|
|
Poenulus
1.2
|
|
|
|
|
|
Adelphasivm
|
210
|
Negoti
sibi qui volet vim parare,
|
|
navem
et mulierem, haec duo comparato.
|
|
nam
nullae magis res duae plus negoti
|
|
habent,
forte si occeperis exornare,
|
5
|
[neque
umquam satis hae duae res ornantur]
|
215
|
neque
eis ulla ornandi satis satietas est.
|
|
atque
haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
|
|
nam
nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
|
|
[postquam
aurora inluxit, numquam concessamus]
|
10
|
ex
industria ambae numquam concessamus
|
220
|
lavari
aut fricari aut tergeri aut ornari,
|
|
poliri
expoliri, pingi fingi; et una
|
|
binae
singulis quae datae nobis ancillae,
|
|
eae
nos lavando eluendo operam dederunt,
|
15
|
aggerundaque
aqua sunt viri duo defessi.
|
225
|
apage
sis, negoti quantum in muliere una est.
|
|
sed
vero duae, sat scio, maxumo uni
|
|
poplo
cuilubet plus satis dare potis sunt,
|
|
quae
noctes diesque omni in aetate semper
|
20
|
ornantur,
lavantur, tergentur, poliuntur.
|
230
|
postremo
modus muliebris nullust: numquam
|
|
lavando
et fricando scimus facere finem.
|
|
[nam
quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta
est.]
|
|
Anterastilis
|
|
Miror
equidem, soror, te istaec sic fabulari,
|
25
|
quae
tam callida et docta sis et faceta.
|
235
|
nam
quom sedulo munditer nos habemus,
|
|
vix
aegreque amatorculos invenimus.
|
|
Ad.
|
|
Ita
est. verum hoc unum tamen cogitato:
|
|
modus
omnibus rebus, soror, optimus est habitu.
|
30
|
nimia
omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.
|
|
Ant.
|
240
|
Soror,
cogita, amabo, item nos perhiberi
|
|
quam
si salsa muriatica esse autumantur:
|
|
[sine
omni lepore et sine suavitate]
|
|
nisi
multa aqua usque et diu macerantur,
|
35
|
olent,
salsa sunt, tangere ut non velis.
|
245
|
item
nos sumus
|
36a
245a
|
[eius
seminis mulieres sunt]
|
|
insulsae
admodum atque invenustae
|
|
sine
munditia et sumptu.
|
|
Mil.
|
|
Coqua
est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:
|
40
|
scit,
muriatica ut maceret. Agor. Quid molestu's?
|
|
Ad.
|
250
|
Soror,
parce, amabo: sat est istuc alios
|
|
dicere
nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
|
|
Ant.
|
|
Quiesco.
Ad. Ergo amo te. sed hoc nunc responde
|
|
mihi:
sunt hic omnia,
|
45
|
quae
ad deum pacem oportet adesse? Ant. Omnia accuravi.
|
|
Agor.
|
255
|
Diem
pulchrum et celebrem et venustatis plenum,
|
|
dignum
Venere pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.
|
|
Mil.
|
|
Ecquid
gratiae, quom huc foras te evocavi?
|
|
iam
num me decet donari
|
50
|
cado
vini veteris? dic dare. nil respondes?
|
260
|
lingua
huic excidit, ut ego opinor.
|
|
quid
hic, malum, astans opstipuisti? Agor. Sine amem, ne opturba
ac tace.
|
|
Mil.
|
|
Taceo.
Agor. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
|
|
Ant.
|
|
Eamus,
mea soror. Ad. Eho amabo, quid illo nunc properas? Ant.
Rogas?
|
55
|
quia
erus nos apud aedem Veneris mantat. Ad. Maneat pol. mane.
|
265
|
turba
est nunc apud aram. an te ibi vis inter istas versarier
|
|
prosedas,
pistorum amicas, reliquias alicarias,
|
|
miseras
schoeno delibutas servolicolas sordidas,
|
|
quae
tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
|
60
|
quas
adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
|
270
|
servolorum
sordidulorum scorta diobolaria?
|
|
Mil.
|
|
I
in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
|
|
propudium?
quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
|
|
monstrum
mulieris, tantilla tanta verba funditat,
|
65
|
quoius
ego nebulai cyatho septem noctes non emam.
|
|
Agor.
|
275
|
Di
immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
|
|
quid
habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
|
|
qui
haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
|
|
hanc
equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
|
70
|
Milphio,
heus, ubi es? Mil. Assum apud te, eccum. Agor. At
ego elixus sis volo.
|
|
Mil.
|
280
|
Enim
vero, ere, facis delicias. Agor. De tequidem haec didici
omnia.
|
|
Mil.
|
|
Etiamne
ut ames eam quam numquam tetigeris? Agor. Nihil id
quidemst:
|
|
deos
quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen abstineo manus.
|
|
Ant.
|
|
Eu
ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
|
75
|
exornatae
ut simus. Ad. Immo vero sane commode;
|
285
|
nam
pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
|
|
non
enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
|
|
et
tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
|
|
eo
illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus
quam sat est.
|
80
|
Agor.
|
|
Ita
me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
|
290
|
nam
illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
|
|
Mil.
|
|
Pol
id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
|
|
qui
hanc ames. Agor. At vide sis, cum illac numquam limavi
caput.
|
|
Mil.
|
|
Curram
igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
|
85
|
Agor.
|
|
Quid
eo opust? Mil. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.
|
|
Agor.
|
295
|
I
in malam rem. Mil. Ibi sum equidem. Agor. Perdis.
Mil. Taceo. Agor. At perpetuo volo.
|
|
Mil.
|
|
Enim
vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
|
|
Ant.
|
|
Satis
nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
|
|
sed
ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
|
90
|
erit
cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
|
|
Ad.
|
300
|
Invidia
in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
|
|
bono
med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
|
|
aurum,
id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
|
|
[bonam
ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.]
|
95
|
meretricem
pudorem gerere magis decet quam purpuram:
|
305
|
[magisque
meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.]
|
|
pulchrum
ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
|
|
lepidi
mores turpem ornatum facile factis comprobant.
|
|
Agor.
|
|
Eho
tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Mil. Volo.
|
100
|
Agor.
|
|
Potesne
mi auscultare? Mil. Possum. Agor. Abi domum ac
suspende te.
|
|
Mil.
|
310
|
Quam
ob rem? Agor. Quia iam numquam audibis verba tot tam
suavia.
|
|
quid
tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
|
|
Mil.
|
|
Siquidem
tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
|
|
Agor.
|
|
At
ego amo hanc. Mil. At ego esse et bibere. Ad. Eho
tu, quid ais? Ant. Quid rogas?
|
105
|
Ad.
|
|
Viden
tu? pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi.
|
|
Ant.
|
315
|
Immo
etiam in medio oculo paullum sordest. Ad. Cedo sis
dexteram.
|
|
Agor.
|
|
Vt
quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
|
|
Ant.
|
|
Nimia
nos socordia hodie tenuit. Ad. Qua de re, obsecro?
|
|
Ant.
|
|
Quia
non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
|
110
|
primae
ut inferremus ignem in aram. Ad. Aha, non factost opus:
|
320
|
quae
habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
|
|
prius
quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
|
|
sacruficare;
nam vigilante Venere si veniant eae,
|
|
ita
sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
|
115
|
Agor.
|
|
Milphio.
Mil. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
|
|
Agor.
|
325
|
Opsecro
hercle, ut mulsa loquitur. Mil. Nil nisi laterculos,
|
|
sesumam
papaveremque, triticum et frictas nuces.
|
|
Ag.
|
|
Ecquid
amare videor? M. Damnum, quod Mercurius minime amat.
|
|
Agor.
|
|
Namque
edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
|
120
|
Ant.
|
|
Eamus,
mea germana. Ad. Age sis, ut lubet. Ant. Sequere
hac. Ad. Sequor.
|
|
Mil.
|
330
|
Eunt
hae. Agor. Quid si adeamus? Mil. Adeas. Agor.
Primum prima salva sis,
|
|
et
secunda tu secundo salve in pretio; tertia
|
|
salve
extra pretium. Anc. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
|
|
Agor.
|
|
Quo
te agis? Ad. Egone? in aedem Veneris. Agor. Quid eo?
Ad. Vt Venerem propitiem.
|
125
|
Agor.
|
|
Eho,
an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
|
335
|
quid
tu ais? Ad. Quid mihi molestu's, opsecro? Agor. Aha,
tam saeviter.
|
|
Ad.
|
|
Mitte,
amabo. Agor. Quid festinas? turba nunc illi est. Ad.
Scio.
|
|
sunt
illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
|
|
Agor.
|
|
Qui
lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
|
130
|
Ad.
|
|
Quia
apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
|
340
|
eo
conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
|
|
Agor.
|
|
Invendibili
merci oportet ultro emptorem adducere:
|
|
proba
mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
|
|
quid
ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas?
|
135
|
Ad.
|
|
Quo
die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
|
|
Agor.
|
345
|
Sunt
mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.
|
|
Ad.
|
|
Deferto
ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
|
|
Mil.
|
|
Bellula
hercle. Agor. I dierecte in maxumam malam crucem.
|
|
Mil.
|
|
Quam
magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
|
140
|
Ad.
|
|
Segrega
sermonem. taedet. Agor. Age, sustolle hoc amiculum.
|
|
Ad.
|
350
|
Pura
sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.
|
|
Agor.
|
|
Quid
agam nunc? Ad. Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
|
|
Ag.
|
|
Quid?
ego non te curem? quid ais, Milphio? M. Ecce odium meum.
|
|
quid
me vis? Ag. Cur mi haec irata est? M. Cur haec irata
est tibi?
|
145
|
cur
ego id curem? namque istaec magis meast curatio.
|
|
Agor.
|
355
|
Iam
hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis
|
|
quam
mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos.
|
|
Mil.
|
|
Quid
faciam? Agor. Exora, blandire, expalpa. Mil. Faciam
sedulo.
|
|
sed
vide sis, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
|
150
|
Agor.
|
|
Non
faciam. Ad. Non aequos in me es, sed morare et male facis.
|
360
|
bene
promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.
|
|
liberare
iuravisti me haud semel, sed centiens:
|
|
dum
te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam
|
|
neque
istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
|
155
|
i,
soror. apscede tu a me. Agor. Perii. ecquid agis, Milphio?
|
|
Mil.
|
365
|
Mea
voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,
|
|
meus
ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,
|
|
meum
mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus--
|
|
Agor.
|
|
Mene
ego illaec patiar praesente dici? discrucior miser,
|
160
|
nisi
ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
|
|
Mil.
|
370
|
Noli,
amabo, suscensere ero meo, causa mea.
|
|
ego
faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit
|
|
atque
te faciet ut sis civis Attica atque libera.
|
|
quin
adire sinis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
|
165
|
si
ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi.
|
375
|
sine
te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
|
|
Ad.
|
|
Apscede
hinc sis, sycophanta par ero. Mil. At scin quo modo?
|
|
iam
hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
|
|
atque
hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
|
170
|
male
formido: novi ego huius mores morosi malos.
|
380
|
quam
ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.
|
|
Agor.
|
|
Non
ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
|
|
exturbo
oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
|
|
em
mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
|
175
|
Mil.
|
|
Impias,
ere, te: oratorem verberas. Agor. Iam istoc magis:
|
385
|
[etiam
ocellum addam et labellum et linguam. Mil. Ecquid facies
modi?
|
|
Ag.
|
|
]
sicine ego te orare iussi? Mil. Quo modo ergo orem? Ag.
Rogas?
|
|
sic
enim diceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
|
|
huius
mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
|
180
|
huius
delicia, huius salus amoena, huius festivitas:
|
390
|
[huius
colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,
|
181a
390a
|
huius
cor, huius studium, huius savium, mastigia]
|
|
omnia
illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.
|
|
Mil.
|
|
Opsecro
hercle te, voluptas huius atque odium meum,
|
|
huius
amica mammeata, mea inimica et malevola,
|
185
|
oculus
huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
|
395
|
ut
tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,
|
|
capias
restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
|
|
nam
mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
|
|
itaque
iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
|
190
|
propter
amorem vestrum. Ad. Amabo, men prohibere postulas
|
400
|
ne
te verberet magis quam ne mendax me advorsum siet?
|
|
Ant.
|
|
Aliquid
huic responde, amabo, commode, ne incommodus
|
|
nobis
sit. nam detinet nos de nostro negotio.
|
|
Ad.
|
|
Verum.
etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
|
195
|
non
sum irata. Agor. Non es? Ad. Non sum. Agor. Da
ergo, ut credam, savium.
|
|
Ad.
|
405
|
Mox
dabo, quom ab re divina rediero. Agor. I ergo strenue.
|
|
Ad.
|
|
Sequere
me, soror. Agor. Atque audin etiam? Veneri dicito
|
|
multam
meis verbis salutem. Ad. Dicam. Ag. Atque hoc audi.
Ad. Quid est?
|
|
Agor.
|
|
Paucis
verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
|
200
|
respexit.
idem edepol Venerem credo facturam tibi.
|
|