Persa 1.2

Toxilvs


Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia


hodie illam faciat leno libertam suam.


sed eccum parasitum, quoius mi auxilio est opus.


simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.

5 85

curate istic vos atque adproperate ocius,


ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.


commisce mulsum, struthea coluthequam appara,


bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.


iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.

10

Sat.

90

Me dicit, euge. Tox. Lautum credo e balineis


iam hic adfuturum. Sat. Vt ordine omnem rem tenet.


Tox.


Collyrae facite ut madeant et colyphia,


ne mihi incocta detis. Sat. Rem loquitur meram.


nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;

15 95

tum nisi cremore crassost ius collyricum,


nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:


quasi iuream esse ius decet collyricum.


nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.


Tox.


Prope me hic nescio quis loquitur. Sat. O mi Iuppiter

20 100

terrestris, te coepulonus compellat tuos.


Tox.


O Saturio, opportune advenisti mihi.


Sat.


Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:


nam essurio venio, non advenio saturio.


Tox.


At edes, nam iam intus ventris fumant focula.

25 105

calefieri iussi reliquias. Sat. Pernam quidem


ius est adponi frigidam postridie.


Tox.


Ita fieri iussi. Sat. Ecquid hallecis? Tox. Vah, rogas?


Sat.


Sapis multum ad genium. Tox. Sed <tu>, ecquid meministi, here


qua de re ego tecum mentionem feceram?

30

Sat.

110

Memini: ut murena et conger ne calefierent;


nam nimio melius oppectuntur frigida.


sed quid cessamus proelium committere?


dum mane est, omnis esse mortalis decet.


Tox.


Nimis paene manest. Sat. Mane quod tu occeperis

35 115

negotium agere, id totum procedit diem.


Tox.


Quaeso animum advorte hoc. iam heri narravi tibi


tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi


dares utendos mutuos. Sat. Memini et scio,


et te me orare et mihi non esse quod darem.

40 120

nihili parasitus est, cui argentum domi est:


lubido extemplo coeperest convivium,


tuburcinari de suo, si quid domi est.


cynicum esse egentem oportet parasitum probe:


ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,

45 125

marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,


qui familiarem suam vitam oblectet modo.


Tox.


Iam nolo argentum: filiam utendam tuam


mihi da. Sat. Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.


Tox.


Non ad istuc quod tu insimulas. Sat. Quid eam vis? Tox. Scies.

50 130

quia forma lepida et liberali est. Sat. Res itast.


Tox.


Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.


Sat.


Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?


Tox.


Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.


Sat.


Cupio hercle. Tox. Tum tu me sine illam vendere.

55

Sat.

135

Tun illam vendas? Tox. Immo alium adlegavero


qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.


sicut istic leno non sex menses Megaribus


huc est cum commigravit. Sat. Pereunt reliquiae.


posterius istuc tamen potest. Tox. Scin quam potest?

60 140

numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,


quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;


atque nisi gnatam tecum huc iam quantum potest


adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.


quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?

65

Sat.

145

Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,


dum saturum vendas. Tox. Hoc, si facturu's, face.


Sat.


Faciam equidem quae vis. Tox. Bene facis. propera, abi domum;


praemonstra docte, praecipe astu filiae,


quid fabuletur: ubi se natam praedicet,

70 150

qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.


sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;


et ut adfleat, cum ea memoret. Sat. Etiam tu taces?


ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.


Tox.


Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape

75 155

tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,


quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. Sat. Eu, probe.


Tox.


Quasi sit peregrinus. Sat. Laudo. Tox. Et tu gnatam tuam


ornatam adduce lepide in peregrinum modum.


Sat.


pothen ornamenta? Tox. Abs chorago sumito;

80 160

dare debet: praebenda aediles locaverunt.


Sat.


Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.


Tox.


Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,


continuo tu illam a lenone adserito manu.


Sat.


Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.--

85

Tox.

165

Abi et istuc cura. interibi ego puerum volo


mittere ad amicam meam, ut habeat animum bonum,


me esse effecturum <hoc> hodie. nimis longum loquor.--