|
|
|
|
|
|
|
Persa
5.2
|
Dordalvs
|
|
Qui
sunt qui erunt quique fuerunt quique futuri sunt posthac,
|
|
solus
ego omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam.
|
780
|
perii,
interii. pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor,
|
|
ita
me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.
|
5
|
vehiclum
argenti miser eieci [amisi], neque quam ob rem eieci, habeo.
|
|
qui
illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas
|
|
male
di omnes perdant, ita misero Toxilus haec mihi concivit.
|
785
|
quia
ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust;
|
|
quem
pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si vivam,
|
10
|
siquidem
huc umquam erus redierit eius, quod spero--sed quid ego aspicio?
|
|
hoc
vide, quae haec fabulast? hic quidem pol potant. adgrediar. o bone
vir,
|
790
|
salveto,
et tu, bona liberta. Tox. Dordalus hic quidemst. Sag.
Quin iube adire.
|
|
Tox.
|
|
Adi,
si libet. Sag. Agite, adplaudamus. Tox. Dordale,
homo lepidissume, salve.
|
|
locus
hic tuos est, hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu puere?
|
15
|
Dor.
|
|
Ne
sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.
|
|
Paeg.
|
|
At
tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam tuum.
|
|
Dor.
|
795
|
Quid
ais, crux, stimulorum tritor? quo modo me hodie versavisti,
|
|
ut
me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?
|
|
Tox.
|
|
Iurgium
hinc auferas, si sapias.
|
20
|
Dor.
|
|
At,
bona liberta, haec scivisti et me celavisti? Lemn. Stultitiast,
|
800
|
cui
bene esse licet, eum praevorti litibus. posterius istaec te
|
|
magis
par agerest. Dor. Vritur cor mi. Tox. Da illi
cantharum, extingue ignem, si
|
|
cor
uritur, caput ne ardescat.
|
|
Dor.
|
|
Ludos
me facitis, intellego.
|
25
|
Tox.
|
|
Vin
cinaedum novom tibi dari, Paegnium?
|
805
|
quin
elude, ut soles, quando liber locust hic.
|
|
hui,
babae, basilice te intulisti et facete.
|
|
Paeg.
|
|
Decet
me facetum esse, et hunc inridere
|
|
lenonem
lubidost, quando dignus est.
|
30
|
Tox.
|
|
Perge
ut coeperas. Paeg. Hoc, leno, tibi.
|
|
Dor.
|
810
|
Perii
perculit me prope. Paeg. Em, serva rusum.
|
|
Dor.
|
|
Delude,
ut lubet, erus dum hinc abest.
|
|
Paeg.
|
|
Viden
ut tuis dictis pareo?
|
|
sed
quin tu meis contra item dictis servis
|
35
|
atque
hoc, quod tibi suadeo, facis? Dor. Quid est id?
|
|
Paeg.
|
815
|
Restim
tu tibi cape crassam ac suspende te.
|
|
Dor.
|
|
Cave
sis me attigas, ne tibi hoc scipione
|
|
malum
magnum dem. Paeg. Vtere, te condono.
|
|
Tox.
|
|
Iam
iam, Paegnium, da pausam.
|
40
|
Dor.
|
|
Ego
pol vos eradicabo. Paeg. At te ille, qui supra nos habitat,
|
820
|
qui
tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.
|
|
Tox.
|
|
Age,
circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
|
|
iam
diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.
|
|
Dor.
|
|
Di
faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.
|
45
|
Sag.
|
|
Nequeo,
leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea
|
825
|
faciebat.
vide vero, si tibi satis placet. Tox. Me quoque volo
|
|
reddere,
Diodorus quem olim faciebat in Ionia.
|
|
Dor.
|
|
Malum
ego vobis dabo, ni abitis. Sag. Etiam muttis, impudens?
|
|
iam
ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.
|
50
|
D.
|
|
[iam
taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque admutilavisti ad
cutem.
|
|
T.
|
830
|
Tace,
stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac
geminissumus.
|
|
Dor.
|
|
Di
deaeque et te et geminum fratrem excrucient. Sag. Qui te
perdidit:
|
|
nam
ego nil merui. Dor. At enim quod ille meruit, tibi id obsit
volo.
|
|
Tox.
|
|
Agite
sultis, hunc ludificemus. Lemn. Nisi si dignust, non opust.
|
55
|
et
me haud par est. Tox. Credo eo, quia non inconciliavit, cum
te emo.
|
|
Lemn.
|
835
|
At
tamen non--tamen-- Tox. Cave ergo sis malo, et sequere me.
|
|
te
mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
|
|
foret
et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
|
|
sed
ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
|
60
|
nec
satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
|
840
|
ni
id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.
|
|
Lemn.
|
|
Pol
bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
|
|
Tox.
|
|
Ego
sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.
|
|
*
graphice hunc volo ludificari. Lemn. Meo ego in loco sedulo
curabo.
|
65
|
Dor.
|
|
Certo
illi homines mihi nescio quid mali consulunt, quod faciant. Sag.
Heus vos.
|
|
Tox.
|
845
|
Quid
ais? Sag. Hicin Dordalus est leno, qui hic liberas virgines
mercatur?
|
|
hicinest,
qui fuit quondam fortis? D. Quae haec res est? ei, colapho
me icit.
|
|
malum
vobis dabo. Tox. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. Dor.
Ei, natis pervellit.
|
|
Paeg.
|
|
Licet:
iam diu saepe sunt expunctae. Dor. Loquere tu etiam,
frustum pueri?
|
70
|
Lemn.
|
|
Patrone
mi, i intro, amabo, ad cenam.
|
|
Dor.
|
850
|
Mea
Ignavia, tu nunc me inrides?
|
|
L.
|
|
Quiane
te voco, bene ut tibi sit? D. Nolo mihi bene esse. L. Ne
sit.
|
|
Tox.
|
|
Quid
igitur? sescenti nummi quid agunt, quas turbas danunt?
|
|
Dor.
|
|
Male
disperii, sciunt referre probe inimico gratiam.
|
75
|
Tox.
|
|
Satis
sumpsimus supplici iam. Dor. Fateor, manus vobis do.
|
|
Tox.
|
855
|
Et
post dabis sub furcis.
|
|
Sag.
|
|
Abi
intro--in crucem. Dor. An me hic parum exercitum hisce
|
|
habent?
Tox. Convenisse te Toxilum me *
|
|
spectatores,
bene valete. leno periit. plaudite.
|
|