T. Macci Plauti

Mostellaria




Atto 1 Scena 1

Grvmio


Exi e culina sis foras, mastigia,


qui mi inter patinas exhibes argutias.


egredere, erilis permities, ex aedibus.


ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.

 5

exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?


Tranio


quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?


an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.


abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua.

10

em, hocine volebas?  Gr. Perii. cur me verberas?

10

Tr.


Quia vivis. Gr. Patiar. sine modo adveniat senex.


sine modo venire salvom, quem absentem comes.


Tr.


Nec veri simile loquere nec verum, frutex,


comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.


Gr. 

 15

Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,

 15

rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,


quod te in pistrinum scis actutum tradier.


cis hercle paucas tempestates, Tranio,


augebis ruri numerum, genus ferratile.

 20

nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,

 20

corrumpe erilem adulescentem optumum;


dies noctesque bibite, pergraecamini,


amicas emite liberate, pascite


parasitos, obsonate pollucibiliter.

 25

haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?

 25

hocine modo hic rem curatam offendet suam?


hocine boni esse officium servi existumas,


ut eri sui corrumpat et rem et filium?


nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;

 30

quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica

 30

antehac est habitus parcus nec magis continens,


is nunc in aliam partem palmam possidet.


virtute id factum tua et magisterio tuo.


Tr. 


Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?

 35

an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?

 35

lubet potare, amare, scorta ducere.


mei tergi facio haec, non tui fiducia.


Gr. 


Quam confidenter loquitur.  Tr. At te Iuppiter


dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.

 40

germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,

 40

caeno koprôn commixte.  Gr. Quid vis fieri?


non omnes possunt olere unguenta exotica,


si tu oles, neque superiores accumbere

 45

neque tam facetis quam tu vivis victibus.


tu tibi istos habeas turtures piscis avis,

 45

sine me aliato fungi fortunas meas.


tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.

 50

meum bonum me, te tuom maneat malum.


Tr. 


Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,


quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:

 50

decet me amare et te bubulcitarier,


me victitare pulchre, te miseris modis.


Gr. 

 55

O carnuficium cribrum, quod credo fore,


ita te forabunt patibulatum per vias


stimulis <carnufices>, si huc reveniat senex.

 55

Tr. 


Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?


Gr. 


Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.


Tr. 

 60

Orationis operam compendi face,


nisi te mala re magna mactari cupis.


Gr. 


Ervom daturin estis, bubus quod feram?

 60

date, si non estis. agite, porro pergite


quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,

 65

este, ecfercite vos, saginam caedite.


Tr. 


Tace atque abi rus. ego ire in Piraeum volo,


in vesperum parare piscatum mihi.

 65

ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.


quid est? quid tu me nunc optuere, furcifer?


Gr. 

 70

Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.


Tr. 


Dum interea sic sit, istuc actutum sino.


Gr. 


Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius

 70

veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.


Tr. 


Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.

 75

ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram.--


Gr. 


Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?


pro di immortales, obsecro vostram fidem,

 75

facite, huc ut redeat noster quam primum senex,


triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia

 80

periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,


paucorum mensum sunt relictae reliquiae.


nunc rus abibo. nam eccum erilem filium

 80

video, corruptum ex adulescente optumo.--



Atto 1 Scena 2

Philolaches 


Recordatus multum et diu cogitavi

 85

argumentaque in pectus institui multa


ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,


eam rem volutavi et diu disputavi,

 5

hominem cuius rei, quando natus esset,


similem esse arbitrarer simulacrumque habere:

 90

id repperi iam exemplum.


novarum aedium esse arbitror similem ego hominem,


quando natus est. ei rei argumenta dicam.

 10

[atque hoc haud videtur veri simile vobis,


at ego id faciam esse ita ut credatis.]

 95

[profecto ita esse ut praedico vera vincam.]


atque hoc vosmet ipsi, scio, proinde uti nunc


ego esse autumo, quando dicta audietis

 15

mea, haud aliter id dicetis.


auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:

 100

simul gnaruris vos volo esse hanc rem mecum.


aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,


factae probe examussim,

 20

laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,


sibi quisque similis volt suas, sumptum operam <non> parcunt suam.

 105

atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens


cum pigra familia, immundus, instrenuos,


hic iam aedibus vitium additur, bonae cum curantur male;

 25

atque illud saepe fit: tempestas venit,


confringit tegulas imbricesque: ibi

 110

dominus indiligens reddere alias nevolt;


venit imber, perlavit parietes, perpluont,


tigna putefacit, perdit operam fabri:

 30

nequior factus iam est usus aedium.


atque <ea> haud est fabri culpa, sed magna pars

 115

morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest,


usque mantant neque id faciunt, donicum


parietes ruont: aedificantur aedes totae denuo.

 35

haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam volo


dicere, ut homines aedium esse similis arbitremini.

 120

primumdum parentes fabri liberum sunt:


ei fundamentum substruont liberorum;


extollunt, parant sedulo in firmitatem

 40

et ut in usum boni et in speciem


poplo sint sibique, haud materiae reparcunt

 125

nec sumptus ibi sumptui esse ducunt;


expoliunt: docent litteras, iura leges,


sumptu suo et labore

 45

nituntur, ut alii sibi esse illorum similis expetant.


ad legionem cum ita <paratos mittunt>, adminiclum eis danunt

 130

tum iam, aliquem cognatum suom.


eatenus. abeunt a fabris. unum ubi emeritum est stipendium,


igitur tum specimen cernitur, quo eveniat aedificatio.

 50

nam ego ad illud frugi usque et probus fui,


in fabrorum potestate dum fui.

 135

postea quom immigravi ingenium in meum,


perdidi operam fabrorum ilico oppido.


venit ignavia, ea mihi tempestas fuit,

 55

mi adventu suo grandinem [imbremque] attulit;


haec verecundiam mi et virtutis modum

 140

deturbavit detexitque a me ilico;


postilla optigere me neglegens fui.


continuo pro imbre amor advenit [in cor meum],

 60

is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.


nunc simul res, fides, fama, virtus, decus

 145

deseruerunt: ego sum in usu factus nimio nequior.


atque edepol ita haec tigna umide <iam> putent: non videor mihi


sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuae ruant,

 65

cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.


cor dolet, cum scio ut nunc sum atque ut fui,

 150

quo neque industrior de iuventute erat


<quisquam nec clarior> arte gymnastica:


disco, hastis, pila, cursu, armis, equo

 70

victitabam volup,


parsimonia et duritia discipulinae aliis eram,

 155

optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.


nunc, postquam nihili sum, id vero meopte ingenio repperi.


AAtto 1 Scena 3

Philemativm 


Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter


nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.


Sc. 


Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna

 160

fuit.  Philem. Quid ea messis attinet ad meam lavationem?

 5

Sc. 


Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.  Philol. O Venus venusta,


haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem


detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido


in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:

 165

madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.

 10

Philem. 


Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.


volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.


Sc. 


Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?


non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim.


Philol. 

 170

Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.

 15

ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.


Philem. 


Quid nunc?  Sc. Quid est?  Philem. Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.


Sc. 


Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.


Philol. 


Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,

 175

neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.

 20

Philem. 


Nolo ego te adsentari mihi.  Sc. Nimis tu quidem stulta es mulier.


eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?


equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,

 180

quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.


Philem. 


Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.

 25

Sc. 


Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te amet, ut venusta es.


Philol. 


Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?


quid istaec me, id cur non additum est? infecta dona facio.

 185

periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.


Sc. 


Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam

 30

nunc stultam stulte facere.  Philem. Quin mone quaeso, si quid erro.


Sc. 


Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi


morem praecipue sic geras atque alios asperneris.

 190

matronae, non meretricium est unum inservire amantem.


Philol. 


Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?

 35

di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,


nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.


Philem. 


Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.  Sc. Stulta es plane,

 195

quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.


moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.

 40

Philem. 


Non spero.  Sc. Insperata accidunt magis saepe quam quae speres.


postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas


mea dicta, ex factis nosce rem. vides quae sim; et quae fui ante.

 200

nihilo ego quam nunc tu * * amata sum; atque uni modo gessi morem:


qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,

 45

reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.


Philol. 


Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.


Philem. 


Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberavit:

 205

illi me soli censeo esse oportere opsequentem.


Philol. 


Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.

 50

bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.


Sc. 


Inscita ecastor tu quidem es.  Philem. Quapropter?  Sc. Quae istuc <cures>,


ut te ille amet.  Philem. Cur obsecro non curem?  Sc. Libera es iam.

 210

tu iam quod quaerebas habes: ille te nisi amabit ultro,


id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.

 55

Philol. 


Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.


illa hanc corrumpit mulierem malesuada vitilena.


Philem. 


Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.

 215

Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illum minoris pendam.


Sc. 


At hoc unum facito cogites: si illum inservibis solum

 60

dum tibi nunc haec aetatulast, in senecta male querere.


Philol. 


In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi


fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.


Philem. 

 220

Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,


atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.

 65

Philol. 


Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem


te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.


Sc. 


Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum

 225

atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,


soli gerundum censeo morem et capiundas crines.

 70

Philem. 


Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.


ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.


Philol. 


Siquidem hercle vendundust pater, venibit multo potius,

 230

quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.


Sc. 


Quid illis futurum est ceteris qui te amant?  Philem. Magis amabunt,

 75

quom <me> videbunt gratiam referre <bene mere>nti.


Philol. 


Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,


ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.


Sc. 

 235

Iam ista quidem absumpta res erit: dies noctesque estur bibitur,


neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.

 80

Philol. 


In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,


nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.


Philem. 


Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:

 240

nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.


Philol. 


Edepol si summo Iovi bovi eo argento sacruficassem,

 85

pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.


videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:


quae pro me causam diceret, patronum liberavi.


Sc. 

 245

Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.


nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.

 90

[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.]


Philem. 


Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,


ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.


Sc. 

 250

Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:


quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?

 95

Philol. 


Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,


dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.


Philem. 


Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.


Sc. 

 255

Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.


Philol. 


Vah, quid illa pote peius quicquam muliere memorarier?

 100

nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.


Philem. 


Cedo cerussam.  Sc. Quid cerussa opust nam?  Philem. Qui malas oblinam.


Sc. 


Vna opera ebur atramento candefacere postules.


Philol. 

 260

Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.


Philem. 


Tum tu igitur cedo purpurissum.  Sc. Non do. scita es tu quidem.

 105

nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?


non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,


neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.


Philem. 

 265

Cape igitur speculum.  Philol. Ei mihi misero, savium speculo dedit.


nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.

 110

Sc. 


Linteum cape atque exterge tibi manus.  Philem. Quid ita, obsecro?


Sc. 


Vt speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:


ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.


Philol. 

 270

Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.


ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.

 115

Philem. 


Etiamne unguentis unguendam censes?  Sc. Minime feceris.


Philem. 


Quapropter?  Sc. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.


nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,

 275

vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,


ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico

 120

itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.


quid olant nescias, nisi id unum, ni male olere intellegas.


Philol. 


Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.

 280

verum illud esse maxima adeo pars vestrorum intellegit,


quibus anus domi sunt uxores, quae vos dote meruerunt.

 125

Philem. 


Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha.


Sc. 


Non me istuc curare oportet.  Philem. Quem obsecro igitur?  Sc. Eloquar:

 285

Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.


[nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.]


quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?

 130

[purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.]


pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:

 290

[poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.


pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.]


nam si pulchra est, nimis ornata est.  Philol. Nimis diu abstineo manum.

 135

quid hic vos agitis?  Philem. Tibi me exorno ut placeam.  Philol. Ornata es satis.


abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,

 295

mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.


Philem. 


Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,


mea voluptas.  Philol. Em istuc verbum vile est viginti minis.

 140

Philem. 


Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.


Philol. 


Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.

 300

triginta minas pro capite tuo dedi.  Philem. Cur exprobras?


Philol. 


Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?


nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.

 145

Philem. 


Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.


Philol. 


Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:

 305

tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existimat.


haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;


qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.

 150

Philem. 


Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.


vide, tali ubi sint. vin unguenta?  Philol. Quid opust? cum stacta accubo.

 310

sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cum amica sua?


is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,


conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.



Atto 1 Scena 4

Callidamates 


Adversum veniri mihi ad Philolachetem


volo temperi. audi, em tibi imperatum est.

 315

nam illi ubi fui, inde effugi foras,


ita me ibi male convivi sermonisque taesumst.

 5

nunc comissatum ibo ad Philolachetem,


ubi nos hilari ingenio et lepide accipient.


ecquid tibi videor mammamadere?


Delphivm 

 320

Semper istoc modo.


moratu's tu te. <ire huc> debebas.

 10

Call. 


Visne ego te ac tu me amplectare?


Del. 


Si tibi cordi est facere, licet.  Call. Lepida es.


duc me amabo.  Del. Cave ne cadas, asta.


Call. 

 325

O--o--ocellus meus, tuos sum alumnus, mel meum.


Del. 


Cave modo, ne prius in via accumbas,

 15

quam illi, ubi lectus est stratus, concumbimus.


Call. 


Sine, sine cadere me.  Del. Sino, sed hoc, quod mi in manu est:


si cades, non cades quin cadam tecum.


Call. 

 330

Iacentis tollet postea nos ambos aliquis.


Del. 


Madet homo.  Call. Tun me ais mammamadere?

 20

Del. 


Cedo manum, nolo equidem te adfligi.


Call. 


Em tene.  Del. Age, i simul.  Call. Quo ego eam?  Del. An <ne>scis?


Call. 


Scio, in mentem venit modo:

 335

nempe domum eo comissatum.


Del. 

 335a

Immo, istuc quidem.  Call. Iam memini.


Philol. 


Num non vis me obviam his ire, anime mi?

 25

illi ego ex omnibus optume volo.


iam revertar.  Philem. Diu est iam id mihi.


Call. 


Ecquis hic est?  Philol. Adest.  Call. Eu, Philolaches,

 340

salve, amicissime mi omnium hominum.


Philol. 


Di te ament. accuba, Callidamates.

 30

unde agis te?  Call. Vnde homo ebrius probe.


Philem. 


Quin amabo accubas, Delphium mea?


da illi quod bibat.  Call. Dormiam ego iam.


Philol. 

 345

Num mirum aut novom quippiam facit?


Del. 


Quid ego hoc faciam postea?  Philem. Mea, sic sine eumpse.

 35

age tu interim da ab Delphio cito cantharum circum.



Atto 2 Scena 1

Tranio 


Iuppiter supremus summis opibus atque industriis


me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.

 350

occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,


nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:

 5

ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo


conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.


ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,

 355

qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati?


ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,

 10

vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas,


ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?


ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;

 360

sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.


ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.

 15

sed ego--sumne infelix, qui non curro curriculo domum?


Philol. 


<Adest> adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.


Tr. 


Philolaches.  Philol. Quid est?  Tr. <Et> ego et tu--  Philol. Quid et ego et tu?  Tr. Periimus.


Philol. 

 365

Quid ita?  Tr. Pater adest.  Philol. Quid ego ex te audio?  Tr. Absumpti sumus.


pater inquam tuos venit.  Philol. Vbi is est, obsecro?  Tr. * adest.

 20

Philol. 


Quis id ait? quis vidit?  Tr. Egomet inquam vidi.  Philol. Vae mihi.


quid ego ago?  Tr. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.


Philol. 


Tutin vidisti?  Tr. Egomet, inquam.  Philol. Certe?  Tr. <Certe> inquam.  Philol. Occidi,

 370

si tu vera memoras.  Tr. Quid mihi sit boni, si mentiar?


Philol. 


Quid ego nunc faciam?  Tr. Iube haec hinc omnia amolirier.

 25

quis istic dormit?  Philol. Callidamates.  Tr. Suscita istum, Delphium.


Del. 


Callidamates, Callidamates, vigila.  Call. Vigilo, cedo [ut] bibam.


Del. 


Vigila. pater advenit peregre Philolachis.  Call. Valeat pater.


Philol. 

 375

Valet ille quidem, atque <ego> disperii.  Call. Bis periisti? qui potest?


Philol. 


Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.  Call. Tuos venit pater?

 30

iube abire rursum. quid illi reditio etiam huc fuit?


Philol. 


Quid ego agam? pater iam hic me offendet miserum adveniens ebrium,


aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,

 380

igitur demum fodere puteum, ubi sitis fauces tenet;


sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.

 35

Tr. 


Ecce autem <iterum> hic deposivit caput et dormit. suscita.


Philol. 


Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.  Call. Ain tu, pater?


cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.


Philol. 

 385

Perdis rem.  Del. Tace, amabo.  Tr. Abripite hunc intro actutum inter manus.


Call. 


Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

 40

Philol. 


Perii.  Tr. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.


Philol. 


Nullus sum.  Tr. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.


satin habes, si ego advenientem ita patrem faciam tuom,

 390

non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?


vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.

 45

Philol. 


Vbi ego ero?  Tr. Vbi maxime esse vis: cum hac, cum istac eris.


Del. 


Quid si igitur abeamus hinc nos?  Tr. Non hoc longe, Delphium.


nam intus potate hau tantillo hac quidem causa minus.


Philol. 

 395

Ei mihi, quam istaec blanda dicta quo evenant madeo metu.


Tr. 


Potin animo ut sis quieto et facias quod iubeo?  Philol. Potest.

 50

Tr. 


Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.


Del. 


Morigerae tibi erimus ambae.--  Tr. Ita ille faxit Iuppiter.


animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.

 400

omnium primumdum aedes iam face occlusae sient;


intus cave muttire quemquam siveris.  Philol. Curabitur.

 55

Tr. 


Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.  Philol. Licet.


Tr. 


Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.


Philol. 


Numquid aliud?  Tr. Clavem mi harunc aedium Laconicam

 405

iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.


Philol. 


In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio.--

 60

Tr. 


Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.


Homini, cui nulla in pectore est audacia,

 410

[nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo]


quamvis desubito facile est facere nequiter:


verum id videndum est, id viri docti est opus,

 65

quae designata sint et facta nequiter,


tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,

 415

ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.


sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,


profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint

 70

neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.


sed quid tu egredere, Sphaerio?  Pver Iamiam *

 71a 419a

* *  Tr. Optime.

 420

praeceptis paruisti.  Pver. Iussit maximo


opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,


ne intro iret ad se.  Tr. Quin etiam illi hoc dicito,

 75

facturum <me>, ut ne etiam aspicere aedis audeat,


capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.

 425

clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,


et ego hinc occludam.--iube venire nunciam.


ludos ego hodie vivo praesenti hic seni

 80

faciam, quod credo mortuo numquam fore.


concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,

 430

unde advenienti sarcinam imponam seni.


Atto 2 Scena 2

Theopropides 


Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,


quom med amisisti abs te vix vivom domum.


verum si posthac me pedem latum modo


scies imposisse in undam, hau causast, ilico

 5 435

quod nunc voluisti facere quin facias mihi.


apage, apage te a me nunciam post hunc diem:


quod crediturus tibi fui, omne credidi.


Tr. 


Edepol, Neptune, peccavisti largiter,


qui occasionem hanc amisisti tam bonam.

 10

Th. 

 440

Triennio post Aegypto advenio domum;


credo exspectatus veniam familiaribus.


Tr. 


Nimio edepol ille potuit exspectatior


venire, qui te nuntiaret mortuom.


Th. 


Sed quid hoc? occlusa ianua est interdius.

 15 445

pultabo. heus, ecquis intust? aperitin fores?


Tr. 


Quis homo est, qui nostras aedes accessit prope?


Th. 


Meus servos hic quidem est Tranio.  Tr. O Theopropides,


ere, salve, salvom te advenisse gaudeo.


usquin valuisti?  Th. Vsque ut vides.  Tr. Factum optime.

 20

Th. 

 450

Quid vos? insanin estis?  Tr. Quidum?  Th. Sic, quia


foris ambulatis, natus nemo in aedibus


servat, neque qui recludat neque quis respondeat.


pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas <foris>.


Tr. 

 455

Eho an tu tetigisti has aedis?  Th. Cur non tangerem?

 25

quin pultando, inquam, paene confregi foris.


Tr. 


Tetigistin?  Th. Tetigi, inquam, et pultavi.  Tr. Vah.  Th. Quid est?


Tr. 


Male hercle factum.  Th. Quid est negoti?  Tr. Non potest


dici, quam indignum facinus fecisti et malum.


Th. 

 460

Quid iam?  Tr. Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus.

 30

fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris?


Th. 


Quo modo pultare potui, si non tangerem?


Tr. 


Occidisti hercle--  Th. Quem mortalem?  Tr. Omnis tuos.


Th. 


Di te deaeque omnes faxint cum istoc omine--


Tr. 

 465

Metuo, te atque istos expiare ut possies.

 35

Th. 


Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam?

 35a 466a

* * *


Tr. 


Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.


Th. 


Apscedite.  Tr. Aedes ne attigatis. tangite


vos quoque terram.  Th. Obsecro hercle, quin eloquere *

 38a 469a

* * *


Tr. 

 470

Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem

 40

nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.


Th. 


Eloquere, quid ita?  Tr. Circumspicedum, numquis est,


sermonem nostrum qui aucupet?  Th. Tutum probest.


Tr. 


Circumspice etiam.  Th. Nemo est. loquere nunciam.


Tr. 

 475

Capitale scelus est.  Th. Quid est? non <satis> intellego.

 45

Tr. 


Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.


Th. 


Antiquom?  Tr. Id adeo nos nunc factum invenimus.


Th. 


Quid istuc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.


Tr. 


Hospes necavit hospitem captum manu;

 480

iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.

 50

Th. 


Necavit?  Tr. Aurumque ei ademit hospiti


eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.


Th. 


Quapropter id vos factum suspicamini?


Tr. 


Ego dicam, ausculta. ut foris cenaverat

 485

tuos gnatus, postquam rediit a cena domum,

 55

abimus omnes cubitum; condormivimus:


lucernam forte oblitus fueram exstinguere;


atque ille exclamat derepente maximum.


Th. 


Quis homo? an gnatus meus?  Tr. St, tace, ausculta modo.

 490

ait venisse illum in somnis ad se mortuom.

 60

Th. 


Nempe ergo in somnis?  Tr. Ita. sed ausculta modo.


ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.


Th. 


In somnis?  Tr. Mirum quin vigilanti diceret,


qui abhinc sexaginta annos occisus foret.

 495

interdum inepte stultus es, <Theopropides>.

 65

Th. 


Taceo.  Tr. Sed ecce quae illi in *


'ego transmarinus hospes sum Diapontius.


hic habito, haec mihi dedita est habitatio.


nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,

 500

quia praemature vita careo. per fidem

 70

deceptus sum: hospes [hic] me necavit isque me


defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus,


scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.


scelestae hae sunt aedes, impia est habitatio'.

 505

quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.

 75

Th. 


St, st.


Tr. 


Quid, obsecro hercle, factum est?  Th. Concrepuit foris.


Tr. 


Hicin percussit!  Th. Guttam haud habeo sanguinis,


vivom me accersunt Acheruntem mortui.


Tr. 

 510

Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.

 80

nimis quam formido, ne manifesto hic me opprimat.


Th. 


Quid tute tecum loquere?  Tr. Abscede ab ianua.


fuge, obsecro hercle.  Th. Quo fugiam? etiam tu fuge.


Tr. 


Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.


Intvs. 

 515

Heus, Tranio.  Tr. Non me appellabis, si sapis.

 85

nihil ego commerui, neque istas percussi fores.


Intvs. 


Quaeso--<  Tr. Cave verbum faxis.  Th. Dic> quid segreges


<sermonem.  Tr. Apage hinc te.  Th. Quae r>es te agitat, Tranio?


quicum istaec loquere?  Tr. An quaeso tu appellaveras?

 520

ita me di amabunt, mortuom illum credidi

 90

expostulare quia percussisses fores.


sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?


Th. 


Quid faciam?  Tr. Cave respexis, fuge, [atque] operi caput.


Th. 


Cur non fugis tu?  Tr. Pax mihi est cum mortuis.


Th. 

 525

Scio. quid modo igitur? cur tanto opere extimueras?

 95

Tr. 


Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:


tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge,


atque Herculem invoca.  Th. Hercules, ted invoco.--


Tr. 


Et ego--tibi hodie ut det, senex, magnum malum.

 530

pro di immortales, obsecro vestram fidem,

 100

quid ego hodie negoti confeci mali.



Atto 3 Scena 1

Danista 


Scelestiorem ego annum argento faenori


numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.


a mani ad noctem usque in foro dego diem,

 535

locare argenti nemini nummum queo.

 5

Tr. 


Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.


danista adest, qui dedit <argentum faenore>,


qui amica est empta quoque <opus in sumptus fuit>.


manifesta res est, nisi quid occurro prius,

 540

ne hoc senex resciscat. ibo huic obviam.

 10

sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?


metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.


accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.


nihil est miserius quam animus hominis conscius,

 545

sicut me habet. verum utut res sese habet,

 15

pergam turbare porro: ita haec res postulat.


unde is?  Theopropides Conveni illum unde hasce aedis emeram.


Tr. 


Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?


Th. 


Dixi hercle vero omnia.  Tr. Ei misero mihi,

 550

metuo ne techinae meae perpetuo perierint.

 20

Th. 


Quid tute tecum?  Tr. Nihil enim. sed dic mihi,


dixtine quaeso?  Th. Dixi, inquam, ordine omnia.


Tr. 


Etiam fatetur de hospite?  Th. Immo pernegat.


Tr. 


Negat <scelestus?  Th. Negitat in>quam.  Tr. Cogita:

 555

<non confitetur?  Th. > Dicam si confessus sit.

 25

quid nunc faciundum censes?  Tr. Egon quid censeam?


cape, obsecro hercle, cum eo una iudicem


(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):


tam facile vinces quam pirum volpes comest.


Dan. 

 560

Sed Philolachetis servom eccum Tranium,

 30

qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.


Th. 


Quo te agis?  Tr. Nec quoquam abeo. ne ego sum miser,


scelestus, natus dis inimicis omnibus.


iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,

 565

ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.

 35

sed occupabo adire.  Dan. Hic ad me it, salvos sum,


spes est de argento.  Tr. Hilarus est: frustra est homo.


salvere iubeo te, Misargyrides, bene.


Dan. 


Salve et tu. quid de argentost?  Tr. Abi sis, belua.

 570

continuo adveniens pilum iniecisti mihi.

 40

Dan. 


Hic homo est inanis.  Tr. Hic homo est certe hariolus.


Dan. 


Quin tu istas mittis tricas?  Tr. Quin quid vis cedo.


Dan. 


Vbi Philolaches est?  Tr. Numquam potuisti mihi


magis opportunus adven<ire quam> advenis.


Dan. 

 575

Quid est?  Tr. Concede huc. <  Dan. Quin mihi faenus red>ditur?

 45

Tr. 


Scio te bona esse voce, ne clama nimis.


Dan. 


Ego hercle vero clamo.  Tr. Ah, gere morem mihi.


Dan. 


Quid tibi ego morem vis geram?  Tr. Abi quaeso hinc domum.


Dan. 


Abeam?  Tr. Redito huc circiter meridie.


Dan. 

 580

Reddeturne igitur faenus?  Tr. Reddeturne. abi.

 50

Dan. 


Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?


quid si hic manebo potius ad meridie?


Tr. 


Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.


* * *


Dan. 

 585

Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?

 55

Tr. 


Eu hercle, ne tu--abi modo, ausculta mihi.


Dan. 


Iam hercle ego illum nominabo. * *  Tr. Euge strenue.


beatus vero es nunc, quom clamas.  Dan. Meum peto.


multos me hoc pacto iam dies frustramini.

 590

molestus si sum, reddite argentum: abiero.

 60

responsiones omnes hoc verbo eripis.


Tr. 


Sortem accipe.  Dan. Immo faenus, id primum volo.


Tr. 


Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?


venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.

 595

non dat, non debet.  Dan. Non debet?  Tr. Ne frit quidem

 65

ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras


urbe exulatum faenoris causa tui,


quoi sortem accipere iam licet?  Dan. Quin non peto

 600

sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.


Tr. 


Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.

 70

tu solus, credo, faenore argentum datas.


Dan. 


Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.


daturin estis faenus actutum mihi?

 605

datur faenus mihi?  Tr. Faenus illic, faenus hic.


nescit quidem nisi faenus fabularier.

 75

ultro te. neque ego taetriorem beluam


vidisse me umquam quemquam quam te censeo.


Dan. 


Non edepol tu nunc me istis verbis territas.


Th. 

 609a

* calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. *

 610

quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?


Tr. 


Pater eccum advenit peregre non multo prius

 80

illius, is tibi et faenus et sortem dabit,


ne inconciliare quid nos porro postules.


vide num moratur.  Dan. Quin feram, si quid datur.


Th. 

 615

Quid ais tu?  Tr. Quid vis?  Th. Quis illic est? quid illic petit?


quid Philolachetem gnatum compellat <meum>

 85

sic et praesenti tibi facit convicium?


quid illi debetur?  Tr. Obsecro hercle, <illud> iube


obi<ci illi> argentum ob os impurae beluae.


Th. 

 620

Iubeam--?  Tr. Iuben homini argento os verberarier?


Dan. 


Perfacile ego ictus perpetior argenteos.

 90

Tr. 

 625

Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus,


danista qui sit, genus quod improbissimum est.


Th. 


Non ego istuc curo qui sit <quid sit> unde sit:


id volo mihi dici, id me scire expeto,


quod illud argentum est?  Tr. Est--huic debet Philolaches

 95

paulum.  Th. Quantillum?  Tr. Quasi--quadraginta minas;


ne sane id multum censeas.  Th. Paulum id quidem est.


adeo etiam argenti faenus creditum audio.


Tr. 

 630

Quattuor quadraginta illi debentur minae,


et sors et faenus.  Dan. Tantumst, nihilo plus peto.

 100

Tr. 


Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.


dic te daturum, ut abeat.  Th. Egon dicam dare?


Tr. 


Dic.  Th. Egone?  Tr. Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.

 635

promitte, age inquam: ego iubeo.  Th. Responde mihi:


quid eo est argento factum?  Tr. Salvom est.  Th. Solvite

 105

vosmet igitur, si salvomst.  Tr. Aedis filius


tuos emit.  Th. Aedis?  Tr. Aedis.  Th. Euge, Philolaches


patrissat: iam homo in mercatura vortitur.

 640

ain tu, aedis?  Tr. Aedis inquam. sed scin quoius modi?


Th. 


Qui scire possum?  Tr. Vah.  Th. Quid est?  Tr. Ne me roga.

 110

Th. 


Nam quid ita?  Tr. Speculo claras, candorem merum.


Th. 


Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?


Tr. 


Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

 645

sed arraboni has dedit quadraginta minas;


hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?

 115

nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,


continuo est alias aedis mercatus sibi.


Th. 


Bene hercle factum.  Dan. Heus, iam adpetit meridie.


Tr. 


Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.


Th. 


Adulescens, mecum rem habe.  Dan. Nempe aps te petam?

 120

Th. 


Petito cras.  Dan. Abeo: sat habeo, si cras fero.--


Tr. 

 655

Malum quod isti di deaeque omnes duint,


ita mea consilia perturbat paenissime.


nullum edepol hodie genus est hominum taetrius


nec minus bono cum iure, quam danisticum.

 125

Th. 


Qua in regione istas aedis emit filius?


Tr. 

 660

Ecce autem perii.  Th. Dicisne hoc quod te rogo?


Tr. 


Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.


Th. 


Age comminiscere ergo.  Tr. Quid ego nunc agam,


nisi ut in vicinum hunc proximum *,

 130

eas emisse aedis huius dicam filium?

 665

calidum hercle esse audivi optimum mendacium.


quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.


Th. 


Quid igitur? iam commentu's?  Tr. Di istum perduint--


(immo istunc potius) de vicino hoc proximo

 135 670

tuos emit aedis filius.  Th. Bonan fide?


Tr. 


Siquidem tu argentum reddituru's, tum bona,


si redditurus non es, non emit bona.


non in loco emit perbono?  Th. Immo in optumo.


cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores

 140 675

atque evoca aliquem intus ad te, Tranio.


Tr. 


Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.


iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.


quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:


manufesto teneor.  Th. Evocadum aliquem ocius,

 145 680

roga circumducat.  Tr. Heus tu, at hic sunt mulieres:


videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.


Th. 


Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.


ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.


Tr. 


Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,

 150 685

ita mea consilia undique oppugnas male.


euge, optume eccum aedium dominus foras


Simo progreditur intus. huc concessero,


dum mihi senatum consili in cor convoco.


igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.



Atto 3 Scena 2

Simo 

 690

Melius anno hoc mihi non fuit domi,


nec quod una esca me iuverit magis.


prandium uxor mihi perbonum dedit,


nunc dormitum iubet me ire: minime.

 5

non mihi forte visum ilico fuit,

 695

melius quom prandium quam solet dedit:


voluit in cubiculum abducere me anus.


non bonust somnus de prandio. apage.


clanculum ex aedibus me edidi foras.

 10

tota turget mihi uxor, scio, domi.


Tr. 

 700

Res parata est mala in vesperum huic seni.


nam et cenandum et cubandumst ei male.


Si. 


Quom magis cogito cum meo animo:


si quis dotatam uxorem atque anum habet,

 15

neminem sollicitat sopor: ibi omnibus

 705

ire dormitum odio est veluti nunc mihi


exsequi certa res est, ut abeam


potius hinc ad forum quam domi cubem.


atque pol nescio, ut moribus sient

 20

vostrae: haec sat scio quam me habeat male.

 20a 709a

* * *

 710

peius posthac fore quam fuit mihi.


Tr. 


Abitus tuos tibi, senex, fecerit male:


nihil erit, quod deorum ullum accusites;


te ipse iure optimo merito incuses licet.

 25

tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.

 715

hoc habet. repperi qui senem ducerem,


quo dolo a me dolorem procul pellerem.


accedam. di te ament plurimum, Simo.


Si. 


Salvos sis, Tranio.  Tr. Vt vales?  Si. Non male.

 30

quid agis?  Tr. Hominem optumum teneo.  Si. Amice facis,

 720

quom me laudas.  Tr. Decet.  Si. Certe. quin m<utuomst>:


hercle ted hau bonum teneo servom <manu>.

 32a 721a

[  Theopr. Heia, mastigia, ad me redi.  Tr. Iam isti ero.]


Si. 


] quid nunc? quam mox?  Tr. Quid est?  Si. Quod solet fieri hic


intus.  Tr. Quid id est?  Si. Scis iam quid loquar. sic decet.

 35

* * morem geras.

 725

vita quam sit brevis, * simul cogita.


Tr. 


* quid * ehem,


vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.


Si. 


musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet,

 40 730

vino et victu probo, piscatu electili


vitam colitis.   Tr. Immo vita antehac erat:


nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>.


Si. 


Quidum?  Tr. Ita oppido occidimus omnes, Simo.


Si. 


Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc

 45 735

processerunt.  Tr. Ita ut dicis facta hau nego.


nos profecto probe ut voluimus viximus.


sed, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit.  Si. Quid est?


quo modo?  Tr. Pessimo.  Si. Quaene subducta erat


tuto in terra?  Tr. Ei.  Si. Quid est?  Tr. Me miserum, occidi.

 50

Si. 

 740

Qui?  Tr. Quia venit navis, nostrae navi quae frangat ratem.


Si. 


Vellem ut tu velles, Tranio. sed quid est negoti?  Tr. Eloquar.


erus peregre venit.  Si. Tunc <tibi> * portenditur,


inde ferriterium, postea <crux.  Tr. Per tua te g>enua obsecro,

 745

ne indicium ero facias meo.  Si. E me, ne quid metuas, nil sciet.

 55

Tr. 


Patrone, salve.  Si. Nil moror mi istius modi clientis.


Tr. 


Nunc hoc quod ad te noster me misit senex--


Si. 


Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:


iam de istis rebus voster quid sensit senex?


Tr. 

 750

Nil quicquam.  Si. Numquid increpavit filium?

 60

Tr. 


Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet *


nunc te hoc orare iussit opere maximo,


ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.


Si. 


Non sunt venales.  Tr. Scio equidem istuc. sed senex

 755

gynaeceum aedificare volt hic in suis

 65

et balineas et ambulacrum et porticum.


Si. 


Quid ergo somniavit?  Tr. Ego dicam tibi.


dare volt uxorem filio quantum potest,


ad eam rem facere volt novom gynaeceum.

 760

nam sibi laudavisse hasce ait architectonem

 70

nescio quem exaedificatas insanum bene;


nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.


nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,


quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam

 765

sub sicco lumine usque perpetuom diem.

 75

Si. 


Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen


sol semper hic est usque a mani ad vesperum:


quasi flagitator astat usque ad ostium,


nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.


Tr. 

 770

Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?

 80

Si. 


Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.


Tr. 


At tamen inspicere volt.  Si. Inspiciat, si lubet;


si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo


ipse aedificato.  Tr. Eon, voco huc hominem?  Si. I, voca.


Tr. 

 775

Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas

 85

duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,


qui solus facio facinora immortalia?


vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.


novicium mihi quaestum institui non malum:

 780

nam muliones mulos clitellarios

 90

habent, at ego habeo homines clitellarios.


magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.


nunc hunc hau scio an conloquar. congrediar.


heus Theopropides.  Th. Hem quis hic nominat me?


Tr. 

 785

Ero servos multis modis fidus.  Th. Vnde is?

 95

Tr. 


Quod me miseras, adfero omne impetratum.


Th. 


Quid illic, opsecro, tam diu destitisti?


Tr. 


Seni non erat otium, id sum opperitus.


Th. 


Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.


Tr. 

 790

Heus tu, si voles verbum hoc cogitare,

 100

simul flare sorbereque haud factu facilest.


ego hic esse et illic simitu hau potui.


Th. 


Quid nunc?  Tr. Vise, specta tuo usque arbitratu.


Th. 


Age <i>, duce me.  Tr. Num moror?  Th. Supsequor te.


Tr. 

 795

Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

 105

sed ut maestus est se hasce <aedis> vendidisse.


Th. 


Quid tandem?  Tr. Orat ut suadeam Philolacheti,


ut istas remittat sibi.  Th. Haud opinor.


sibi quisque ruri metit. si male emptae

 800

forent, nobis istas redhibere haud liceret.

 110

lucri quidquid est, id domum trahere oportet.


misericordias * hominem oportet.


Tr. 


Morare hercle * facis. subsequere.  Th. Fiat.


do tibi ego operam.  Tr. Senex illic est. em, tibi adduxi hominem.


Si. 

 805

Salvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.

 115

Th. 


Dei te ament.  Si. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.


Th. 


Nisi tibi est incommodum.  Si. Immo commodum. i intro atque inspice.


Th. 


At enim mulieres--  Si. Cave tu ullam flocci faxis mulierem.


qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.


Th. 

 810

Tamquam?  Tr. Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine,

 120

te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?


Th. 


Video.  Tr. Ergo inridere ne videare et gestire admodum;


noli facere mentionem te <has> emisse.  Th. Intellego,


et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

 815

quid nunc?  Si. Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.

 125

Th. 


Bene benigneque arbitror te facere.  Si. Factum edepol volo.

 125a 816a

[vin qui perductet?  Th. Apage istum perductorem, non placet.

 125b 816b

quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.]


Tr. 


Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?


Th. 


Luculentum edepol profecto.  Tr. Age specta postes cuius modi,


quanta firmitate facti et quanta crassitudine.


Th. 

 820

Non videor vidisse postis pulchriores.  Si. Pol mihi

 130

eo pretio empti fuerant olim.  Tr. Audin 'fuerant' dicere?


vix videtur continere lacrimas.  Th. Quanti hosce emeras?


Si. 


Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.


Th. 


Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.


Tr. 

 825

Quapropter?  Th. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.

 135

Tr. 


Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.


atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;


non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.


viden coagmenta in foribus?  Th. Video.  Tr. Specta, quam arte dormiunt.


Th. 

 830

Dormiunt?  Tr. Illud quidem, ut conivent, volui dicere.

 140

satin habes?  Th. Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.


Tr. 


Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?


Th. 


Non edepol video.  Tr. At ego video. nam inter volturios duos


cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.

 835

quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

 145

iam vides?  Th. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.


Tr. 


At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis


conspicari, si volturios forte possis contui.


Th. 


Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.


Tr. 

 840

Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

 150

Th. 


Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.


Si. 


Latius demum est operae pretium ivisse.  Th. Recte edepol mones.


Si. 


Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.


nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.


Th. 

 845

Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

 155

quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.


Si. 


Aedis dico.  Th. Ergo intro eo igitur sine perductore.  Si. Ilicet.


Th. 


Ibo intro igitur.  Tr. Mane sis videam, ne canis--  Th. Agedum vide.


Tr. 

 850

Est! abi, canis. est! abin dierecta? abin hinc in malam crucem?


at etiam restas? est! abi istinc.  Si. Nil pericli est, age <modo>.

 160

tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.


eo ego hinc ad forum.--  Th. Fecisti commode, bene ambula.


Tranio, age, canem istam a foribus <aliquis> abducat face,

 855

etsi non metuenda est.  Tr. Quin tu illam aspice ut placide accubat;


nisi molestum vis videri te atque ignavom.  Th. Iam ut lubet.

 165

sequere hac me igitur.--  Tr. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.--



Atto 3 Scena 3

Tranio 


Quid tibi visum est mercimoni?  Theopropides * totus gaudeo.


Tr. 

 905

Num nimio emptae tibi videntur?  Th. Numquam edepol ego me scio


vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.  Tr. Ecquid placent?


Th. 


Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.

 5

Tr. 


Cuius modi gynaeceum? quid porticum?  Th. Insanum bonam.


non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.


Tr. 

 910

Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus


sumus commensi.  Th. Quid igitur?  Tr. Longe omnium longissima est.


Th. 


Di immortales, mercimoni lepidi. <si> hercle nunc ferat

 10

sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,


numquam accipiam.  Tr. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.


Th. 

 915

Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.


Tr. 


Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,


qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,

 15

quod isti dedimus arraboni.  Th. Servavisti omnem ratem.


nempe octoginta debentur huic minae?  Tr. Hau nummo amplius.


Th. 

 920

Hodie accipiat.  Tr. Ita enim vero, ne qua causa subsiet.


vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.


Th. 


At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.

 20

Tr. 


Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?


Th. 


Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?


Tr. 

 925

Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?


Th. 


Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.


sat sapio, si aps te modo uno caveo.  Tr. Tecum sentio.

 25

Th. 


Nunc abi rus, dic me advenisse filio.  Tr. Faciam, ut iubes.


Th. 

 930

Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.  Tr. Licet.


nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.


dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.--



Atto 4 Scena 1

Phaniscvs 


Servi qui, quom culpa carent, tamen malum metuont,


ei solent esse eris utibiles.

 860

nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti,


stulta sibi expetunt consilia:

 5

exercent sese ad cursuram, [fugiunt] sed ei si reprehensi sunt,


faciunt de malo peculium quod nequeunt <de bono>.

 865

augent ex pauxillo * de parant.


mihi in pectore consili * malam rem prius


quam ut meum *

 10

ut adhuc fuit, mihi corium esse oportet,


sincerum atque ut votem verberari.

 870

si huic imperabo, probe tectum habebo,


malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.


nam ut servi volunt esse erum, ita solet *

 15

boni sunt: <bonust>; improbi sunt, malus fit.


nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont,

 875

peculi sui prodigi, plagigeruli.


ubi adversum ut eant vocantur ero: 'non eo, molestus ne sis.


scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.'

 20

bene merens hoc preti inde abstuli. abii foras.

 880

solus nunc eo advorsum ero ex plurimis servis.


hoc die crastini quom erus resciverit,


mane castigabit eos bubulis exuviis.


postremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:

 25

illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.



Atto 4 Scena 2

Pinacivm 

 885

Mane tu atque adsiste ilico,


Phanisce. etiam respicis?


Phan. 

 886a

Mihi molestus ne sies.


Pin. 


Vide ut fastidit simia.

 3a 887a

manesne ilico, impure parasite?  Phan. *


qui parasitus sum?  Pin. Ego enim dicam: cibo perduci potis es quovis.

 5

Phan. 


Mihi sum, libet esse. quid id curas?


Pin. 

 890

Ferocem facis, quia te erus amat.  Phan. Vah,


oculi dolent.  Pin. Cur?  Phan. Quia fumus molestust.


Pin. 


Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.


Phan. 


Non potes tu cogere me, ut tibi male dicam.

 10 895

novit erus me.  Pin. Suam quidem pol culcitulam oportet.


Phan. 


Si sobrius sis, male non dicas.  Pin. Tibi obtemperem, cum tu mihi nequeas?


Phan. 


At tu mecum, pessime, ito adversus; quaeso hercle abstine


iam sermonem de istis rebus.  Pin. Faciam, et pultabo fores.


heus, ecquis hic est, maximam qui his iniuriam

 15 900

foribus defendat? ecquis has aperit foris?


nemo hinc quidem foras exit.


ut esse addecet nequam homines, ita sunt. sed eo magis cauto est opus, ne huc


exeat qui male me mulcet.



Atto 4 Scena 3

Th. 


Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,


non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,

 995

sed etiam in terras solas orasque ultumas


sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.

 5

verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius


meus emit. quid agis tu?  Simo A foro incedo domum.


Th. 


Numquid processit ad forum hodie novi?


Si. 

 1000

Etiam.  Th. Quid tandem?  Si. Vidi efferri mortuom.  Th. Hem.


Si. 


[Novom unum: vidi mortuom efferri foras.]

 10

modo eum vixisse aiebant.  Th. Vae capiti tuo.


Si. 


Quid tu otiosus res novas requiritas?


Th. 


Quia hodie adveni peregre.  Si. Promisi foras,

 1005

ad cenam ne me te vocare censeas.


Th. 


Haud postulo edepol.  Si. Verum cras, nisi <quis> prius

 15

vocaverit me, vel apud te cenavero.


Th. 


Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis


es occupatus, operam mihi da.  Si. Maxime.


Th. 

 1010

Minas quadraginta accepisti, quod sciam,


a Philolachete?  Si. Numquam nummum, quod sciam.

 20

Th. 


Quid, a Tranione servo?  Si. Multo <hercle> id minus.


Th. 


Quas arraboni tibi dedit?  Si. Quid somnias?


Th. 


Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo

 1015

potesse dissimulando infectum hoc reddere.


Si. 


Quid autem?  Th. Quod me apsente hic tecum filius

 25

negoti gessit.  Si. Mecum ut ille hic gesserit,

 1020

dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?


Th. 


Minas tibi octoginta argenti debeo.


Si. 


Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.


fides servanda est, ne ire infitias postules.

 30

Th. 


Profecto non negabo debere, et dabo;

 1025

tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.


Si. 


Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.

 32a 1026a

<quadraginta istas cur mih>i argenti minas

 32b 1026b

fil<ius, ut ais, debebat?  Th. > Ego dicam tibi.

 32c 1026c

ta<lentis duobus, Tranio ut dixit> mihi,

 32d 1026d

de te aedis <emit.  Si. De me> ille aedis emerit?

 32e 1026e

* * *


Si. 


Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,


ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.

 35

Th. 


Hic aedificare volui?  Si. Sic dixit mihi.


Th. 

 1030

Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.


vicine, perii, interii.  Si. Numquid Tranio


turbavit?  Th. Immo exturbavit omnia.


deludificatust me hodie indignis modis.

 40

Si. 


Quid tu ais?  Th. Haec res sic est ut narro tibi:

 1035

deludificatust me hodie in perpetuom modum.


nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.


Si. 


Quid vis?  Th. I mecum <hinc>, obsecro, <ad te> una simul.


Si. 


Fiat.  Th. Servorumque operam et lora mihi cedo.

 45

Si. 


Sume.  Th. Eademque opera haec tibi narravero,

 1040

quis med exemplis hodie ludificatus est.



Atto 5 Scena 1

Tranio 


Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;


atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.


nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,

 1045

abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

 5

ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,


eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.


postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,


capio consilium, ut senatum congerronum convocem.

 1050

quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.

 10

ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest


facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:


pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.

 1055

nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.


non amicus alius quisquamst *

 15

aut *


pro *

 1060

ille qui * ero simul. *


praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.


sed quid hoc est, quod foris concrepuit proxima vicinia?

 20

erus meus hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.


Theopropides 


Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,

 1065

continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.


ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,


cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.

 25

Tr. 


Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.


Th. 


Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.

 1070

non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.


dissimulabo me horum quicquam scire.  Tr. O mortalem malum,


alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.

 30

verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.


adgrediar hominem, appellabo.  Th. Nunc ego ille huc veniat velim.


Tr. 

 1075

Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.


Th. 


Euge, Tranio, quid agitur?  Tr. Veniunt rure rustici.


Philolaches iam hic aderit.  Th. Edepol mi opportune advenerit.

 35

nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.


Tr. 


Quidum?  Th. Quia negat novisse vos.  Tr. Negat?  Th. Nec vos sibi

 1080

nummum umquam argenti dedisse.  Tr. Abi, ludis me, credo haud negat.


Th. 


Quid iam?  Tr. Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem <edepol> haud negat.


Th. 


Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi

 40

vendidisse.  Tr. Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?


Th. 


Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,

 1085

neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est].


* * *


Th. 


Dixi ego istuc idem illi.  Tr. Quid ait?  Th. Servos pollicitust dare

 45

suos mihi omnes quaestioni.  Tr. Nugas. numquam edepol dabit.


Th. 


Dat profecto.  Tr. Quin i cum illo in ius. sine inveniam.  Th. Mane.

 1090

experiar, ut opinor. certum est.  Tr. <Immo> mihi hominem cedo.


vel hominem iube aedis mancipio poscere.  Th. Immo hoc primum volo,


quaestioni accipere servos.  Tr. Faciundum edepol censeo.

 50

Th. 


Quid si igitur ego accersam homines?  Tr. Factum iam esse oportuit.


ego interim hanc aram occupabo.  Th. Quid ita?  Tr. Nullam rem sapis.

 1095

ne enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.


hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.


Th. 


Surge.  Tr. Minime.  Th. Ne occupassis, obsecro, aram.  Tr. Cur?  Th. Scies.

 55

quia enim id maxime volo, ut illi istoc confugiant. sine:


tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.


Tr. 

 1100

Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?


nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?


Th. 


Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.

 60

Tr. 


Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.


tum consilia firmiora sunt de divinis locis.


Th. 

 1105

Surge, ne nugare. aspicedum contra me.  Tr. Aspexi.  Th. Vides?


Tr. 


Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.


Th. 


Quidum?  Tr. Quia nil <illi> quaesti sit. mali hercle ambo sumus.

 65

Th. 


Perii.  Tr. Quid tibi est?  Th. Dedisti verba.  Tr. Qui tandem?  Th. Probe


med emunxti.  Tr. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?


Th. 

 1110

Immo etiam cerebrum quoque omne e capite emunxti meo.


nam omnia male facta vestra repperi radicitus,


non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.

 70

Tr. 


Numquam edepol hodie <hinc, si vivo,> invitus desistam tibi.


Th. 


Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.


Tr. 

 1115

Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.


Th. 


Exempla edepol faciam ego in te.  Tr. Quia placeo, exemplum expetis?


Th. 


Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?

 75

Tr. 


Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.


Th. 


Aliud te rogo.  Tr. Aliud ergo nunc tibi respondeo.

 1120

sed eccum tui gnati sodalem video huc incedere


Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.



Atto 5 Scena 2

Callidamates 


Vbi somno sepelivi omnem atque edormivi crapulam,


Philolaches venisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem


quoque modo hominem ad<venientem> servos ludificatus sit,

 1125

ait se metuere in conspe<ctum sui patris pr>ocedere.

 5

nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,


qui a patre eius conciliarem pacem. atque eccum optime.


iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,


peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.


Th. 

 1130

Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.

 10

Call. 


Quin venis?  Tr. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.


Th. 


Verbero, etiam inrides?  Tr. Quian me pro te ire ad cenam autumo?


Th. 


Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.


Call. 


Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.  Tr. Quid taces?


Call. 

 1135

Sed tu, istuc quid confugisti in aram?  Tr. Inscitissimus

 15

adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:


nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.


Th. 


Filium corrupisse aio te meum.  Tr. Ausculta modo.


fateor potavisse, amicam liberasse absente te,

 1140

faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.

 20

numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?


Th. 


Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.


Call. 


Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.


Th. 


Maxime, accipito hanc <tute> ad te litem.  Tr. Enim istic captio est.

 1145

fac ego ne metuam * ut tu meam timeas vicem.

 25

Th. 


Iam minoris <omnia alia fa>cio, prae quam quibus modis


me ludificatust.  Tr. Bene hercle factum, et factum gaudeo:


sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.


Th. 


Quid ego nunc faciam?  Tr. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,

 1150

dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:

 30

optumas frustrationes dederis in comoediis.


Call. 


Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.  Th. Licet.


Call. 


Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.

 1155

is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom


propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,

 35

stultitiae adulescentiaeque eius ignoscas: tuost;


scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.


quidquid fecit, una nobiscum fecit: nos deliquimus.

 1160

faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica <empta> est, omnia


nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.

 40

Th. 


Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis


quam tu; neque <iam> illi sum iratus neque quicquam suscenseo.


immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:

 1165

si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis.


Call. 


Dispudet.  Tr. <Post> istam veniam quid me fiet nunciam?

 45

Th. 


Verberibus caedere multum pendens.  Tr. Tamen etsi pudet?


Th. 


Interimam hercle ego <te>, si vivo.  Call. Fac istam cunctam gratiam:


Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.


Th. 

 1170

Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,


quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.

 50

Call. 


Mitte quaeso.  Th. Istumne <ut mittam>? viden ut astat furcifer?


Call. 


Tranio, quiesce, si sapis.  Th. Tu quiesce hanc rem modo


petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.


Tr. 

 1175

Nihil opust profecto.  Call. Age iam, sine te <hoc> exorarier.


Th. 


Nolo ores.  Call. Quaeso hercle.  Th. Nolo, inquam, ores.  Call. Nequiquam nevis.

 55

hanc modo noxiam unam, quaeso, <missam> fac causa mea.


Tr. 


Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:


ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.


Call. 

 1180

Sine te exorem.  Th. Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.


spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.