|
|
Pseudolus
1.4
|
|
|
|
|
|
postquam
illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
|
395
|
quid
nunc acturu's, postquam erili filio
|
|
largitu's
dictis dapsilis? ubi sunt ea?
|
|
quoi
neque paratast gutta certi consili,
|
5
|
[neque
adeo argenti--neque nunc quid faciam scio.]
|
|
neque
exordiri primum unde occipias habes,
|
400
|
neque
ad detexundam telam certos terminos.
|
|
sed
quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
|
|
quaerit
quod nusquamst gentium, reperit tamen,
|
10
|
facit
illud veri simile, quod mendacium est,
|
|
nunc
ego poeta fiam: viginti minas,
|
405
|
quae
nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
|
|
[atque
ego me iam pridem huic daturum dixeram
|
|
et
volui inicere tragulam in nostrum senem;
|
15
|
verum
is nescio quo pacto praesensit prius.]
|
|
sed
comprimundast vox mihi atque oratio:
|
410
|
erum
eccum video huc Simonem una simul
|
|
cum
suo vicino Calliphone incedere.
|
|
ex
hoc sepulcro vetere viginti minas
|
20
|
effodiam
ego hodie, quas dem erili filio.
|
|
nunc
huc concedam, unde horum sermonem legam.
|
|