|
|
|
|
|
|
|
Persa
2.5
|
Toxilvs
|
|
Paratum
iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
|
|
iubeto
habere animum bonum, dic me illam amare multum;
|
|
ubi
se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
|
305
|
satin
ea tenes? Sophoclidisca Magis calleo quam aprugnum callum
callet.--
|
5
|
Tox.
|
|
Propera,
abi domum. * Sag. Nunc ego huic graphice facetus fiam.
|
|
subnixis
alis me inferam atque amicibor gloriose.
|
|
Tox.
|
|
Sed
quis hic ansatus ambulat? Sag. Magnifice conscreabor.
|
|
Tox.
|
|
Sagaristio
hic quidemst. quid agitur, Sagaristio? ut valetur?
|
310
|
ecquid,
quod mandavi tibi, estne in te speculae? Sag. Adito.
|
10
|
videbitur.
factum volo. venito. promoneto.
|
|
Tox.
|
|
Quid
hoc hic in collo tibi tumet? Sag. Vomicast, pressare parce;
|
|
nam
ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.
|
|
Tox.
|
|
Quando
istaec innatast tibi? Sag. Hodie. Tox. Secari
iubeas.
|
|
Sag.
|
315
|
Metuo,
ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.
|
15
|
Tox.
|
|
Inspicere
morbum tuom lubet. Sag. Ah ah, abi atque cave sis
|
|
a
cornu. Tox. Quid iam? Sag. Quia boves bini hic sunt
in crumina.
|
|
Tox.
|
|
Emitte
sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
|
|
Sag.
|
|
Enim
metuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
|
|
Tox.
|
320
|
Ego
reiciam. habe animum bonum. Sag. Credetur, commodabo.
|
20
|
sequere
hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
|
|
Tox.
|
|
Quid
tu ais? Sag. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
|
|
nunc
mi Eretria erit haec tua domus. Tox. Nimis tu facete
loquere.
|
|
atque
ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
|
325
|
nam
iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
|
25
|
quo
pacto ab lenone auferam hoc argentum, Sag. Tanto melior.
|
|
Tox.
|
|
Et
mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
|
|
sed
sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.-- Sa. Vtere
ut vis.--
|
|