Pseudolus 1.2


Ballio


Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati,


quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant,

135

quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.


neque ego homines magis asinos numquam vidi, ita plagis costae callent:

5

quos quom ferias, tibi plus noceas; eo enim ingenio hi sunt flagritribae,


qui haec habent consilia, ubi data occasiost, rape clepe tene


harpaga bibe es fuge: hoc

140

est eorum opus, ut mavelis lupos apud ovis linquere,


quam hos domi custodes.

10

at faciem quom aspicias eorum, hau mali videntur: opera fallunt.


nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,


nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,

145

ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,


ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica

15

neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.


atque heri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,


verum ita vos estis praediti callenti ingenio improbi,

150

officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;


nempe ita animati estis vos: vincitis duritia hoc atque me.

20

hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc agite, hoc animum advortite,


huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hominum.


numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.

155

quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.


adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.

25

tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.


te cum securi caudicali praeficio provinciae.


Servvs


At haec retunsast. Bal. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis [omnes]:

160

numqui minus ea gratia tamen omnium opera utor?


tibi hoc praecipio ut niteant aedes. habes quod facias: propera, abi intro.

30

tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.


haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,


vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.

165

nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis vos concelebrare.


pernam callum glandium sumen facito in aqua iaceant. satin audis?

35

magnifice volo me viros summos accipere, ut mihi rem esse reantur.


intro abite atque haec cito celerate, ne mora quae sit, cocus cum veniat;


ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.

170

i, puere, prae; ne quisquam pertundat cruminam cautiost.


vel opperire, est quod domi dicere paene fui oblitus.

40

auditin? vobis, mulieres, hanc habeo edictionem.


vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis,


viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar,

175

quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat;


quam libertam fore mihi credam et quam venalem, hodie experiar.

45

facite hodie ut mihi munera multa huc ab amatoribus conveniant.


nam nisi mihi penus annuos hodie convenit, cras populo prostituam vos.


natalem scitis mi esse diem hunc: ubi isti sunt quibus vos oculi estis,

180

quibus vitae, quibus deliciae estis, quibus savia, mammia, mellillae?


maniplatim mihi munerigeruli facite ante aedis iam hic adsint.

50

cur ego vestem, aurum atque ea quibus est vobis usus, prahibeo? aut quid mi


domi nisi malum vestra operast hodie? improbae vini modo cupidae estis:


eo vos vestros panticesque adeo madefactatis, quom ego sim hic siccus.

185

nunc adeo hoc factust optumum, ut nomine quemque appellem suo,


ne dictum esse actutum sibi quaepiam vostrarum mihi neget:

55

advortite animum cunctae.


principio, Hedytium, tecum ago, quae amica es frumentariis,


quibus cunctis montes maxumi [acervi] frumenti sunt domi:

190

fac sis sit delatum huc mihi frumentum, hunc annum quod satis,


mi et familiae omni sit meae, atque adeo ut frumento afluam,

60

ut civitas nomen mihi commutet meque ut praedicet


lenone ex Ballione regem Iasonem.


Cal.


Audin, furcifer quae loquitur? satin magnificus tibi videtur?


Psevd.

195

Pol iste, atque etiam malificus.

63a 195a

sed tace atque hanc rem gere.


Bal.


Aeschrodora, tu quae amicos tibi habes lenonum aemulos

65

lanios, qui, item ut nos iurando, iure malo male quaerunt rem, audi:


nisi carnaria tria gravida tegoribus onere uberi hodie


mihi erunt, cras te quasi Dircam olim, ut memorant, duo gnati Iovis

200

devinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium;


id tibi profecto taurus fiet. Cal. Nimis sermone huius ira incendor.

70

Ps.


Huncine hic hominem pati


colere iuventutem Atticam?


ubi sunt, ubi latent quibus aetas integra est, qui amant a lenone?


quin conveniunt? quin una omnes peste hac populum hunc liberant?

205

sed nimium stultus, nimis fui

75 205

indoctus: illine audeant

75a 205a

id facere quibus ut serviant


suos amor cogit?


[simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt]


Cal.


Vah tace. Ps. Quid est?


Cal.


Male morigeru's mihi, quom sermoni huius obsonas.

80

Ps.


Taceo. Cal. At taceas malo multo quam tacere dicas. Bal. Tu autem,

210

Xystilis, fac ut animum advortas, quoius amatores olivi


dunamin domi habent maxumam.


si mihi non iam huc culleis


oleum deportatum erit,

85

te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere--in pergulam;

215

ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu hau somnum capias, sed ubi


usque ad languorem--tenes


quo se haec tendant quae loquor.


ain, excetra tu? quae tibi amicos tot habes tam probe oleo onustos,

90

num quoipiam est hodie tua tuorum opera conservorum

220

nitidiusculum caput? aut num ipse ego pulmento utor magis


unctiusculo? sed scio, tu oleum hau magni pendis, vino


te devincis. sine modo,


reprehendam hercle ego cuncta una opera, nisi quidem hodie tu omnia

95

facis effecta haec ut loquor.

225

tu autem, quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras,


ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis solvere,


Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum virum:


nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur,

100

cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam.