Persa


Atto1 Scena 1

Toxilvs


Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris vias,


superavit aerumnis suis aerumnas Herculi.


nam cum leone, cum excetra, cum cervo, cum apro Aetolico,


cum avibus Stymphalicis, cum Antaeo deluctari mavelim,

5

quam cum Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,


nec quicquam nisi 'non est' sciunt mihi respondere quos rogo.


Sagaristio


Qui ero suo servire volt bene servos servitutem,


ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,


quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.

10

ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,


sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen,


quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.


Tox.


Quis illic est qui contra me astat? Sag. Quis hic est qui sic contra me astat?


Tox.


Similis est Sagaristionis. Sag. Toxilus hic quidem meus amicust.

15

Tox.

15

Is est profecto. Sag. Eum esse opinor. Tox. Congrediar. Sag. Contra adgredibor.


Tox


O Sagaristio, di ament te. Sag. O Toxile, dabunt di quae exoptes.


ut vales? Tox. Vt queo. Sag. Quid agitur? Tox. Vivitur.


Sag.


Satin ergo ex sententia? Tox. Si eveniunt quae exopto, satis.


Sag.


Nimis stulte amicis utere. Tox. Quid iam? Sag. Imperare oportet.

20

Tox.

20

Mihi quidem tu iam eras mortuos, quia non te visitabam.


S.


Negotium edepol-- T. Ferreum fortasse? S. Plusculum annum


fui praeferratus apud molas tribunus vapularis.


Tox.


Vetus iam istaec militiast tua. Sag. Satin tu usque valuisti? Tox. Hau probe.


Sag.


Ergo edepol palles. Tox. Saucius factus sum in Veneris proelio:

25

sagitta Cupido cor meum transfixit. Sag. Iam servi hic amant?


Tox.


Quid ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem


quibus sat esse non queam?


Sag.


Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.


Tox.


Basilice agito eleutheria.

30

Sag.

29a

Quid iam? Tox. Quia erus peregri est. Sag. Ain tu,

30

peregri est? Tox. Si tu tibi bene esse

30a

pote pati, veni: vives mecum,


basilico accipiere victu.


Sag.


Vah, iam scapulae pruriunt, quia te istaec audivi loqui.


Tox.


Sed hoc me unum excruciat. Sag. Quidnam id est?


Tox.


Haec dies summa hodie est, mea amica sitne libera,

34a

an sempiternam servitutem serviat. Sag. Quid nunc vis ergo?

35

Tox.

35

<Facere ami>cum tibi me potis es sempiternum. Sag. Quem ad modum?


Tox.


Vt mihi des nummos sescentos, quos pro capite illius pendam,


quos continuo tibi reponam in hoc triduo, aut quadriduo.


age fi benignus, subveni.


Sag.


Qua confidentia rogare tu a med argentum tantum audes,

40

impudens? quin si egomet totus veneam, vix recipi potis est


quod tu me rogas; nam tu aquam a pumice nunc postulas,


qui ipsus sitiat. Tox. Sicine hoc te mihi facere? Sag. Quid faciam? Tox. Rogas?


alicunde exora mutuom. Sag. Tu fac idem quod rogas me.


Tox.


Quaesivi, nusquam repperi. Sag. Quaeram equidem, si quis credat.

45

Tox.

45

Nempe habeo in mundo. Sag. Si id domi esset mihi, iam pollicerer:


hoc meumst ut faciam sedulo. Tox. Quidquid erit, recipe te ad me.


quaere tamen, ego item sedulo. Sag. Si quid erit, <te fac>iam ut scias.


Tox.


* obsecro te resecro<que>, operam da hanc mihi

48a

fidelem. Sag. Ah, odio me enicas.


Tox.


Amoris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.

50

Sag.

50

At pol ego aps te concessero.-- Tox. Iamne abis? bene ambulato.


sed recipe quam primum potes, cave fuas mi in quaestione.


usque ero domi, dum excoxero lenoni malam <rem magnam>.--