|
|
|
|
|
|
|
Persa
2.2
|
Toxilvs
|
|
Satin
haec tibi sunt plana et certa? satin haec meministi et tenes?
|
|
Paegnivm
|
|
Melius
quam tu qui docuisti. Tox. Ain vero, verbereum caput?
|
|
P.
|
185
|
Aio
enim vero. T. Quid ergo dixi? P. Ego recte apud
illam dixero.
|
|
Tox.
|
|
Non
edepol scis. Paeg. Da hercle pignus, ni omnia memini et
scio,
|
5
|
et
quidem si scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
|
|
Tox.
|
|
Egon
dem pignus tecum? Paeg. Audacter, si lubido est perdere.
|
|
T.
|
|
Bona
pax sit potius. P. Tum tu igitur sine me ire. T. Et
iubeo et sino;
|
190
|
sed
ita volo te ire, ut domi sis, cum ego te esse illi censeam.
|
|
Paeg.
|
|
Faciam.
Tox. Quo ergo is nunc? Paeg. Domum: uti domi sim,
quom illi censeas.
|
10
|
Tox.
|
|
Scelus
tu pueri es, atque ob istanc rem ego aliqui te peculiabo.
|
|
Paeg.
|
|
Scio
fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
|
|
nec
subigi queantur umquam, ut pro ea fide habeant iudicem.
|
|
T.
|
195
|
Abi
modo. P. Ego laudabis faxo. T. Sed has tabellas,
Paegnium,
|
|
ipsi
Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.
|
15
|
Soph.
|
|
Cesso
ire ego quo missa sum?
|
|
P.
|
|
Eo
ego. T. I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura
geras.
|
|
vola
curriculo.-- Paeg. Istuc marinus passer per circum solet.
|
200
|
illic
hinc abiit intro huc. sed quis haec est quae med advorsum incedit?
|
|
S.
|
|
Paegnium
hic quidem est. P. Sophoclidisca haec peculiarest eius
|
20
|
quo
ego sum missus. S. Nullus esse hodie hoc puero peior
perhibetur.
|
|
Paeg.
|
|
Compellabo.
Soph. Commorandust. Paeg. Apud hanc obieci *
|
|
Soph.
|
|
Paegnium,
deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?
|
|
Paeg.
|
205
|
Sophoclidisca,
di me amabunt. Soph. Quid me? Paeg. Vtrum hercle <di
volent>;
|
|
sed
si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.
|
25
|
Soph.
|
|
Mitte
male loqui. Paeg. Quom ut digna es dico, bene, non male
loquor.
|
|
Soph.
|
|
Quid
agis? Paeg. Feminam scelestam te astans contra contuor.
|
|
Soph.
|
|
Certe
equidem puerum peiorem quam te novi neminem.
|
|
Paeg.
|
210
|
Quid
male facio aut quoi male dico? Soph. Quoi pol cumque
occasio est.
|
|
Paeg.
|
|
Nemo
homo umquam ita arbitratust. Soph. At pol multi esse ita
sciunt.
|
30
|
Paeg.
|
|
Heia.
Soph. Beia. Paeg. Tuo ex ingenio mores alienos
probas.
|
|
Soph.
|
|
Fateor
ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
|
|
Paeg.
|
|
Satis
iam dictum habeo. Soph. Sed quid tu? confitere ut te
autumo?
|
|
Paeg.
|
215
|
Fatear,
si ita sim. Soph. Iam abi, vicisti. Paeg. Abi
nunciam ergo. Soph. Hoc mi expedi,
|
|
quo
agis? Paeg. Quo tu? Soph. Dic tu. < Paeg. Dic
tu. Soph. > Prior rogavi. Paeg. At post scies.
|
35
|
Soph.
|
|
Eo
ego hinc haud longe. Paeg. Et quidem ego haud longe <hinc
eo>. Soph. Quo ergo <is>, scelus?
|
|
Paeg.
|
|
Nisi
sciero prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
|
|
Soph.
|
|
Numquam
ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.
|
|
Paeg.
|
220
|
Itane
est? Soph. Itane est. Paeg. Mala es. Soph.
Scelestu's. Paeg. Decet me. Soph. Me quidem
addecet.
|
|
Paeg.
|
|
Quid
ais? certumnest celare, quo iter facias, pessuma?
|
40
|
Soph.
|
|
Offirmastin
occultare quo te immittas, pessume?
|
|
Paeg.
|
|
Par
pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
|
|
nihili
facio scire. valeas. Soph. Asta. Paeg. At propero.
Soph. Et pol ego item.
|
|
Paeg.
|
225
|
Ecquid
habes? Soph. Ecquid tu? Paeg. Nil equidem. Soph.
Cedo manum ergo. Paeg. Estne haec manus?
|
|
So.
|
|
Vbi
illa altera est furtifica laeva? Pa. Domi eccam. huc nullam
attuli.
|
45
|
Soph.
|
|
Habes
nescio quid. Paeg. Ne me attrecta, subigitatrix. Soph.
Sin te amo?
|
|
Paeg.
|
|
Male
operam locas. Soph. Qui? Paeg. Quia enim nihil amas,
quom ingratum amas.
|
|
Soph.
|
|
Temperi
hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
|
230
|
ne,
ubi versicapillus fias, foede semper servias.
|
|
tu
quidem haud etiam es octoginta pondo. Paeg. At confidentia
|
50
|
illa
militia militatur multo magis quam pondere.
|
|
atque
ego hanc [nunc] operam perdo. Soph. Quid iam? Paeg. Quia
peritae praedico.
|
|
sed
ego cesso. Soph. Mane. Paeg. Molesta es. Soph.
Ergo <ero> quoque, nisi scio,
|
235
|
quo
agas te. Paeg. Ad vos. Soph. Et pol ego ad vos.
Paeg. Quid eo? Soph. Quid id ad te attinet?
|
|
Pa.
|
|
Enim
non ibis nunc, vicissim nisi scio. So. Odiosu's. Pa.
Lubet.
|
55
|
numquam
hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.
|
|
Soph.
|
|
Malitia
certare tecum miseria est. Paeg. Mers tu mala es.
|
|
So.
|
|
Quid
est quod metuas? Pa. Idem istuc quod tu. So. Dic
ergo *
|
240
|
[ne
hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.]
|
|
Pa.
|
|
Edictum
est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
|
60
|
omnes
muti ut eloquerentur prius hoc quam ego. So. At tu hoc
face:
|
|
fide
data credamus. Paeg. Novi: omnes sunt lenae levifidae,
|
|
neque
tippulae levius pondust, quam fides lenonia.
|
|
So.
|
245
|
Dic
amabo. Pa. Dic amabo. So. Nolo ames. Pa. Facile
impetras.
|
|
Soph.
|
|
Tecum
habeto. Paeg. Et tu hoc taceto. Soph. Tacitum erit.
Paeg. Celabitur.
|
65
|
Soph.
|
|
Toxilo
has fero tabellas tuo ero. Paeg. Abi, eccillum domi.
|
|
at
ego hanc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.
|
|
Soph.
|
|
Quid
istic scriptum? Paeg. Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
|
250
|
nisi
fortasse blanda verba. Soph. Abeo. Paeg. Et ego
abiero.-- Soph. Ambula.--
|
|