|
|
Poenulus
3.5
|
|
|
|
|
|
Lycvs
|
|
Suspendant
omnes nunciam se haruspices,
|
|
quam
ego illis posthac quod loquantur creduam,
|
|
qui
in re divina dudum dicebant mihi
|
|
malum
damnumque maximum portendier:
|
5
750
|
is
explicavi meam rem postilla lucro.
|
|
Agor.
|
|
Salvos
sis, leno. Lyc. Di te ament, Agorastocles.
|
|
Agor.
|
|
Magis
me benigne nunc salutas quam antidhac.
|
|
Lyc.
|
|
Tranquillitas
evenit, quasi navi in mari:
|
|
utquomque
est ventus, exim velum vortitur.
|
10
|
Agor.
|
755
|
Valeant
apud te quos volo; atque haud te volo.
|
|
Lyc.
|
|
Valent
ut postulatumst, verum non tibi.
|
|
Agor.
|
|
Mitte
ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,
|
|
die
festo celebri nobilique Aphrodisiis.
|
|
Lyc.
|
|
Calidum
prandisti prandium hodie? dic mihi.
|
15
|
Agor.
|
760
|
Quid
iam? Lyc. Quia os nunc frigefactas, quom rogas.
|
|
Agor.
|
|
Hoc
age sis, leno. servom esse audivi meum
|
|
apud
te. Lyc. Apud me? numquam factum reperies.
|
|
Agor.
|
|
Mentire.
nam ad te venit aurumque attulit.
|
|
ita
mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
|
20
|
Lyc.
|
765
|
Malus
es, captatum me advenis cum testibus.
|
|
tuorum
apud me nemost nec quicquam tui.
|
|
Agor.
|
|
Mementote
illud, advocati. Adv. Meminimus.
|
|
Lyc.
|
|
Hahahae,
iam teneo quid sit, perspexi modo.
|
|
hi
qui illum dudum conciliaverunt mihi
|
25
770
|
peregrinum
Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,
|
|
me
esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
|
|
nunc
hunc inimicum quia esse sciverunt mihi,
|
|
eum
adlegarunt, suom qui servom diceret
|
|
cum
auro esse apud me; compositast fallacia,
|
30
775
|
ut
eo me privent atque inter se dividant.
|
|
lupo
agnum eripere postulant. nugas agunt.
|
|
Agor.
|
|
Negasne
apud te esse aurum, nec servom meum?
|
|
Lyc.
|
|
Nego:
et negando, si quid refert, ravio.
|
|
Adv.
|
|
Periisti,
leno. nam istest huius vilicus
|
35
780
|
quem
tibi nos esse Spartiatam diximus,
|
|
qui
ad te trecentos Philippeos modo detulit.
|
|
idque
in istoc adeo aurum inest marsuppio.
|
|
Lyc.
|
|
Vae
vostrae aetati. Adv. Id quidem <in> mundo est tuae.
|
|
Agor.
|
|
Age
omitte actutum, furcifer, marsuppium:
|
40
785
|
manifesto
fur es mihi. quaeso hercle, operam date,
|
|
dum
me videatis servom ab hoc abducere.--
|
|
Lyc.
|
|
Nunc
pol ego perii certo, haud arbitrario.
|
|
consulto
hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.
|
|
sed
quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,
|
45
790
|
prius
quam hinc optorto collo ad praetorem trahor?
|
|
eheu,
quom ego habui hariolos haruspices;
|
|
qui
si quid bene promittunt, perspisso evenit,
|
|
id
quod mali promittunt, praesentarium est.
|
|
nunc
ibo, amicos consulam, quo me modo
|
50
795
|
suspendere
aequom censeant potissimum.--
|
|