Poenulus 4.2


Syncerastvs


Satis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,


quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.

825

neque periurior neque peior alter usquam est gentium,


quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.

5

ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim


agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,


quam apud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,

830

quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,


quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,

10

equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,


verberatum, vinctum, addictum: qui habet quod det, <ut>ut homo est,


omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus

835

tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.


ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,

15

pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:


ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.


Mil.


Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,

840

nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.


et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.

20

Sync.


Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,


apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.


sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.


Mil.

845

Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,


qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.

25

Sync.


Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis


erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.


Mil.


Lepidam Venerem. Sync. Nam meretrices nostrae primis hostiis

850

Venerem placavere extemplo. Mil. O lepidam Venerem denuo.


Sync.


Nunc domum ibo. Mil. Heus, Synceraste. Sync. Syncerastum qui vocat?

30

M.


Tuos amicus. S. Haud amice facis, qui cum onere offers moram.


Mil.


At ob hanc moram tibi reddam operam ubi voles, ubi iusseris.


habe rem pactam. S. Si futurumst, do tibi operam hanc. M. Quo modo?


Sync.

855

Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas.


apage, nescio quid viri sis. Mil. Malus sum. Sync. Tibi sis. Mil. Te volo.

35

Sync.


At onus urget. Mil. At tu appone et respice ad me. Sync. Fecero,


quamquam haud otiumst. Mil. Salvos sis, Synceraste. Sync. O Milphio,


di omnes deaeque ament. Mil. Quemnam hominem? Sync. Nec te nec me, Milphio:

860

neque erum meum adeo. Mil. Quem ament igitur? Sync. Aliquem, dignus qui siet.


nam nostrorum nemo dignust. Mil. Lepide loquere. Sync. Me decet.

40

Mil.


Quid agis? Sync. Facio quod manufesti moechi hau ferme solent.


Mil.


Quid id est? Sync. Refero vasa salva. Mil. Di te et tuom erum perduint.


Sync.


Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,

865

meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. Mil. Quid id est? cedo.


Sync.


Malus es? Mil. Malus sum. Sync. Male mihi est. Mil. Memora, num esse aliter decet?

45

quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,


neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?


Sync.


Diespiter me sic amabit, Mil. Vt quidem edepol dignus es.


Sync.

870

Vt ego hanc familiam interire cupio. Mil. Adde operam, si cupis.


Sync.


Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.

50

Mil.


Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus


volucres tibi erunt tuae hirquinae. S. I in malam rem. M. I tu atque erus.


Sync.


Verum. enim qui homo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.


Mil.

875

Quid iam? Sync. Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. Mil. Rectius


tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.

55

Sync.


Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.


Mil.


Crede audacter meo periclo. Sync. Male credam, et credam tamen.


Mil.


Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? Sync. Scio.


Mil.

880

Propter amorem-- Sync. Omnem operam perdis. Mil. Quid iam? Sync. Quia doctum doces.


Mil.


Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet

60

facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,


eo facilius facere poterit. Sync. At ego hoc metuo, Milphio.


M.


Quid est quod metuas? S. Dum ero insidias paritem, ne me perduim.

885

si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,


continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.

65

Mil.


Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,


nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet


id esse facinus ex ted ortum. Sync. Male credam, et credam tamen.

890

sed hoc tu tecum tacitum habeto. Mil. Fide non melius creditur.


loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.

70

Sy.


Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. Mi. Qui id potest?


Sync.


Facile. Mil. Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.


S.


Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast. M. Quo modo?


Sync.

895

Eodem quo soror illius altera Anterastilis.


Mil.


Cedo qui id credam. Sync. Quia illas emit in Anactorio parvolas

75

de praedone Siculo. Mil. Quanti? Sync. Duodeviginti minis,


duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.


et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:

900

ingenuas Carthagine aibat esse. Mil. Di vostram fidem,


nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles

80

ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi


qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.


is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.


Sync.

905

Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat


suas popularis liberali causa. Mil. Tacitus tace modo.

85

Sync.


Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.


Mil.


Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.


ita paratumst. Sync. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.


Mil.

910

Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.


Sync.


Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?

90

Mil.


Valeas beneque ut tibi sit. Sync. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.


vale et haec cura clanculum ut sint dicta. Mil. Non dictumst. vale.


S.


At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. M. Lepidu's, quom mones.

915

et ita hoc fiet. Sync. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.


Mil.


Potin ut taceas? Sync. Taceo atque abeo.-- Mil. Mihi commoditatem creas.

95

illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt


et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.


satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?

920

ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,


quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.

100

[ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.--


[di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas


hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.

925

ita negotium institutumst, non datur cessatio;


nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,

105

et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.


remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.


nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.--]