Poenulus 5.2


Agorastocles


Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,


eas esse ingenuas ambas surrupticias


Charthaginiensis? Milphio Aio, et, si frugi esse vis,


eas liberali iam adseres causa manu.

5 965

nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati


servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.


Han.


Pro di immortales, opsecro vostram fidem,


quam orationem hanc aures dulcem devorant.


creta est profecto horum hominum oratio,

10 970

ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.


Agor.


Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.


Mil.


Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?


aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.


Agor.


Incipere multost quam impetrare facilius.

15

Mil.

975

Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?


numnam in balineis circumductust pallio?


Agor.


Facies quidem edepol Punicast. Mil. Guggast homo.


servos quidem edepol veteres antiquosque habet.


Agor.


Qui scis? Mil. Viden homines sarcinatos consequi?

20 980

atque ut opinor digitos in manibus non habent.


Agor.


Quid iam? Mil. Quia incedunt cum anulatis auribus.


Han.


Adibo hosce atque appellabo Punice.


si respondebunt, Punice pergam loqui;


si non, tum ad horum mores linguam vertero.

25

Mil.

985

Quid ais tu? ecquid commeministi Punice?


Agor.


Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,


qui illim sexennis perierim Carthagine?


Han.


Pro di immortales, plurumi ad illum modum


periere pueri liberi Carthagine.

30

Mil.

990

Quid ais tu? Agor. Quid vis? Mil. Vin appellem hunc Punice?


Agor.


An scis? Mil. Nullus me est hodie Poenus Poenior.


Agor.


Adi atque appella, quid velit, quid venerit,


qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.


Mil.


Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?

35

Han.

995

Anno byn mytthymballe udradait annech.


Agor.


Quid ait? Mil. Hannonem se esse ait Carthagine,


Carthaginiensis Mytthumbalis filium.


Han.


Avo. Mil. Salutat. Han. Donni. Mil. Doni volt tibi


dare hic nescio quid. audin pollicitarier?

40

Agor.

1000

Saluta hunc rursus Punice verbis meis.


Mil.


Avo donni inquit hic tibi verbis suis.


Han.


Me har bocca. Mil. Istuc tibi sit potius quam mihi.


Agor.


Quid ait? Mil. Miseram esse praedicat buccam sibi.


fortasse medicos nos esse arbitrarier.

45

Agor.

1005

Si <ita> est, nega esse; nolo ego errare hospitem.


Mil.


Audin tu? Han. Rufeyn nyccho issam. Agor. Sic volo


profecto vera cuncta huic expedirier.


roga numquid opus sit. Mil. Tu qui zonam non habes,


quid in hanc venistis urbem aut quid quaeritis?

50

H.

1010

Muphursa. A. Quid ait? H. Miuulec hianna. A. Quid venit?


Mil.


Non audis? mures Africanos praedicat


in pompam ludis dare se velle aedilibus.


Han.


Lech lachanna nilimniichto. Agor. Quid nunc ait?


Mil.


Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:

55 1015

nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.


Agor.


Mercator credo est. Han. Assam. Mil. Arvinam quidem.


Han.


Palu mirga detha. Agor. Milphio, quid nunc ait?


Mil.


Palas vendundas sibi ait et mergas datas,


ad messim credo, nisi quid tu aliud sapis.

60 1020

[ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.]


Agor.


Quid istuc ad me? Mil. Certiorem te esse volt,


ne quid clam furtim se accepisse censeas.


Han.


Mufonnim siccoratim. Mil. Hem, cave sis feceris


quod hic te orat. Agor. Quid ait aut quid orat? expedi.

65

Mil.

1025

Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo


lapides imponi multos, ut sese neces.


Han.


Gunebbal samem lyryla. Agor. Narra, quid est?


quid ait? Mil. Non hercle nunc quidem quicquam scio.


Hann.


At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.

70 1030

servom hercle te esse oportet et nequam et malum,


hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.


Mil.


At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,


qui huc advenisti nos captatum, migdilix,


bisulci lingua quasi proserpens bestia.

75

Agor.

1035

Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.


maledicere huic tu temperabis, si sapis.


meis consanguineis nolo te iniuste loqui.


Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.


Han.


O mi popularis, salve. Agor. Et tu edepol, quisquis es.

80 1040

et si quid opus est, quaeso, dic atque impera


popularitatis causa. Han. Habeo gratiam.


[verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium


quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.]


sed ecquem adulescentem tu hic novisti Agorastoclem?

85

Agor.

1045

Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium,


ego sum ipsus quem tu quaeris. Han. Hem, quid ego audio?


Agor.


Antidamae gnatum me esse. Han. Si itast, tesseram


conferre si vis hospitalem, eccam attuli.


Agor.


Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.

90

Han.

1050

O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater


patritus ergo hospes Antidamas fuit.


haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.


Agor.


Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.


nam haud repudio hospitium neque Carthaginem,

95 1055

unde sum oriundus. Han. Di dent tibi omnes quae velis.


quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini


gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.


Agor.


Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos


emit, et is me sibi adoptavit filium.

100

Han.

1060

Demarcho item ipse fuit adoptaticius.


sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,


ecquid meministi tuom parentum nomina,


patris atque matris? Agor. Memini. Han. Memoradum mihi,


si novi forte aut si sunt cognati mihi.

105

Agor.

1065

Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.


Han.


Patrem atque matrem viverent vellem tibi.


Agor.


An mortui sunt? Han. Factum, quod aegre tuli.


nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;


pater tuos, is erat frater patruelis meus,

110 1070

et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,


quo me privatum aegre patior mortuo.


sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,


signum esse oportet in manu laeva tibi,


ludenti puero quod memordit simia.

115 1075

ostende, inspiciam. < Agor. Em ostendo.> Han. Aperi. audi atque ades:

115a 1075a

* * *


Agor.


Mi patrue, salve. Han. Et tu salve, Agorastocles.


iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.


Mil.


Pol istam rem vobis bene evenisse gaudeo.


sed te moneri num nevis? Han. Sane volo.

120

Mil.

1080

Paterna oportet filio reddi bona.


aequomst habere hunc bona quae possedit pater.


Han.


Haud postulo aliter: restituentur omnia;


suam sibi rem salvam sistam, si illo advenerit.


Mil.


Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.

125

Han.

1085

Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.


Mil.


Festivom facinus venit mi in mentem modo.


Han.


Quid id est? Mil. Tua opus est opera. Han. Dic mihi quid lubet:


profecto uteris, ut voles, operam meam.


quid est negoti? Mil. Potin tu fieri subdolus?

130

Han.

1090

Inimico possum, amico insipientia est.


Mil.


Inimicus hercle est huius. Han. Male faxim lubens.


Mil.


Amat ab lenone hic. Han. Facere sapienter puto.


Mil.


Leno hic habitat vicinus. Han. Male faxim lubens.


Mil.


Ei duae puellae sunt meretrices servolae

135 1095

sorores: earum hic alteram efflictim perit,


neque eam incestavit umquam. Han. Acerba amatiost.


Mil.


Hunc leno ludificatur. Han. Suom quaestum colit.


Mil.


Hic illi malam rem dare volt. Han. Frugist, si id facit.


Mil.


Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,

140 1100

ut te allegemus, filias dicas tuas


surruptasque esse parvolas Carthagine *


manu liberali causa ambas adseras,


quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?


Han.


Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae

145 1105

cum nutrice una sunt surruptae parvolae.


Mil.


Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.


Han.


Pol magis quam vellem. Mil. Eu hercle mortalem catum,


* malum crudumque, estolidum et subdolum.


ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.

150 1110

me quoque dolis iam superat architectonem.


Han.


Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.


Mil.


Statura hau magna, corpore aquilost. Han. Ipsa east.


Mil.


Specie venusta, ore atque oculis pernigris.


Han.


Formam quidem hercle verbis depinxti probe.

155

Mil.

1115

Vin eam videre? Han. Filias malo meas.


sed i atque evoca illam; si eae meae sunt filiae,


si illarum est nutrix, me continuo noverit.


Mil.


Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat


foras Giddeneni. est qui illam conventam esse volt.