|
|
Pseudolus
1.5
|
|
|
|
|
|
Simo
|
415
|
Si
de damnosis aut si de amatoribus
|
|
dictator
fiat nunc Athenis Atticis,
|
|
nemo
anteveniat filio, credo, meo:
|
|
ita
nunc per urbem solus sermoni omnibust,
|
5
|
eum
velle amicam liberare et quaerere
|
420
|
argentum
ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;
|
|
atque
id iam pridem sensi et subolebat mihi,
|
|
sed
dissimulabam. Ps. Iam illi fetet filius.
|
|
occisa
est haec res, haeret hoc negotium.
|
10
|
quo
in commeatum volui argentarium
|
425
|
proficisci,
ibi nunc oppido opsaeptast via.
|
|
praesensit:
nihil est praedae praedatoribus.
|
|
Callipho
|
|
Homines
qui gestant quique auscultant crimina,
|
|
si
meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
|
15
|
gestores
linguis, auditores auribus.
|
430
|
nam
istaec quae tibi renuntiantur, filium
|
|
te
velle amantem argento circumducere,
|
|
fors
fuat an istaec dicta sint mendacia;
|
|
sed
si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
|
20
|
quid
mirum fecit? quid novom, adulescens homo
|
435
|
si
amat, si amicam liberat? Ps. Lepidum senem.
|
|
Sim.
|
|
Vetus
nolo faciat. Cal. At enim nequiquam nevis;
|
|
vel
tu ne faceres tale in adulescentia.
|
|
probum
patrem esse oportet qui gnatum suom
|
25
|
esse
probiorem quam ipsus fuerit postulet.
|
440
|
nam
tu quod damni et quod fecisti flagiti
|
|
populo
viritim potuit dispertirier.
|
|
idne
tu mirare, si patrissat filius?
|
|
Ps.
|
|
ô
Zeu, quam pauci estis homines commodi. em,
|
30
|
illic
est pater patrem esse ut aequom est filio.
|
|
Sim.
|
445
|
Quis
hic loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.
|
|
hic
mihi corrumpit filium, scelerum caput;
|
|
hic
dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
|
|
cupio
excruciari. Cal. Iam istaec insipientiast,
|
35
|
iram
in promptu gerere. quanto satius est
|
450
|
adire
blandis verbis atque exquaerere,
|
|
sintne
illa necne sint quae tibi renuntiant.
|
|
bonus
animus in mala re dimidiumst mali.
|
|
Sim.
|
|
Tibi
auscultabo. Ps. Itur ad te, Pseudole.
|
40
|
orationem
tibi para advorsum senem.
|
455
|
erum
saluto primum, ut aequomst; postea,
|
|
si
quid superfit, vicinos impertio.
|
|
Sim.
|
|
Salve.
quid agitur? Ps. Statur hic ad hunc modum.
|
|
Sim.
|
|
Statum
vide hominis, Callipho, quam basilicum.
|
45
|
Cal.
|
|
Bene
confidenterque adstitisse intellego.
|
|
Ps.
|
460
|
Decet
innocentem qui sit atque innoxium
|
|
servom
superbum esse, apud erum potissimum.
|
|
Cal.
|
|
Sunt
quae te volumus percontari, quae quasi
|
|
per
nebulam nosmet scimus atque audivimus.
|
50
|
Sim.
|
|
Conficiet
iam te hic verbis, ut tu censeas
|
465
|
non
Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.
|
|
Ps.
|
|
Itast,
iam pridem tu me spernis, sentio.
|
|
parvam
esse apud te mihi fidem ipse intellego.
|
|
cupis
me esse nequam: tamen ero frugi bonae.
|
55
|
Sim.
|
|
Fac
sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
|
470
|
mea
ut migrare dicta possint quo volo.
|
|
Ps.
|
|
Age
loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
|
|
Sim.
|
|
Mihin
domino servos tu suscenses? Ps. Tam tibi
|
|
mirum
id videtur? Sim. Hercle qui, ut tu praedicas,
|
60
|
cavendum
est mi aps te irato; atque alio tu modo
|
475
|
me
verberare atque ego te soleo cogitas.
|
|
quid
censes? Cal. Edepol merito esse iratum arbitror,
|
|
quom
apud te parvast ei fides. Sim. Iam sic sino;
|
|
iratus
sit: ego, ne quid noceat, cavero.
|
65
|
sed
quid ais? quid hoc, quod te rogo? Ps. Si quid vis, roga.
|
480
|
quod
scibo, Delphis tibi responsum dicito.
|
|
Sim.
|
|
Advorte
ergo animum et fac sis promissi memor.
|
|
quid
ais? ecquam scis filium tibicinam
|
|
meum
amare? Ps. nai gar. Sim. Liberare quam velit?
|
70
|
Ps.
|
|
kai
touto nai gar. Sim. Ecquas viginti minas
|
485
|
[per
sycophantiam atque per doctos dolos]
|
|
paritas
ut auferas a me? Ps. Abs te ego auferam?
|
|
Sim.
|
|
Ita,
quas meo gnato des, qui amicam liberet?
|
|
fatere,
dic. Ps. kai touto nai, kai touto nai.
|
75
|
Cal.
|
|
Fatetur.
Sim. Dixin, Callipho, dudum tibi?
|
|
Cal.
|
490
|
Memini.
Sim. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,
|
|
celata
me sunt? quor non rescivi? Ps. Eloquar.
|
|
quia
nolebam ex me morem progigni malum,
|
|
erum
ut servos criminaret apud erum.
|
80
|
Sim.
|
|
Iuberes
hunc praecipitem in pistrinum trahi.
|
|
Cal.
|
495
|
Numquid
peccatum est, Simo? Sim. Immo maxime.
|
|
Ps.
|
|
Desiste,
recte ego meam rem sapio, Callipho;
|
|
peccata
mea sunt. animum advorte nunciam.
|
|
quapropter
te expertem amoris nati habuerim?
|
85
|
pistrinum
in mundo scibam, si dixem, mihi.
|
|
Sim.
|
500
|
Non
a me scibas pistrinum in mundo tibi,
|
|
cum
ea mussitabas? Ps. Scibam. Sim. Quin dictum est
mihi?
|
|
Ps.
|
|
Quia
illud malum aderat, istuc aberat longius;
|
|
illud
erat praesens, huic erant dieculae.
|
90
|
Sim.
|
|
Quid
nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
|
505
|
argentum
auferri, qui praesertim senserim.
|
|
ne
quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
|
|
Ps.
|
|
Numquam
edepol quoiquam supplicabo, dum quidem
|
|
tu
vives. tu mihi hercle argentum dabis,
|
95
|
abs
te equidem sumam. Sim. Tu a me sumes? Ps. Strenue.
|
|
Sim.
|
510
|
Excludito
mi hercle oculum, si dedero. Ps. Dabis.
|
|
iam
dico ut a me caveas. Sim. Certe edepol scio,
|
|
si
apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.
|
|
Ps.
|
|
Faciam.
Sim. Si non apstuleris? Ps. Virgis caedito.
|
100
|
sed
quid, si apstulero? Sim. Do Iovem testem tibi,
|
515
|
te
aetatem impune habiturum. Ps. Facito ut memineris.
|
|
Sim.
|
|
Egon
ut cavere nequeam, cui praedicitur?
|
|
Ps.
|
|
Praedico,
ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.
|
|
em
istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.
|
105
|
Cal.
|
|
Edepol
mortalem graphicum, si servat fidem.
|
|
Ps.
|
520
|
Servitum
tibi me abducito, ni fecero.
|
|
Cal.
|
|
Bene
atque amice dicis. nam nunc, nam meust.
|
|
Ps.
|
|
Vin
etiam dicam quod vos magis miremini?
|
|
Cal.
|
|
Studeo
hercle audire, nam ted ausculto lubens.
|
109a
523a
|
[
Sim. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.]
|
110
|
Ps.
|
|
Prius
quam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius
|
525
|
dabo
aliam pugnam claram et commemorabilem.
|
|
Sim.
|
|
Quam
pugnam? Ps. Em ab hoc lenone vicino tuo
|
|
per
sycophantiam atque per doctos dolos
|
|
tibicinam
illam, tuos quam gnatus deperit,
|
115
|
ea
circumducam lepide lenonem. Sim. Quid est?
|
|
Ps.
|
530
|
Effectum
hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
|
|
Sim.
|
|
Siquidem
istaec opera, ut praedicas, perfeceris,
|
|
virtute
regi Agathocli antecesseris.
|
|
sed
si non faxis, numquid causaest, ilico
|
120
|
quin
te in pistrinum condam? Ps. Non unum in diem [modo],
|
535
|
verum
hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,
|
|
dabin
mi argentum, quod dem lenoni, ilico,
|
|
tua
voluntate? Cal. Ius bonum orat Pseudolus;
|
|
dabo
inque. Sim. At enim scin quid mihi in mentem venit?
|
125
|
quid
si hisce inter se consenserunt, Callipho,
|
540
|
aut
de compecto faciunt consutis dolis,
|
|
qui
me argento intervertant? Ps. Quis me audacior
|
|
sit,
si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:
|
|
si
sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re]
|
130
|
aut
si de ea re umquam inter nos convenimus,
|
130a
544a
|
[quasi
in libro cum scribuntur calamo litterae]
|
545
|
stilis
me totum usque ulmeis conscribito.
|
|
Sim.
|
|
Indice
ludos nunciam, quando lubet.
|
|
Ps.
|
|
Da
in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,
|
|
ne
quo te ad aliud occupes negotium.
|
135
|
Cal.
|
|
Quin
rus ut irem iam heri mecum statueram.
|
|
Ps.
|
550
|
At
nunc disturba quas statuisti machinas.
|
|
Cal.
|
|
Nunc
non abire certum est istac gratia;
|
|
lubidost
ludos tuos spectare, Pseudole.
|
|
et
si hunc videbo non dare argentum tibi,
|
140
|
quod
dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.
|
|
Sim.
|
555
|
Non
demutabo. Ps. Namque edepol, si non dabis,
|
|
clamore
magno et multo flagitabere.
|
|
agite
amolimini hinc vos intro nunciam
|
|
ac
meis vicissim date locum fallaciis.
|
145
|
Cal.
|
|
Fiat,
geratur mos tibi. Ps. Sed te volo
|
560
|
domi
usque adesse. Cal. Quin tibi hanc operam dico.--
|
|
Sim.
|
|
At
ego ad forum ibo. iam hic ero.-- PS. Atto utum redi.
|
|
suspicio
est mihi nunc vos suspicarier,
|
|
me
idcirco haec tanta facinora promittere,
|
150
|
quo
vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,
|
565
|
neque
sim facturus quod facturum dixeram.
|
|
non
demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
|
|
quo
id sim facturus pacto nil etiam scio,
|
|
nisi
quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
|
155
|
novo
modo novom aliquid inventum adferre addecet;
|
570
|
si
id facere nequeat, det locum illi qui queat.
|
|
concedere
aliquantisper hinc mi intro lubet,
|
|
dum
concenturio in corde sycophantias.
|
|
<sed
mox> exibo, non ero vobis morae;
|
159a
573a
|
tibicen
vos interibi hic delectaverit.--
|
|