Poenulus 2.1


Lycvs


Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem

450

leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam


quive ullum turis granum sacruficaverit.


nam ego hodie infelix dis meis iratissumis

5

sex immolavi agnos, nec potui tamen


propitiam Venerem facere uti esset mihi.

455

quoniam litare nequeo, abii illim ilico


iratus, votui exta prosicarier;

8a 457a

[neque ea poricere volui, quoniam non bona

8b 457b

haruspex dixit: deam esse indignam credidi.]


eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.

10

quando id quod sat erat satis habere noluit,


ego pausam feci. sic ago, sic me decet.

460

ego faxo posthac di deaeque ceteri


contentiores mage erunt atque avidi minus,


quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.

15

condigne haruspex, non homo trioboli,


omnibus in extis aibat portendi mihi

465

malum damnumque et deos esse iratos mihi.


quid ei divini aut humani aequomst credere?


mina mihi argenti dono postilla datast.

20

sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,


qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?

470

sed eccum incedit. Antamonides Ita ut occepi dicere,


lenulle, de illa pugna Pentetronica,


quom sexaginta milia hominum uno die

25

volaticorum manibus occidi meis.


Lyc.


Volaticorum hominum? Antam. Ita dico quidem.


Lyc.

475

An, opsecro, usquam sunt homines volatici?


Antam.


Fuere. verum ego interfeci. Lyc. Quo modo


potuisti? Antam. Dicam. viscum legioni dedi

30

fundasque; eo praesternebant folia farferi.


Lyc.


Quoi rei? Antam. Ad fundas viscus ne adhaeresceret.


Lyc.

480

Perge. optume hercle perieras. quid postea?


Antam.


In fundas visci indebant grandiculos globos,


eo illos volantis iussi funditarier.

35

quid multa verba? quemquem visco offenderant,

485

tam crebri ad terram accidebant quam pira.


ut quisque acciderat, eum necabam ilico


per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.


Lyc.


Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter

40

faciat ut semper sacruficem nec umquam litem.


A.

490

An mi haec non credis? L. Credo, ut mi aequomst credier.


age eamus intro. Lyc. Dum exta referuntur, volo


narrare tibi etiam unam pugnam. Lyc. Nil moror.


A.


Ausculta. L. Non hercle auscultabo. A. Quo modo?

45

colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,

495

nisi aut auscultas aut is in malam crucem.


Lyc.


Malam crucem ibo potius. Antam. Certumnest tibi?


Lyc.


Certum. Antam. Tum tu igitur die bono Aphrodisiis


addice tuam mihi meretricem minusculam.

50

Lyc.


Ita res divina mihi fuit: res serias

500

omnis extollo ex hoc die in alium diem.


Antam.


Profestos festos habeam decretum est mihi.


Lyc.


Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.-- Antam. Seqor.


in hunc diem iam tuos sum mercennarius.--