|
|
|
|
|
|
|
Persa
4.3
|
Dordalvs
|
470
|
Quoi
homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;
|
|
nam
ego hodie compendi feci binos panes in dies.
|
|
ita
ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
|
|
iam
hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
|
5
|
sumne
probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
|
475
|
maximam
maiorem feci atque auxi civi femina?
|
|
sed
ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
|
|
nec
satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
|
|
nec
metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
|
10
|
bonus
volo iam ex hoc die esse--quod neque fiet neque fuit.
|
|
Tox.
|
480
|
Hunc
hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,
|
|
itaque
huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
|
|
quid
agis? Dor. Credo. Tox. Vnde agis te, Dordale? Dor.
Credo tibi.
|
|
di
dent, quae velis. Tox. Eho, an iam manu emisisti mulierem?
|
15
|
D.
|
|
Credo
edepol, credo, inquam, tibi. T. Iam liberta auctu's? D.
Enicas.
|
|
quin
tibi me dico credere. T. Dic bona fide: iam liberast? D.
Olim.
|
|
i,
i ad forum ad praetorem, exquire, siquidem mihi credere non vis.
|
|
libera,
inquam, est: ecquid audis? Tox. At tibi di bene faciant
omnes.
|
|
numquam
enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
|
20
|
Dor.
|
490
|
Abi,
ne iura, satis credo.
|
|
Tox.
|
|
Vbi
nunc tua libertast? Dor. Apud te. Tox. Ain, apud
mest? Dor. Aio, inquam, apud te est, inquam.
|
|
Tox.
|
|
Ita
me di ament, ut ob istam rem tibi multa bona instant a me.
|
|
nam
est res quaedam, quam occultabam tibi dicere: nunc eam narrabo,
|
|
unde
tu pergrande lucrum facias: faciam, ut mei memineris, dum vitam
|
25
495
|
vivas.
Dor. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium
exposcunt.
|
|
Tox.
|
|
Tuom
promeritumst, merito ut faciam. et ut me scias esse ita facturum,
|
|
tabellas
tene has, pellege. Dor. Istae quid ad me? Tox. Immo
ad te attinent et tua refert.
|
|
nam
ex Persia sunt haec allatae mihi a meo ero. D. Quando? T.
Haud dudum.
|
|
Dor.
|
|
Quid
istae narrant? Tox. Percontare ex ipsis. ipsae tibi
narrabunt.
|
30
|
Dor.
|
500
|
Cedo
sane [mihi]. Tox. At clare recitato. Dor. Tace, dum
pellego. Tox. Hau verbum faciam
|
|
Dor.
|
|
Salutem
dicit Toxilo Timarchides
|
|
et
familiae omni. si valetis, gaudeo.
|
|
ego
valeo recte et rem gero et facio lucrum,
|
|
neque
istoc redire his octo possum mensibus,
|
35
505
|
itaque
hic est quod me detinet negotium.
|
|
Chrysopolim
Persae cepere urbem in Arabia,
|
|
plenam
bonarum rerum atque antiquom oppidum:
|
|
ea
comportatur praeda, ut fiat auctio
|
|
publicitus;
ea res me domo expertem facit.
|
40
510
|
operam
atque hospitium ego isti praehiberi volo,
|
|
qui
tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
|
|
nam
is mihi honores suae domi habuit maxumos.
|
|
Dor.
|
|
Quid
id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
|
|
aut
quid erus tuos? Tox. Tace, stultiloque; nescis quid te
instet boni
|
45
515
|
neque
quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.
|
|
Dor.
|
|
Quae
istaec lucrifera est Fortuna? Tox. Istas, quae norunt,
roga.
|
|
ego
tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
|
|
sed,
ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dor. Bene me mones.
|
|
fac
silentium. Tox. Nunc ad illud venies quod refert tua.
|
50
|
Dor.
|
520
|
Iste
qui tabellas adfert adduxit simul
|
|
forma
expetenda liberalem virginem,
|
|
furtivam,
abductam ex Arabia penitissuma;
|
|
eam
te volo accurare ut istic veneat.
|
|
ac
suo periclo is emat qui eam mercabitur:
|
55
525
|
mancipio
neque promittet neque quisquam dabit.
|
|
probum
et numeratum argentum ut accipiat face.
|
|
haec
cura, et hospes cura ut curetur. vale.
|
|
Tox.
|
|
Quid
igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,
|
|
iam
mihi credis? Dor. Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc
attulit?
|
60
|
Tox.
|
530
|
Iam
hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dor. Nil mi
opust
|
|
litibus
neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
|
|
nisi
mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
|
|
Tox.
|
|
Tacen
an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
|
|
quid
metuis? Dor. Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,
|
65
535
|
neque
mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.
|
|
Tox.
|
|
Nil
pericli mihi videtur. Dor. Scio istuc, sed metuo mihi.
|
|
Tox.
|
|
Mea
quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,
|
|
ut
tibi recte conciliandi primo facerem copiam.
|
|
Dor.
|
540
|
Gratiam
habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust
|
70
|
fieri
doctos. Tox. Ne quis vero ex Arabia penitissuma
|
|
persequatur.
etiam tu illam destinas? Dor. Videam modo
|
|
mercimonium.
Tox. Aequa dicis. sed optume eccum ipse advenit
|
|
hospes
ille, qui has tabellas attulit. Dor. Hicinest? Tox. Hic
est.
|
|
Dor.
|
545
|
Haecine
illast furtiva virgo? Tox. Iuxta tecum aeque scio,
|
75
|
nisi
quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
|
|
Dor.
|
|
Sat
edepol concinnast facie. Tox. Vt contemptim carnufex.
|
|
taciti
contemplemur formam. Dor. Laudo consilium tuom.
|
|