Poenulus 5.6




Lycvs


Decipitur nemo, mea quidem sententia,


qui suis amicis narrat recte res suas;

1340

nam omnibus amicis meis idem unum convenit,


ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.

5

Ag.


Leno, eamus in ius. Lyc. Opsecro te, Agorastocles,


suspendere ut me liceat. Han. In ius te voco.


Lyc.


Quid tibi mecum autem? Han. Quia hasce aio liberas

1345

ingenuasque esse filias ambas meas;


eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.

10

Lyc.


Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,


neminem venire qui istas adsereret manu.


[meae quidem profecto non sunt. Antam. Leno, in ius eas.


Lyc.

1350

De prandio tu dicis. debetur, dabo.]


Ag.


Duplum pro furto mi opus est. Lyc. Sume hinc quid lubet.

15

Han.


Et mihi suppliciis multis. Lyc. Sume hinc quid lubet:


Antam.


[Et mihi quidem mina argenti. Ly. Sume hinc quid lubet.]


collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.


Ag.

1355

[Numquid recusas contra me? Lyc. Haud verbum quidem.


Ag.


Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,

20

tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.


Han.


Haud aliter ausim. Antam. Bene vale. Ag. Et tu bene vale.


Antam.


Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.--


Lyc.

1360

Perii hercle. Ag. Immo haud multo post, si in ius veneris.


Lyc.


Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?

25

verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,


trecentos Philippos; credo conradi potest:


cras auctionem faciam. Ag. Tantisper quidem

1365

ut sis apud me lignea in custodia.


Lyc.


Fiat. Ag. Sequere intro, patrue mi, ut hunc festum diem

30

habeamus hilare, huius malo et nostro bono.


multum valete. multa verba fecimus;


malum postremo omne ad lenonem reccidit.

1370

nunc, quod postremum est condimentum fabulae,


si placuit, plausum postulat comoedia.--]