|
|
|
|
|
|
|
Persa 3.1
|
Satvrio
|
|
Quae res
bene vortat mi et tibi et ventri meo
|
330
|
perennitatique
adeo huic, perpetuo cibus
|
|
ut mihi
supersit, suppetat, superstitet:
|
|
sequere
hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.
|
5
|
quoi rei
opera detur scis, tenes, intellegis;
|
|
communicavi
tecum consilia omnia.
|
335
|
ea causa
ad hoc exemplum te exornavi ego.
|
|
venibis
tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater,
|
|
quamquam
libenter escis alienis studes,
|
10
|
tuin
ventris causa filiam vendas tuam?
|
|
Sat.
|
|
Mirum
quin regis Philippi causa aut Attali
|
340
|
te
potius vendam quam mea, quae sis mea.
|
|
Vir.
|
|
Vtrum tu
pro ancilla me habes an pro filia?
|
|
Sat.
|
|
Vtrum
hercle magis in ventris rem videbitur.
|
15
|
meum,
opino, imperiumst in te, non in me tibi.
|
|
Vir.
|
|
Tua
istaec potestas est, pater. verum tamen,
|
345
|
quamquam
res nostrae sunt, pater, pauperculae,
|
|
modice
et modeste meliust vitam vivere;
|
|
nam ad
paupertatem si admigrant infamiae,
|
20
|
gravior
paupertas fit, fides sublestior.
|
|
Sat.
|
|
Enim
vero odiosa es. Vir. Non sum, neque me esse arbitror,
|
350
|
quom
parva natu recte praecipio patri.
|
|
nam
inimici famam non ita ut natast ferunt.
|
|
Sat.
|
|
Ferant
eantque maximam malam crucem;
|
25
|
neque
ego inimicitias omnes pluris existimo,
|
|
quam
mensa inanis nunc si apponatur mihi.
|
|
Vir.
|
355
|
Pater,
hominum immortalis est infamia;
|
|
etiam
tum vivit, cum esse credas mortuam.
|
|
Sat.
|
|
Quid?
metuis, ne te vendam? Vir. Non metuo, pater.
|
30
|
verum
insimulari nolo. Sat. At nequiquam nevis.
|
|
meo modo
istuc potius fiet quam tuo
|
360
|
fiat.
quae hae res sunt? Vir. Cogita hoc verbum, pater:
|
|
erus si
minatus est malum servo suo,
|
|
tametsi
id futurum non est, ubi captumst flagrum,
|
35
|
dum
tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
|
|
ego nunc
quod non futurumst formido tamen.
|
|
Sat.
|
365
|
Virgo
atque mulier nulla erit quin sit mala,
|
|
quae
praeter sapiet quam placet parentibus.
|
|
Vir.
|
|
Virgo
atque mulier nulla erit quin sit mala,
|
40
|
quae
reticet, si quid fieri pervorse videt.
|
|
Sat.
|
|
Malo
cavere meliust te. Vir. At si non licet
|
370
|
cavere,
quid agam? nam ego tibi cautum volo.
|
|
Sa.
|
|
Malusne
ego sum? Vi. Non es, neque me dignumst dicere,
|
|
verum ei
rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
|
45
|
Sat.
|
|
Dicat
quod quisque volt; ego de hac sententia
|
|
non
demovebor. Vir. At, meo si liceat modo,
|
375
|
sapienter
potius facias quam stulte. Sat. Lubet.
|
|
Vir.
|
|
Lubere
per me tibi licere intellego;
|
|
verum
lubere hau lubeat, si liceat mihi.
|
50
|
Sat.
|
|
Futura
es dicto oboediens an non patri?
|
|
Vir.
|
|
Futura.
Sat. Scis iam tibi quae praecepi? Vir. Omnia.
|
|
Sat.
|
380
|
Et ut
surrupta fueris? Vir. Docte calleo.
|
|
Sat.
|
|
Et qui
parentes fuerint? Vir. Habeo in memoria.
|
|
necessitate
me mala ut fiam facis.
|
55
|
verum
videto, me ubi voles nuptum dare,
|
|
ne haec
fama faciat repudiosas nuptias.
|
|
Sat.
|
385
|
Tace,
stulta. non tu nunc hominum mores vides?
|
|
quoivis
modi hic cum [mala] fama facile nubitur:
|
|
dum dos
sit, nullum vitium vitio vortitur.
|
60
|
Vir.
|
|
Ergo
istuc facito ut veniat in mentem tibi,
|
|
me esse
indotatam. Sat. Cave sis tu istuc dixeris.
|
390
|
pol deum
virtute dicam et maiorum meum,
|
|
ne te
indotatam dicas, quoi dos sit domi:
|
|
librorum
eccillum habeo plenum soracum.
|
65
|
si hoc
adcurassis lepide, cui rei operam damus,
|
|
dabuntur
dotis tibi inde sescenti logi,
|
395
|
atque
Attici omnes; nullum Siculum acceperis:
|
|
cum hac
dote poteris vel mendico nubere.
|
|
Vir.
|
|
Quin tu
me ducis, si quo ducturu's, pater?
|
70
|
vel tu
me vende vel face quid tibi lubet.
|
|
Sat.
|
|
Bonum
aequomque oras. sequere hac.-- Vir. Dicto sum audiens.--
|
|