|
|
|
|
|
|
|
Persa
4.4
|
Sagaristio
|
|
Satin
Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
|
|
Virgo
|
550
|
Vrbis
speciem vidi, hominum mores perspexi parum.
|
|
Tox.
|
|
Numquid
in principio cessavit verbum docte dicere?
|
|
Dor.
|
|
Hau
potui etiam in primo verbo perspicere sapientiam.
|
5
|
Sag.
|
|
Quid
id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
|
|
Vir.
|
|
Si
incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
|
555
|
perfidia
et peculatus ex urbe et avaritia si exulant,
|
|
quarta
invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,
|
|
septimum
periurium, Tox. Euge. Vir. Octava indiligentia,
|
10
|
nona
iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
|
|
haec
unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
|
560
|
ubi
ea aderunt, centumplex murus rebus servandis parumst.
|
|
Tox.
|
|
Quid
ais tu? Dor. Quid vis? Tox. Tu in illis es decem
sodalibus:
|
|
te
in exilium ire hinc oportet. Dor. Quid iam? Tox. Quia
periurus es.
|
15
|
D.
|
|
Verba
quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme
hanc.
|
|
D.
|
|
Edepol
qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc
emeris,
|
565
|
di
immortales, nullus leno te alter erit opulentior.
|
|
evortes
tuo arbitratu homines fundis, familiis;
|
|
cum
optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:
|
20
|
venient
ad te comissatum. Dor. At ego intro mitti votuero.
|
|
Tox.
|
|
At
enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
|
570
|
proin
tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis,
|
|
ferreas
aedis commutes, limina indas ferrea,
|
|
ferream
seram atque anellum; ne sis ferro parseris:
|
25
|
ferreas
tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
|
|
Dor.
|
|
I
sis in malum cruciatum. Tox. I sane tu, [hanc eme atque]
ausculta mihi.
|
|
Dor.
|
575
|
Modo
uti sciam, quanti indicet. Tox. Vin huc vocem? Dor. Ego
illo accessero.
|
|
Tox.
|
|
Quid
agis, hospes? Sag. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum
dixeram.
|
|
nam
heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,
|
30
|
si
potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
|
|
Dor.
|
|
Salvos
sis, adulescens. Sag. Siquidem hanc vendidero pretio suo.
|
|
Tox.
|
580
|
At
qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.
|
|
S.
|
|
Esne
tu huic amicus? T. Tam quam di omnes qui caelum colunt.
|
|
Dor.
|
|
Tum
tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
|
35
|
numquam
ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.
|
|
Sag.
|
|
Hoc
age. opusnest hac tibi empta? Dor. Si tibi venissest opus,
|
585
|
mihi
quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.
|
|
Sag.
|
|
Indica,
fac pretium. Dor. Tua mers est, tua indicatiost.
|
|
Tox.
|
|
Aequom
hic orat. Sag. Vin bene emere? Dor. Vin tu pulchre
vendere?
|
40
|
Tox.
|
|
Ego
scio hercle utrumque velle. Dor. Age, indica prognariter.
|
|
S.
|
|
Prius
dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? D. Scio.
|
590
|
indica,
minimo daturus qui sis, qui duci queat.
|
|
Tox.
|
|
Tace,
tace. nimis tu quidem hercle homo stultus es pueriliter.
|
|
Dor.
|
|
Quid
ita? Tox. Quia enim te ex puella prius percontari volo
|
45
|
quae
ad rem referunt. Dor. Atque hercle tu me monuisti hau male.
|
|
vide
sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,
|
595
|
ni
hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.
|
|
Tox.
|
|
Quo
genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,
|
|
ne
temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,
|
50
|
volo
te percontari. Dor. Quin laudo, inquam, consilium tuom.
|
|
T.
|
|
Nisi
molestum est, percontari hanc paucis hic volt. S. Maxime,
|
600
|
suo
arbitratu. Tox. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem
roga,
|
|
ut
tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi
|
|
dixit
dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,
|
55
|
eumpse
adire, ut ne contemnat te ille. Dor. Satis recte mones.
|
|
hospes,
volo ego hanc percontari. Sag. A terra ad caelum, quid
lubet.
|
|
Dor.
|
605
|
Iube
dum eam hoc accedat ad me. Sag. I sane ac morem illi gere.
|
|
percontare,
exquire quid vis. Tox. Age, age nunc tu, in proelium
|
|
vide
ut ingrediare auspicato. Vir. Liquidumst auspicium, tace.
|
60
|
curabo
ut praedati pulchre ad castra convertamini.
|
|
Tox.
|
|
Concede
istuc, ego illam adducam. Dor. Age, ut rem esse in nostram
putas.
|
|
T.
|
610
|
Ehodum
huc, virgo. vide sis quid agas. V. Taceas, curabo ut voles.
|
|
Tox.
|
|
Sequere
me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.
|
|
D.
|
|
Enim
volo te adesse. T. Hau possum quin huic operam dem hospiti,
|
65
|
quoi
erus iussit. quid si hic non volt me adesse una? Sag. Immo
i modo.
|
|
Tox.
|
|
Do
tibi ego operam. Dor. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum
adiuvas.
|
|
Tox.
|
615
|
Exquire.
heus tu, advigila. Vir. Satis est dictum: quamquam ego
serva sum,
|
|
scio
ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.
|
|
Tox.
|
|
Virgo,
hic homo probus est. Vir. Credo. Tox. Non diu apud
hunc servies.
|
70
|
Vir.
|
|
Ita
pol spero, si parentes facient officium suom.
|
|
Dor.
|
|
Nolo
ego te mirari, si nos ex te percontabimur
|
620
|
aut
patriam tuam aut parentes. Vir. Quor ego id mirer, mi homo?
|
|
servitus
mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
|
|
Dor.
|
|
Noli
flere. Tox. Ah, di istam perdant, ita catast et callida.
|
75
|
ut
sapiens habet cor, quam dicit quod opust! Dor. Quid nomen
tibist?
|
|
Tox.
|
|
Nunc
metuo ne peccet. Vir. Lucridi nomen in patria fuit.
|
|
Tox.
|
625
|
Nomen
atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?
|
|
nimis
pavebam, ne peccaret. expedivit. Dor. Si te emam,
|
|
mihi
quoque Lucridem confido fore te. Tox. Tu si hanc emeris,
|
80
|
numquam
hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
|
|
Dor.
|
|
Ita
velim quidem hercle. Tox. Optata ut evenant, operam addito.
|
630
|
nihil
adhuc peccavit etiam. Dor. Vbi tu nata es? Vir. Vt
mihi
|
|
mater
dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
|
|
Tox.
|
|
Haec
erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,
|
85
|
ubi
rerum omnium bonarum copiast saepissume.
|
|
tactust
leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,
|
635
|
lepide
lusit. Dor. At ego patriam te rogo quae sit tua.
|
|
Vir.
|
|
Quae
mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? Dor. At ego illam quaero
quae fuit.
|
|
Vir.
|
|
Omne
ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
|
90
|
tamquam
hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?
|
|
Tox.
|
|
Ita
me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
|
640
|
sed
tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
|
|
quid
taces? Vir. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast
mea.
|
|
Tox.
|
|
Iam
de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
|
95
|
ne
suarum se miseriarum in memoriam inducas. Dor. Quid est?
|
|
captusne
est pater? Vir. Non captus, sed quod habuit perdidit.
|
|
Tox.
|
645
|
Haec
erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.
|
|
Dor.
|
|
Quis
fuit? dic nomen. Vir. Quid illum miserum memorem qui fuit?
|
|
nunc
et illum miserum et me miseram aequom est nominarier.
|
100
|
Dor.
|
|
Quoius
modi is <suo> in populo habitust? Vir. Nemo quisquam
acceptior:
|
|
servi
liberique amabant. Tox. Hominem miserum praedicas,
|
650
|
quom
et ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.
|
|
Dor.
|
|
Emam,
opinor. Tox. Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
|
|
divitias
tu ex istac facies. Dor. Ita di faxint. Tox. Eme
modo.
|
105
|
Vir.
|
|
Iam
hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet
|
|
veniisse,
ipse aderit et me abs te redimet. T. Quid nunc? D. Quid
est?
|
|
Tox.
|
655
|
Audin
quid ait? Vir. Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.
|
|
Dor.
|
|
Ne
sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
|
|
vin
mea esse? Vir. Dum quidem ne nimis diu tua sim, volo.
|
110
|
Tox.
|
|
Satin
ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.
|
|
age
si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
|
|
Dor.
|
660
|
Adulescens,
vin vendere istanc? Sag. Magis libet quam perdere.
|
|
Dor.
|
|
Tum
tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.
|
|
Sag.
|
|
Faciam
ita ut te velle video, ut emas. habe centum minis.
|
115
|
Dor.
|
|
Nimiumst.
Sag. Octoginta. Dor. Nimiumst. Sag. Nummus
abesse hinc non potest,
|
|
quod
nunc dicam. Dor. Quid id est ergo? eloquere actutum atque
indica.
|
|
Sag.
|
665
|
Tuo
periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.
|
|
Dor.
|
|
Toxile,
quid ago? Tox. Di deaeque te agitant irati, scelus,
|
|
qui
hanc non properes destinare. D. Habeto. T. Eu,
praedatu's probe.
|
120
|
non
edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
|
|
Sag.
|
|
Heus
tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.
|
|
Dor.
|
670
|
Abscedent
enim, non accedent. Tox. Tace sis, non tu illum vides
|
|
quaerere
ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
|
123a
671a
|
*
* atque ut dignust perit.
|
|
Dor.
|
|
Heus
tu serva istum. Tox. Quin tu is intro? Dor. Abeo
atque argentum affero.--
|
|