|
|
Poenulus
5.4
|
|
|
|
|
|
Adelphasivm
|
|
Fuit
hodie operae pretium cuivis qui amabilitati animum adiceret,
|
1175
|
oculis
epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo visere venit.
|
|
deamavi
ecastor illi hodie lepidissima munera meretricum,
|
|
digna
dea venustissima Venere, neque contempsi eius opes hodie.
|
5
|
tanta
ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde.
|
|
aras
tus, murrinus, omnis odor
|
|
complebat.
haud sordere visust
|
1180
|
festus
dies, Venus, nec tuom fanum:
|
1180
|
tantus
ibi clientarum erat numerus,
|
10
|
quae
ad Calydoniam venerant Venerem.
|
|
Anterastilis
|
|
Certo
enim, quod quidem ad nos duas
|
|
attinuit,
praepotentes pulchre
|
|
pacisque
potentes, soror, fuimus,
|
|
neque
ab iuventute inibi inridiculo
|
15
|
habitae,
quod pol,
|
|
soror,
ceteris omnibus factumst.
|
|
Ad.
|
|
Malim
istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes.
|
|
Ant.
|
1185
|
Spero
equidem. Ad. Et pol ego, quom, ingeniis quibus sumus atque
aliae, gnosco;
|
|
eo
sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a culpa castas.
|
20
|
Han.
|
|
Iuppiter,
qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom,
|
|
quem
penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem
quaeso,
|
|
rebus
meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque <e>
patria
|
1190
|
perdidi
parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam
pietati.
|
|
Agor.
|
|
Omnia
faciet Iuppiter faxo,
|
25
|
nam
mi est obnoxius et me
|
|
metuit.
Han. Tace quaeso.
|
|
Agor.
|
1191a
|
Ne
lacruma, patrue.
|
|
Ant.
|
|
Vt
volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria;
|
|
sicut
nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine.
|
|
Ad.
|
|
Stulta,
soror, magis es quam volo. an tu eo pulchra videre, obsecro,
|
30
1195
|
si
tibi illi non os oblitumst fuligine?
|
|
Agor.
|
|
O
patrue, o patrue mi. Han. Quid est,
|
|
fratris
mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
|
|
Agor.
|
|
At
enim hoc volo agas. Han. At enim ago istuc.
|
|
Agor.
|
|
<O>
patrue mi patruissime.
|
35
|
Han.
|
|
Quid
est? Agor. Est lepida et lauta. ut sapit.
|
|
Han.
|
|
Ingenium
patris habet quod sapit.
|
|
Ag.
|
|
Quae
res? iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast.
|
1200
|
nunc
hinc sapit, hinc sentit, quidquid sapit, ex meo amore.
|
|
Ad.
|
|
Non
eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus servae, soror,
|
40
|
ut
deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
|
|
multa
mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
|
|
quom
sibi nimis placent minusque addunt operam, uti placeant viris.
|
|
Ant.
|
1205
|
Nimiae
voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,
|
|
quodque
haruspex de ambabus dixit. Agor. Velim de me aliquid
dixerit.
|
45
|
Ant.
|
|
Nos
fore invito domino nostro diebus paucis liberas.
|
|
id
ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
|
|
Agor.
|
|
Mea
fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
|
1210
|
libertatem,
quia me amare hanc scit. Ad. Soror, sequere hac. An.
Sequor.
|
|
Han.
|
|
Prius
quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.
|
50
|
Ad.
|
|
Quis
revocat? Ag. Qui bene volt vobis facere. Ad. Facere
occasiost.
|
|
sed
quis homost? Ag. Amicus vobis. Ad. Qui quidem
inimicus non siet.
|
|
Ag.
|
|
Bonus
est hic homo, mea voluptas. Ad. Pol istum malim quam malum.
|
|
Agor.
|
1215
|
Siquidem
amicitiast habenda, cum hoc habendast. Ad. Hau precor.
|
|
Agor.
|
|
Multa
bona volt vobis facere. Ad. Bonus bonis bene feceris.
|
55
|
Han.
|
|
[Gaudio
ero vobis. Ad. At edepol nos voluptati tibi.
|
|
Han.
|
|
Libertatique.
Ad. Istoc pretio tuas nos facile feceris.]
|
|
Agor.
|
|
Patrue
mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,
|
1220
|
iam
hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.
|
|
ut
pudice verba fecit, cogitate et commode,
|
60
|
ut
modeste orationem praebuit. Han. Certo haec meast.
|
|
sed
ut astu sum adgressus ad eas. Agor. Lepide hercle atque
commode.
|
|
Han.
|
|
Pergo
etiam temptare? Agor. In pauca confer: sitiunt qui sedent.
|
|
Han.
|
1225
|
Quid
istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.
|
|
Agor.
|
|
Nunc,
patrue, tu frugi bonae es. tene. vin ego hanc adprendam?
|
65
|
Ad.
|
|
An
patruos est, Agorastocles, tuos hic? Agor. Iam faxo scibis.
|
|
nunc
pol ego te ulciscar probe, nam faxo--mea eris sponsa.
|
|
Han.
|
|
Ite
in ius, ne moramini. antestare me atque duce.
|
|
Agor.
|
1230
|
Ego
te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.
|
|
sed
illud quidem volui dicere--immo hercle dixi quod volebam.
|
70
|
Han.
|
|
Moramini.
in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.
|
|
Ad.
|
|
Quid
in ius vocas nos? quid tibi debemus? Agor. Dicet illi.
|
|
Ad.
|
|
Etiam
me meae latrant canes? Agor. At tu hercle adludiato:
|
1235
|
dato
mihi pro offa savium, pro osse linguam obicito.
|
|
ita
hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
|
75
|
Han.
|
|
Ite
si itis. Ad. Quid nos fecimus tibi? Han. Fures estis
ambae.
|
|
Ad.
|
|
Nosne
tibi? Han. Vos inquam. Agor. Atque ego scio. Ad.
Quid id furtist? Agor. Hunc rogato.
|
|
Han.
|
|
Quia
annos multos filias meas celavistis clam me,
|
1240
|
atque
equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
|
|
Ad.
|
|
Numquam
mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
|
80
|
Agor.
|
|
Da
pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
|
|
Ad.
|
|
Nil
tecum ago, apscede opsecro. Ag. Atque hercle mecum agendum
est.
|
|
nam
hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
|
1245
|
et
praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa
|
|
quoque
modo huius filias apud vos habeatis servas,
|
85
|
quas
vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
|
|
Ad.
|
|
Vbi
sunt eae? aut quas, opsecro? Ag. Satis iam sunt maceratae.
|
|
H.
|
|
Quid
si eloquamur? Ag. Censeo hercle, patrue. Ad. Misera
timeo,
|
1250
|
quid
hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.
|
|
Han.
|
|
Advortite
animum, mulieres. primum, si id fieri possit,
|
90
|
ne
indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;
|
|
nunc
quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,
|
|
eas
dis est aequom gratias nos agere sempiternas,
|
1255
|
quom
nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
|
|
vos
meae estis ambae filiae et hic est cognatus vester,
|
95
|
huiusce
fratris filius, Agorastocles. Ad. Amabo,
|
|
num
hi falso oblectant gaudio nos? Agor. At ita me di servent,
|
|
ut
hic pater est vester. date manus. Ad. Salve, insperate
nobis
|
1260
|
pater,
te complecti nos sine. Ant. Cupite atque exspectate
|
|
pater,
salve. Ad. Ambae filiae sumus. Ant. Amplectamur
ambae.
|
100
|
Agor.
|
|
Quis
me amplectetur postea? Han. Nunc ego sum fotunatus,
|
|
multorum
annorum miserias nunc hac voluptate sedo.
|
|
Ad.
|
|
Vix
hoc videmur credere. Han. Magis qui credatis dicam.
|
1265
|
nam
vostra nutrix primum me cognovit. Ad. Vbi ea, amabo, est?
|
|
Han.
|
|
Apud
hunc est. Agor. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
|
105
|
omitte
saltem tu altera. nolo ego istuc. Ad. Enicas me.
|
105a
1267a
|
*
* *
|
|
prius
quam tibi desponderit. Agor. Mitto. Ad. Sperate,
salve.
|
|
Han.
|
|
Condamus
alter alterum ergo in nervom bracchialem.
|
1270
|
quibus
nunc in terra melius est? Agor. Eveniunt digna dignis.
|
|
Han.
|
|
Tandem
huic cupitum contigit. Ag. O Apella, o Zeuxis pictor,
|
110
|
cur
numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
|
|
nam
alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
|
|
Han.
|
|
Di
deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias,
|
1275
|
quom
hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,
|
|
ut
meae gnatae ad me redirent in potestatem meam.
|
115
|
Ad.
|
|
[Mi
pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.
|
|
Agor.
|
|
Patrue,
facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam
|
|
mihi
te despondisse. Han. Memini. Agor. Et dotis quid
promiseris.]
|
|