Persa 2.1

Sophoclidisca


Satis fuit indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.


nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica reor habitam esse aps te.

170

quamquam ego vinum bibo, at mandata non consuevi simul bibere una.


me quidem iam satis tibi spectatam censebam esse et meos mores.

5

nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo,


ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret,


quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.

175

potin ut taceas? potin ne moneas?


memini et scio et calleo et commemini.

10

amas pol misera: id tuos scatit animus.


ego istuc placidum tibi ut sit faciam.


Lemniselenis


Miser est qui amat.-- Soph. Certo is quidem nihilist,

180

qui nil amat: quid ei homini opus vita est?


ire decet me, ut erae opsequens fiam, libera ea opera ocius ut sit.

15

conveniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.