
illum omnes perdant, ita mihi
|
|
hunc
hodie corrupit diem,
|
|
meque
adeo, qui hodie forum
|
|
umquam
oculis inspexi meis.
|
|
diem
corrupi optimum:
|
|
iussi
adparari prandium,
|
|
amica
exspectat me, scio.
|
|
ubi
primum est licitum, ilico
|
600
|
properavi
abire de foro.
|
600
|
iratast,
credo, nunc mihi;
|
|
placabit
palla quam dedi,
|
601a
|
quam
hodie uxori abstuli atque huic detuli Erotio.
|
|
Pen.
|
|
Quid
ais? Mat. Viro me malo male
nuptam. Pen. Satin audis quae illic
loquitur?
|
|
Mat.
|
|
Satis. Men. Si
sapiam, hinc intro abeam, ubi mi bene sit. Pen. Mane:
male erit potius.
|
|
Mat.
|
|
Ne
illam ecastor faenerato abstulisti. Pen. Sic
datur.
|
|
Mat.
|
605
|
Clanculum
te istaec flagitia facere censebas potis?
|
|
Men.
|
|
Quid
illuc est, uxor, negoti? Mat. Men
rogas? Men. Vin hunc rogem?
|
|
Mat.
|
|
Aufer
hinc palpationes. Pen. Perge tu. Men. Quid
tu mihi
|
|
tristis
es? Mat. Te scire oportet. Pen. Scit,
sed dissimulat malus.
|
|
Me.
|
|
Quid
negotist? Ma. Pallam Me. Pallam? Ma. Quidam
pallam Pen. Quid paves?
|
|
Men.
|
610
|
Nil
equidem paveo. Pen. Nisi unum: palla
pallorem incutit.
|
|
at
tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.
|
|
Men.
|
|
Non
taces? Pen. Non hercle vero taceo. nutat,
ne loquar.
|
|
Men.
|
|
Non
hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
|
|
Ma.
|
|
Ne
ego mecastor mulier misera. Me. Qui tu
misera es? mi expedi.
|
|
Pen.
|
615
|
Nihil
hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.
|
|
Men.
|
|
Per
Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)
|
|
me
isti non nutasse. Pen. Credit iam tibi de
isto: illuc redi.
|
|
Men.
|
|
Quo
ego redeam? Pen. Equidem ad phrygionem
censeo. ei, pallam refer.
|
|
Men.
|
|
Quae
istaec palla est? Pen. Taceo iam, quando
haec rem non meminit suam.
|
619a
|
... ...
...
|
|
Men.
|
620
|
Numquis
servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi
|
|
responsant?
eloquere. impune non erit. Mat. Nugas agis.
|
|
Men.
|
|
Tristis
admodum es. non mi istuc satis placet. Mat. Nugas
agis.
|
|
Men.
|
|
Certe
familiarium aliquoi irata es. Mat. Nugas
agis.
|
|
Men.
|
|
Num
mihi es irata saltem? Mat. Nunc tu non
nugas agis.
|
|
Men.
|
625
|
Non
edepol deliqui quicquam. Mat. Em rursum
nunc nugas agis.
|
|
Men.
|
|
Dic,
mea uxor, quid tibi aegre est? Pen. Bellus
blanditur tibi.
|
|
Men.
|
|
Potin
ut mihi molestus ne sis? num te appello? Mat. Aufer
manum.
|
|
Pen.
|
|
Sic
datur. properato absente me comesse prandium,
|
|
post
ante aedis cum corona me derideto ebrius.
|
|
Men.
|
630
|
Neque
edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
|
|
Pen.
|
|
Tun
negas? Men. Nego hercle vero. Pen. Nihil
hoc homine audacius.
|
|
non
ego te modo hic ante aedis cum corona florea
|
|
vidi
astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,
|
|
et
negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
|
|
Men.
|
635
|
Quin
ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
|
|
Pen.
|
|
Novi
ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.
|
|
omnia
hercle uxori dixi. Men. Quid
dixisti? Pen. Nescio,
|
|
eam
ipsus roga. Men. Quid hoc est, uxor?
quidnam hic narravit tibi?
|
|
quid
id est? quid taces? quin dicis quid sit? Mat. Quasi
tu nescias.
|
|
... ...
...
|
639a
|
[palla
mi est domo surrepta. Men. Palla surrepta
est tibi?]
|
|
Mat.
|
640
|
Me
rogas? Men. Pol haud rogem te, si
sciam. Pen. O hominem malum,
|
|
ut
dissimulat. non potes celare: rem novit probe.
|
|
omnia
hercle ego edictavi. Men. Quid id
est? Mat. Quando nil pudet
|
|
neque
vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.
|
|
et
quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit, faxo scias.
|
645
|
palla
mi est domo surrupta. Men. Palla surruptast
mihi?
|
|
Pen.
|
|
Viden
ut <te> scelestus captat? huic surruptast, non tibi.
|
|
nam
profecto tibi surrupta si essetsalva non foret.
|
|
Men.
|
|
Nil
mihi tecum est. sed tu quid ais? Mat. Palla,
inquam, periit domo.
|
|
Men.
|
|
Quis
eam surrupuit? Mat. Pol istuc ille scit qui
illam abstulit.
|
|
Men.
|
650
|
Quis
is homo est? Mat. Menaechmus
quidam. Men. Edepol factum nequiter.
|
|
quis
is Menaechmust? Mat. Tu istic,
inquam. Men. Egone? Mat. Tu. Men. Quis
arguit?
|
|
Mat.
|
|
Egomet. Pen. Et
ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
|
|
Men.
|
|
Egon
dedi? Mat. Tu, tu istic, inquam. vin
adferri noctuam,
|
|
quae
'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
|
655
|
[ Men. Per
Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)
|
|
non
dedisse. Mat. Immo hercle vero, nos non
falsum dicere.]
|
|
Men.
|
|
Sed
ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
|
|
Mat.
|
|
Equidem
ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
|
|
cuiquam
utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
|
660
|
dare
foras, virum virile. quin refers pallam domum?
|
|
Men.
|
|
Ego
faxo referetur. Mat. Ex re tua, ut opinor,
feceris;
|
|
nam
domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
|
|
eo
domum. Pen. Quid mihi futurum est, qui tibi
hanc operam dedi?
|
|
Mat.
|
|
Opera
reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.
|
|
Pen.
|
665
|
Id
quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
|
|
cum
viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
|
|
nam
ex hac familia me plane excidisse intellego.
|
|
Men.
|
|
Male
mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
|
|
quasi
non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
|
670
|
si
tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
|
|
quae
me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
|
|
nunc
ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
|
|
aliam
illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
|
|
aperite
atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
|
|
|
|
Atto 4
Scena 3
|
Erotivm
|
|
675
|
Quis
hic me quaerit? Men. Sibi inimicus magis
quam aetati tuae.
|
|
Er.
|
|
Mi
Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. Men. Mane.
|
|
scin
quid est quod ego ad te venio? Er. Scio, ut
tibi ex me sit volup.
|
|
Men.
|
|
Immo
edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
|
|
mihi
eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
|
680
|
ego
tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
|
|
Er.
|
|
Tibi
dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius,
|
|
et
illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
|
|
Men.
|
|
Mihi
tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
|
|
nam
ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
|
685
|
nunc
redeo, nunc te postillac video. Er. Video
quam rem agis.
|
|
quia
commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
|
|
Men.
|
|
Neque
edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
|
|
dico
uxorem rescivisse) Er. Nec te ultro oravi
ut dares:
|
|
tute
ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
|
690
|
eandem
nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere
|
|
vel
tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
|
|
tu
huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
|
|
quando
tu me bene merentem tibi habes despicatui,
|
|
nisi
feres argentum, frustra me ductare non potes.
|
695
|
aliam
posthac invenito quam habeas frustratui.
|
|
Men.
|
|
Nimis
iracunde hercle tandem. heus tu, tibi dico, mane,
|
|
redi.
etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
|
|
abiit
intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
|
|
neque
domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
|
700
|
ibo
et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 1
|
Menaechmvs
|
|
|
Nimis
stulte dudum feci, quom marsuppium
|
|
Messenioni
cum argento concredidi.
|
|
immersit
aliquo sese, credo, in ganeum.
|
|
Matrona
|
|
Provisam
quam mox vir meus redeat domum.
|
705
|
sed
eccum video. salva sum, pallam refert.
|
|
Men.
|
|
Demiror
ubi nunc ambulet Messenio.
|
|
Mat.
|
|
Adibo
atque hominem accipiam quibus dictis meret.
|
|
non
te pudet prodire in conspectum meum,
|
|
flagitium
hominis, cum istoc ornatu? Men. Quid est?
|
710
|
quae
te res agitat, mulier? Mat. Etiamne,
impudens,
|
|
muttire
verbum unum audes aut mecum loqui?
|
|
Men.
|
|
Quid
tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
|
|
Mat.
|
|
Rogas
me? <o> hominis impudentem audaciam!
|
|
Men.
|
|
Non
tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
|
715
|
Graii
esse praedicabant? Mat. Non equidem scio.
|
|
Men.
|
|
Quia
idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
|
|
omnia
mala ingerebat, quemquem aspexerat.
|
|
itaque
adeo iure coepta appellari est canes.
|
|
Mat.
|
|
Non
ego istaec <tua> flagitia possum perpeti.
|
720
|
nam
med aetatem viduam esse mavelim,
|
|
quam
istaec flagitia tua pati quae tu facis.
|
|
Men.
|
|
Quid
id ad me, tu te nuptam possis perpeti
|
|
an
sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
|
|
peregrino
ut advenienti narrent fabulas?
|
|
Mat.
|
725
|
Quas
fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
|
|
quin
vidua vivam quam tuos mores perferam.
|
|
Men.
|
|
Mea
quidem hercle causa vidua vivito,
|
|
vel
usque dum regnum optinebit Iuppiter.
|
|
Mat.
|
|
At
mihi negabas dudum surrupuisse te,
|
730
|
nunc
eandem ante oculos attines: non te pudet?
|
|
Men.
|
|
Eu
hercle, mulier, multum et audax et mala es.
|
|
tun
tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
|
|
dedit
alia mulier ut concinnandam darem?
|
|
Mat.
|
|
Ne
istuc mecastoriam patrem accersam meum
|
735
|
atque
ei narrabo tua flagitia quae facis.
|
|
ei,
Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
|
|
ut
veniat ad me: ita rem esse dicito.
|
|
iam
ego aperiam istaec tua flagitia. Men. Sanan
es?
|
|
quae
mea flagitia? Mat. Pallam atque aurum meum
|
740
|
domo
suppilas tuae uxori et tuae
|
|
degeris
amicae. satin haec recte fabulor?
|
|
Men.
|
|
Quaeso
hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
|
|
tuam
qui possim perpeti petulantiam.
|
|
quem
tu hominem <esse me> arbitrere, nescio;
|
745
|
ego
te simitu novi cum Porthaone.
|
|
Mat.
|
|
Si
me derides, at pol illum non potes,
|
|
patrem
meum, qui huc advenit. quin respicis?
|
|
novistin
tu illum? Men. Novi cum Calcha simul:
|
|
eodem
die illum vidi quo te ante hunc diem.
|
|
Mat.
|
750
|
Negas
novisse me? negas patrem meum?
|
|
Men.
|
|
Idem
hercle dicam, si avom vis adducere.
|
|
Mat.
|
|
Ecastor
pariter hoc atque alias res soles.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 2
|
Senex
|
|
|
Vt
aetas mea est atque ut hoc usus facto est
|
|
gradum
proferam, progrediri properabo.
|
755
|
sed
id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
|
|
nam
pernicitas deserit: consitus sum
|
|
senectute,
onustum gero corpus, vires
|
|
reliquere:
ut aetas mala est; mers mala ergost.
|
|
nam
res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
|
760
|
quas
si autumem omnis, nimis longus sermost.
|
|
sed
haec res mihi in pectore et corde curaest,
|
|
quidnam
hoc sit negoti, quod filia sic
|
|
repente
expetit me, ut ad sese irem.
|
763a
|
nec,
quid id sit, mihi certius facit, quid
|
|
velit,
quid me accersat.
|
764a
|
verum
propemodum iam scio, quid siet rei.
|
765
|
credo
cum viro litigium natum esse aliquod.
|
|
ita
istaec solent, quae viros subservire
|
|
sibi
postulant, dote fretae, feroces.
|
|
et
illi quoque haud abstinent saepe culpa.
|
|
verum
est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
|
770
|
nec
pol filia umquam patrem accersit ad se,
|
|
nisi
aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa.
|
|
sed
id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
|
|
ante
aedis et eius virum tristem video.
|
|
id
est quod suspicabar.
|
775
|
appellabo
hanc. Mat. Ibo advorsum. salve multum, mi
pater.
|
|
Sen.
|
|
Salva
sis. salven advenio? salven accersi iubes?
|
|
quid
tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
|
|
nescio
quid vos velitati estis inter vos duos.
|
|
loquere,
uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
|
|
Mat.
|
780
|
Nusquam
equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
|
|
verum
vivere hic non possum neque durare ullo modo.
|
|
proin
tu me hinc abducas. Sen. Quid istuc autem
est? Mat. Ludibrio, pater,
|
|
habeor. Sen. Vnde? Mat. Ab
illo, quoi me mandavisti, meo viro.
|
|
Sen.
|
|
Ecce
autem litigium. quotiens tandem edixi tibi,
|
785
|
ut
caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
|
|
Mat.
|
|
Qui
ego istuc, mi pater, cavere possum? Sen. Men
interrogas?
|
|
Mat.
|
|
Nisi
non vis. Sen. Quotiens monstravi tibi, viro
ut morem geras,
|
|
quid
ille faciat, ne id observes, quo eat, quid rerum gerat.
|
|
Mat.
|
790
|
At
enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. Sen. Sane
sapit,
|
|
atque
ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.
|
|
Mat.
|
|
Atque
ibi potat. Sen. Tua quidem ille causa
potabit minus,
|
|
si
illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
|
|
una
opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,
|
795
|
neve
quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
|
|
postulas
viros? dare una opera pensum postules,
|
|
inter
ancillas sedere iubeas, lanam carere.
|
|
Mat.
|
|
Non
equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
|
|
hinc
stas, illim causam dicis. Sen. Si ille quid
deliquerit,
|
800
|
multo
tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
|
|
quando
te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
|
|
recte
praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
|
|
Mat.
|
|
At
ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
|
|
me
despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
|
|
Sen.
|
805
|
Male
facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
|
|
quae
insontem insimules. Mat. Quin etiam nunc
habet pallam, pater,
|
|
<et>
spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
|
|
Sen.
|
|
Iam
ego ex hoc, ut factumst, scibo. <ibo> ad hominem atque
adloquar.
|
|
dic
mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
|
810
|
quid
tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
|
|
Men.
|
|
Quisquis
es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
|
|
deosque
do testes Sen. Qua de re aut cuius rei
rerum omnium?
|
|
Men.
|
|
Me
neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
|
|
hanc
domo ab se surrupuisse atque abstulisse ... deierat.
|
|
si
ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi <pedem>,
|
|
omnium
hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
|
|
Sen.
|
|
Sanun
es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
|
|
in
eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
|
|
Men.
|
820
|
Tun,
senex, ais habitare med in illisce aedibus?
|
|
Sen.
|
|
Tun
negas? Men. Nego hercle vero. Sen. Immo
hercle ludere negas;
|
|
nisi
quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mea> filia.
|
|
quid
tu ais? num hinc exmigrastis? Mat. Quem in
locum aut <quam> ob rem, obsecro?
|
|
Sen.
|
|
Non
edepol scio. Mat. Profecto ludit te hic.
non tu tenes?
|
|
Sen.
|
825
|
Iam
vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere.
|
|
Men.
|
|
Quaeso,
quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? ...
|
|
tibi
aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
|
|
Mat.
|
|
Viden
tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos
|
830
|
ex
temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
|
|
Men.
|
|
Quid
mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
|
|
ego
med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
|
|
Mat.
|
|
Vt
pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
|
|
Sen.
|
|
Concede
huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
|
|
Men.
|
835
|
Euhoe
Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
|
|
audio,
sed non abire possum ab his regionibus,
|
|
ita
illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
|
|
poste
autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua
|
|
perdidit
civem innocentem falso testimonio.
|
|
Sen.
|
840
|
Vae
capiti tuo. Men. Ecce, Apollo mi ex oraclo
imperat,
|
|
ut
ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.
|
|
Mat.
|
|
Perii,
mi pater, minatur mihi oculos exurere.
|
|
[ Men. Ei
mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.]
|
|
Sen.
|
|
Filia,
heus. Mat. Quid est? quid
agimus? Sen. Quid si ego huc servos cito?
|
845
|
ibo,
abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
|
|
prius
quam turbarum quid faciat amplius. Men. Enim
haereo;
|
|
ni
occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.
|
|
pugnis
me votas in huius ore quicquam parcere,
|
|
ni
a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
|
850
|
faciam
quod iubes, Apollo. Sen. Fuge domum,
quantum potest,
|
|
ne
hic te obtundat. Mat. Fugio. amabo, adserva
istunc, mi pater,
|
|
ne
quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?
|
|
Men.
|
|
Haud
male, <Apollo> illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
|
|
barbatum,
tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
|
855
|
ita
mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
|
|
comminuam
illo scipione quem ipse habet. Sen. Dabitur
malum,
|
|
me
quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.
|
|
Men.
|
|
Faciam
quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
|
|
osse
fini dedolabo assulatim viscera.
|
|
Sen.
|
860
|
Enim
vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
|
|
sane
ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
|
|
Men.
|
|
Multa
mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
|
|
capere
me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
|
|
ut
ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
|
865
|
iam
adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
|
|
agite
equi, facitote sonitus ungularum appareat,
|
|
cursu
celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
|
|
Sen.
|
|
Mihin
equis iunctis minare? Men. Ecce, Apollo,
denuo
|
|
me
iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
|
870
|
sed
quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
|
|
imperium
tuom demutat atque edictum Apollinis.
|
|
Sen.
|
|
Eu
hercle morbum acrem ac durum ... di vostram fidem.
|
|
vel
hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
|
|
ei
derepente tantus morbus incidit.
|
875
|
ibo
atque accersam medicum iam quantum potest.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 5
|
Menaechmvs
|
|
|
Edepol
ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
|
900
|
quae
me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam
|
|
parasitus,
qui me complevit flagiti et formidinis,
|
|
meus
Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
|
|
quem
ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua
|
|
sed
ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
|
905
|
meo
cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
|
|
condigne
autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
|
|
quia
rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
|
|
mihi
se ait dedisse. eu edepol ne ego homo vivo miser.
|
|
Sen.
|
|
Audin
quae loquitur? Med. Se miserum
praedicat. Sen. Adeas velim.
|
|
Med.
|
910
|
Salvos
sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
|
|
non
tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
|
|
Men.
|
|
Quin
tu te suspendis? Sen. Ecquid
sentis? Med. Quidni sentiam?
|
|
non
potest haec res ellebori iungere optinerier.
|
|
sed
quid ais, Menaechme? Men. Quid
vis? Med. Dic mihi hoc quod te rogo:
|
915
|
album
an atrum vinum potas? Men. Quin tu is in
malam crucem?
|
|
Med.
|
|
Iam
hercle occeptat insanire primulum. ... Men. Quin
tu me interrogas,
|
|
purpureum
panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
|
|
soleamne
esse avis squamosas, piscis pennatos? Sen. Papae,
|
920
|
audin
tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
|
|
potionis
aliquid prius quam percipit insania?
|
|
Med.
|
|
Mane
modo, etiam percontabor alia. Sen. Occidis
fabulans.
|
|
Med.
|
|
Dic
mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?
|
|
Men.
|
|
Quid?
tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
|
|
Med.
|
925
|
Dic
mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
|
|
Men.
|
|
Vbi
satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
|
|
Med.
|
|
Hoc
quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
|
|
perdormiscin
usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
|
|
Men.
|
|
Perdormisco,
si resolvi argentum cui debeo
|
930
|
qui
te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
|
|
Med.
|
|
Nunc
homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
|
|
Sen.
|
|
Immo
Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;
|
|
nam
dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
|
|
Men.
|
|
Quid,
ego? Sen. Dixti insanus,
inquam. Men. Egone? Sen. Tu
istic, qui mihi
|
935
|
etiam
me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.
|
940
|
egomet
haec te vidi facere, egomet haec ted arguo.
|
|
Men.
|
|
At
ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,
|
|
et
ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
|
|
et
postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
|
|
tum
patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
|
945
|
satin
haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
|
|
Sen.
|
|
Obsecro
hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face.
|
|
non
vides hominem insanire? Med. Scin quid
facias optimum est?
|
|
ad
me face uti deferatur. Sen. Itane
censes? Med. Quippini?
|
|
ibi
meo arbitratu potero curare hominem. Sen. Age
ut lubet.
|
|
Med.
|
950
|
Elleborum
potabis faxo aliquos viginti dies.
|
|
Men.
|
|
At
ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
|
|
Med.
|
|
I,
arcesse homines, qui illunc ad me deferant. Sen. Quot
sunt satis?
|
|
Med.
|
|
Proinde
ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
|
|
Sen.
|
|
Iam
hic erunt. asserva tu istunc, medice. Med. Immo
ibo domum,
|
955
|
ut
parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
|
|
hunc
ad me ferant. Sen. Iam ego illic faxo
erit. Med. Abeo. Sen. Vale.
|
|
Men.
|
|
Abiit
socerus, abiit medicus. [nunc] solus sum. pro Iuppiter,
|
|
quid
illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
|
|
nam
equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
|
960
|
neque
ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
|
|
salvus
salvos alios video, novi homines, adloquor.
|
|
an
illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
|
|
quid
ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;
|
|
huc
autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
|
965
|
hic
ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 6
|
Messenio
|
|
|
Spectamen
bono servo id est, qui rem erilem
|
|
procurat,
videt, collocat cogitatque,
|
|
ut
absente ero rem eri diligenter
|
|
tutetur,
quam si ipse adsit aut rectius.
|
970
|
tergum
quam gulam, crura quam ventrem oportet
|
|
potiora
esse, cui cor modeste situmst.
|
|
recordetur
id, qui nihili sunt, quid eis preti
|
|
detur
ab suis eris, ignavis, improbis viris:
|
|
verbera
compedes
|
975
|
molae,
[magna] lassitudo fames frigus durum,
|
|
haec
pretia sunt ignaviae.
|
|
id
ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam
malum;
|
|
nam
magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
|
|
nimioque
edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
|
980
|
propterea
eri imperium exsequor, bene et sedate servo id;
|
|
atque
mihi id prodest.
|
|
alii
ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
|
|
metum
mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim
praesto:
|
983a
|
[servi,
qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.
|
983b
|
nam
illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.]
|
|
metuam
haud multum. prope est quando erus ob facta pretium exsolvet.
|
985
|
<eo>
ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.
|
|
postquam
in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat,
|
|
ita
venio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
|
|
neque
virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
|
|
sed
metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 7
|
Senex
|
|
990
|
Per
ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
|
|
sapienter
habeatis curae, quae imperavi atque impero:
|
|
facite
illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
|
|
nisi
quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
|
|
cave
quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit.
|
995
|
quid
statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit.
|
|
ego
ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. Men. Occidi,
|
|
quid
hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
|
|
quid
voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
|
|
quo
rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
|
1000
|
Epidamnienses,
subvenite, cives. quin me mittitis?
|
|
Mess.
|
|
Pro
di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
|
|
erum
meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
|
|
Men.
|
|
Ecquis
suppetias mihi audet ferre? Mess. Ego, ere,
audacissime.
|
|
o
facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
|
1005
|
meum
hic in pacato oppido luci deripier in via,
|
|
qui
liber ad vos venerit.
|
|
mittite
istunc. Men. Obsecro te, quisquis es,
operam mihi ut des,
|
|
neu
sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
|
|
Mess.
|
|
Immo
et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
|
1010
|
numquam
te patiar perire, me perirest aequius.
|
|
eripe
oculum isti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
|
|
hisce
ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
|
|
maximo
hodie malo hercle vostro istunc fertis. mittite.
|
|
Men.
|
|
Teneo
ego huic oculum. Mess. Face ut oculi locus
in capite appareat.
|
1015
|
vos
scelesti, vos rapacis, vos praedones. Lorarii. Periimus.
|
|
obsecro
hercle. Mess. Mittite ergo. Men. Quid
me vobis tactiost?
|
|
pecte
pugnis. Mess. Agite abite, fugite hinc in
malam crucem.
|
|
em
tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
|
|
nimis
bene ora commetavi atque ex mea sententia.
|
1020
|
edepol,
ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
|
|
Men.
|
|
At
tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
|
|
nam
absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
|
|
Mess.
|
|
Ergo
edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
|
|
Men.
|
|
Liberem
ego te? Mess. Verum, quandoquidem, ere, te
servavi. Men. Quid est?
|
1025
|
adulescens,
erras. Mess. Quid, erro? Men. Per
Iovem adiuro patrem,
|
|
med
erum tuom non esse. Mess. Non
taces? Men. Non mentior;
|
|
nec
meus servos umquam tale fecit quale tu mihi.
|
|
Mess.
|
|
Sic
sine igitur, si tuom negas me esse, abire liberum.
|
|
Men.
|
|
Mea
quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
|
|
Mess.
|
1030
|
Nempe
iubes? Men. Iubeo hercle, si quid imperi
est in te mihi.
|
|
Mess.
|
|
Salve,
mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
|
|
gaudeo.
credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
|
|
ne
minus imperes mihi quam cum tuos servos fui.
|
|
apud
ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
|
|
Men.
|
1035
|
Minime. Mess. Nunc
ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi
|
|
referam.
recte est obsignatum in vidulo marsuppium
|
|
cum
viatico: id tibi iam huc adferam. Men. Adfer
strenue.
|
|
Mess.
|
|
Salvom
tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.
|
50
|
Men.
|
|
Nimia
mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
|
1040
|
alii
me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
|
1040a
|
... ...
...
|
|
vel
ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
|
|
esse
aiebat, <meus servator,> quem ego modo emisi manu;
|
|
is
ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
|
|
id
si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo volet,
|
1045
|
ne
tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
|
|
socer
et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
|
|
haec
nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
|
|
nunc
ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
|
|
si
possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.
|
|
|
|
Atto 5
Scena 9
|
Menaechmvs
|
|
1060
|
Si
voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis
|
|
facietis,
ut ego hodie abstulerim pallam et spinter, pessumae.
|
|
Mes.
|
|
Pro
di immortales, quid ego video? S. Quid
vides? Mes. Speculum tuom.
|
|
Sos.
|
|
Quid
negoti est? Mes. Tuast imago. tam
consimilest quam potest.
|
|
Sos.
|
|
Pol
profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
|
|
Men.
|
1065
|
O
adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
|
|
Mess.
|
|
Adulescens,
quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
|
|
Men.
|
|
Non
edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
|
|
<obsequi>.
mihi est Menaechmo nomen. Sos. Immo edepol
mihi.
|
|
Men.
|
|
Siculus
sum Syracusanus. Sos. Eadem urbs et patria
est mihi.
|
|
Men.
|
1070
|
Quid
ego ex te audio? Sos. Hoc quod res
est. Mess. Novi equidem hunc: erus est
meus.
|
|
ego
quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
|
|
ego
hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium.
|
|
quaeso
ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
|
|
Sos.
|
|
Delirare
mihi videre: non commeministi, simul
|
1075
|
te
hodie mecum exire ex navi? Mess. Enim vero
aequom postulas.
|
|
tu
erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
|
|
hunc
ego esse aio Menaechmum. Men. At ego
me. Sos. Quae haec fabulast?
|
|
tu
es Menaechmus? Men. Me esse dico, Moscho
prognatum patre.
|
|
Sos.
|
|
Tun
meo patre es prognatus? Men. Immo equidem,
adulescens, meo;
|
1080
|
tuom
tibi neque occupare neque praeripere postulo.
|
|
Mess.
|
|
Di
immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
|
|
nam
nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
|
|
nam
et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
|
|
sevocabo
erum. Menaechme. Men. Sos. Quid
vis? Mess. Non ambos volo,
|
1085
|
sed
uter vostrorum est advectus mecum navi. Men. Non
ego.
|
|
Sos.
|
|
At
ego. Mess. Te volo igitur. huc
concede. Sos. Concessi. quid est?
|
|
Mess.
|
|
Illic
homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
|
|
nam
ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum.
|
|
neque
aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
|
1090
|
quam
hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
|
|
memorat.
meliust nos adire atque hunc percontarier.
|
|
Sos.
|
|
Hercle
qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
|
|
perge
operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
|
|
hunc
meum fratrem esse. Mess. Spero. Sos. Et
ego item spero fore.
|
|
Mess.
|
1095
|
Quid
ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
|
|
Men.
|
|
Ita
vero. Mess. Huic item Menaechmo nomen est.
in Sicilia
|
|
te
Syracusis natum esse dixti: <et> hic natust ibi.
|
|
Moschum
tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
|
|
nunc
operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
|
|
Men.
|
1100
|
Promeruisti
ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
|
|
tam
quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
|
|
Mess.
|
|
Spes
mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
|
|
geminos,
una matre natos et patre uno uno die.
|
|
Men.
|
|
Mira
memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies.
|
|
Mess.
|
1105
|
Possum.
sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
|
|
Men.
|
|
Vbi
lubet, roga: respondebo. nil reticebo quod sciam.
|
|
Mess.
|
|
Est
tibi nomen Menaechmo? Men. Fateor. Mess. Est
itidem tibi?
|
|
Sos.
|
|
Est. Mess. Patrem
fuisse Moschum tibi ais? Men. Ita
vero. Sos. Et mihi.
|
|
Mess.
|
|
Esne
tu Syracusanus? Men. Certo. Mess. Quid
tu? Sos. Quippini?
|
|
Mess.
|
1110
|
Optime
usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
|
|
quid
longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
|
|
Men.
|
|
Cum
patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
|
|
inter
homines me deerrare a patre atque inde avehi.
|
|
Sos.
|
|
Iuppiter
supreme, serva me. Mess. Quid clamas? quin
taces?
|
1115
|
quot
eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit?
|
|
Men.
|
|
Septuennis:
nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
|
|
neque
patrem umquam postilla vidi. Mess. Quid?
vos tum patri
|
|
filii
quot eratis? Men. Vt nunc maxime memini,
duo.
|
|
Mess.
|
|
Vter
eratis, tun an ille, maior? Men. Aeque ambo
pares.
|
|
Mess.
|
1120
|
Qui
id potest? Men. Gemini ambo
eramus. Sos. Di me servatum volunt.
|
|
Mess.
|
|
Si
interpellas, ego tacebo potius. Sos. Taceo. Mess. Dic
mihi:
|
|
uno
nomine ambo eratis? Men. Minime. nam mihi
hoc erat,
|
|
quod
nunc est, Menaechmo: illum tum vocabant Sosiclem.
|
|
Sos.
|
|
Signa
adgnovi, contineri quin complectar non queo.
|
1125
|
mi
germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
|
|
Men.
|
|
Quo
modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
|
|
Sos.
|
|
Postquam
ad nos renuntiatum est te ... et patrem esse mortuom,
|
|
avos
noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
|
|
Men.
|
1130
|
Credo
ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. Sos. Roga.
|
|
Men.
|
|
Quid
erat nomen nostrae matri? Sos. Teuximarchae. Men. Convenit.
|
|
o
salve, insperate multis annis post quem conspicor.
|
|
Sos.
|
|
Frater,
et tu, quem ego multis miseriis laboribus
|
|
usque
adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
|
|
Mess.
|
1135
|
Hoc
erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
|
|
hunc
censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
|
|
Men.
|
|
Namque
edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
|
|
clam
meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
|
|
eam
dedi huic. S. Hanc, dicis, frater, pallam,
quam ego habeo? M. <Haec east.>
|
1140
|
quo
modo haec ad te pervenit? Sos. Meretrix huc
ad prandium
|
|
me
abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,
|
|
potavi
atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>.
|
|
Men.
|
|
Gaudeo
edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
|
1145
|
nam
illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.
|
|
Mess.
|
|
Numquid
me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
|
|
Men.
|
|
Optimum
atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.
|
|
Sos.
|
|
Liber
esto. Men. Quom tu es liber, gaudeo,
Messenio.
|
|
Mess.
|
1150
|
Sed
meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
|
|
Sos.
|
|
Quoniam
haec evenerunt, frater, nostra ex sententia,
|
|
in
patriam redeamus ambo. Men. Frater, faciam,
ut tu voles.
|
|
auctionem
hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim
|
|
eamus
intro, frater. Sos. Fiat. Mess. Scitin
quid ego vos rogo?
|
|
M.
|
1155
|
Quid? Mes. Praeconium
mi ut detis. M. Dabitur. Mes. Ergo
nunciam
|
|
vis
conclamari auctionem fore? Men. Equidem die
septimi.
|
|
Mess.
|
|
Auctio
fiet Menaechmi mane sane septimi.
|
|
venibunt
servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
|
|
venibunt
quiqui licebunt, praesenti pecunia.
|
1160
|
venibit
uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
|
|
vix
credo tota auctione capiet quinquagesies.
|
|
nunc,
spectatores, valete et nobis clare plaudite.
|
|