Persa 4.6

Dordalvs


Probae hic argenti sunt sexaginta minae,


duobus nummis minus est. Sag. Quid ei nummi sciunt?


Dor.

685

Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.


Sag.


Ne non sat esses leno, id metuebas miser,

5

impure, avare, ne crumillam amitteres?


Tox.


Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.


Dor.


Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:

690

nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.


age, accipe hoc sis. Sag. Hunc in collum, nisi piget,

10

impone. Dor. Vero fiat. Sag. Numquid ceterum


me voltis? Tox. Quid tam properas? Sag. Ita negotiumst:


mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;

695

geminum autem fratrem servire audivi hic meum,


eum ego ut requiram atque uti redimam volo.

15

Tox.


Atque edepol tu me commonuisti hau male.


videor vidisse hic forma persimilem tui,


eadem statura. Sag. Quippe qui frater siet.


Dor.

700

Quid est tibi nomen? Tox. * quod ad te attinet.


Dor.


Quid attinet non scire? Sag. Ausculta ergo, ut scias:

20

Vaniloquidorus Virginesvendonides


Nugiepiloquides Argentumexterebronides


[Tedigniloquides Nugides Palponides]

705

Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.


Dor.


Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.

25

Sag.


Ita sunt Persarum mores, longa nomina,


contortiplicata habemus. numquid ceterum


voltis? Dor. Vale. Sag. Et vos, nam animus iam in navist meus.


Tox.

710

Cras ires potius, hodie hic cenares. Sag. Vale.--