|
|
|
|
|
|
|
Persa
5.1
|
Toxilvs
|
|
Hostibus
victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,
|
|
bello
exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,
|
755
|
cum
bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,
|
|
eas
vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
|
5
|
nunc
ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
|
|
ite
foras: hic volo ante ostium et ianuam
|
6a
758a
|
meos
participes bene accipere.
|
|
statuite
hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
|
7a
759a
|
hic
statui volo primum aliqua mihi,
|
760
|
unde
ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,
|
|
quorum
opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui effieri.
|
10
|
nam
improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.
|
|
Lemnisilenis
|
|
Toxile
mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine me es? T. Agedum
ergo,
|
|
accede
ad me atque amplectere sis. Lemn. Ego vero. Tox. Oh,
nihil hoc magis dulcest.
|
765
|
sed,
amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?
|
|
Lemn.
|
|
Omnia
quae tu vis, ea cupio. Tox. Mutua fiunt a me. age, age
ergo,
|
15
|
tu
Sagaristio, accumbe in summo. Sagaristio Ego nil moror:
cedo parem, quem pepigi.
|
|
Tox.
|
|
Temperi.
Sag. Mi istuc temperi serost. Tox. Hoc age, accumbe.
hunc diem suavem
|
|
meum
natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite mensam.
|
770
|
do
hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.
|
|
Lemn.
|
|
Age,
puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
|
20
|
Tox.
|
|
Move
manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.
|
|
bene
mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus
hodiest.
|
|
ab
dis, quia te licet liberam med amplecti. Lemn. Tua factum
opera.
|
|
Tox.
|
775
|
Bene
omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem
|
|
amanti
decet. Lemn. Cedo. Tox. Accipe. Tox. Bene ei
qui invidet mi et ei qui hoc gaudet.
|
|