|
|
|
|
|
|
|
Persa
2.3
|
Sagaristio
|
|
Iovi
opulento, incluto,
|
|
Ope
gnato, supremo, valido, viripotenti,
|
|
opes,
spes bonas, copias commodanti
|
|
...
lubens vitulorque merito,
|
5
255
|
quia
meo amico amiciter hanc commoditatis copiam
|
|
danunt,
argenti mutui ut ei egenti opem adferam;
|
|
quod
ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam,
|
|
eam
fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
|
|
nam
erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
|
10
260
|
dedit
argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:
|
|
stultus,
qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
|
|
nam
hoc argentum alibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
|
|
nunc
et amico prosperabo et genio meo multa bona faciam,
|
|
diu
quo bene erit, die uno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.
|
15
265
|
nunc
amico homini boves domitos mea ex crumina largiar.
|
|
nam
id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos
|
|
bene
admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
|
|
virtus,
ubi occasio admonet, dispicere. quid faciet mihi?
|
|
verberibus
caedi iusserit, compedes impingi? vapulet,
|
20
270
|
ne
sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi
|
|
offerre
potest, quin sim peritus. sed... Toxili
|
21a
271a
|
puerum
Paegnium eccum.
|
|